*Probatio ex grauamine desumitur, quod
Ecclesiasticis imponitur, de quo §§.
citatis, ab
Apostolica Sede multipliciter condemnatum,
vnde res
hęchæc in Christiana Republica semper visa
est scrupulo plena, & quæsiti modi, ne cùm de
impositione agitur, Clericalis libertas communi
exactione lædatur, quod in hoc regno Peruuiano
satis est religiosè consultum, vbi si aliquid minùs
congruum aliquando dispositum, quantocyùs
emendatum. Nec satisfaciunt qui dicunt grauamen dictum se habere peraccidens: quia neque
peraccidens potest Ecclesiastica immunitas violari, nisi quando aliquid sequitur contra agentis voluntatem, & nequit euitari, stante absoluta
conuenientia ex parte illius, vt si gabella aliqua
imponeretur, quæ absolutè censeretur necessaria, in cuius tamen vsu moraliter esset impossibilis discretio inter Ecclesiasticos & laicos, vnde &
esset commune grauamen. Et ita accidit in gabellis, quæ pro mercibus imponuntur, ex quibus
grauantur Clerici, cùm cariùs emant
: esset enim
negotium plusquàm difficile, si circa emptores
Ecclesiasticos cura deberet pretij minuendi à
venditoribus cum periculo violandæ immunitatis haberi. In casu autem nostro manifestum est
pro Ecclesiasticis exceptionem posse constitui, in
quo nulla est difficultas. Neque etiam dici potest
id, quod ab Ecclesiasticis exigitur, esse parui momenti, cùm constet in fine anni ad summam considerabilem peruenire, respectu etiam singulorum, nam & quotidie comedunt & bibunt, &
annus habet dies 365. & non vno solent anno
grauamina ista durare. Quòd si reuerà, vt dicitur, quæ ab Ecclesiasticis eliciuntur parui momenti sunt, cur illa
Principes non dimittunt, &
religiosos se & liberales in dimissione huiusmodi
probaturi.