An in Feria V. & Sabbato ante Dominicam 1. Quadragesimæ recitari possit de SS. Eucharistia, & purissima Virginis Conceptione. n. 855.

1107
*DE illis procedit quæstio, qui priui
legium habent circa prædictam recitationem exceptis Quadragesima & Aduentu. Et visum quibusdam id licere, quia dies ante Dominicam præfatam in ordine ad hoc non censentur Quadragesima, quia illius officium ab eius Vesperis inchoatur. Et cùm priuilegium sit fa
Vide n. 855.
uorabiliter exponendum, & hoc religionem concernat, cultum scilicet insignium mysteriorum, videtur in explicatione fauorabili conquiescendum, pro quo aceruari possunt Textus & Doctores, quos in simili congerit P. Quintanadueñas Tomo 1. Tract. 8. Singul. 15. num. 6. Quibus addendum iuxta antiquiora tempora Quadragesimam in Dominica inchoari solitam, quod eruditè ostendit P. Azor Tomo 1. lib. 7. cap. 12. Quæs. 2. posteà verò quatuor dies additi complementum perfecti ieiunij, eo quòd ieiunium Dominicarum, cùm in sola abstinentia à carnibus consistat, est imperfectum, & quidem meritò reputatum. Non videtur autem Dominicæ prærogatiua illa detracta, vt ex ea solemnitas Quadragesimalis obseruantiæ exordiatur. Vnde in Oratione secreta Missæ ita dicitur: Sacrificium Quadragesimalis initij, solemniter immolamus.
1108
*Sed his non obstantibus contrarium
videtur irrefragabile. Quidquid enim de antiquis fuerit temporibus, certum est Quadragesimam à die Cinerum inchoari generaliter in Ecclesia, quidquid circa ieiunium Mediolani inualuerit consuetudo; pro quo Leander Tomo 3. Tract. 5. Disp. 7. Quæst. 3. contra Pasqualigum Decis. 166. n. vbi ait antiquum Ecclesiæ morem Mediolani conseruatum, non id consuetudini tribuens, quæ prædictorum dierum obseruantiam abrogauerit, quod tamen asseruerat Decis. 36. nu. 3. 6. & 7. In quo quidem non est cur debuerit carpi præfatus Scriptor: dicens enim vigere modò Mediolani prædictum morem, nihil circa id, quod de consuetudine dixerat, contrarium videtur protulisse: siquidem abrogata per consuetudinem illorum dierum obseruantia, factum est vt morem antiquum consuetudo reuocauerit. Sed discrimen parui momenti est. Quidquid ergo circa prædicta fuerit, quod dixi certum, iterùm certum asseuero, Quadragesimam scilicet à die Cinerum inchoari vna cum ieiunio, quod ea de caussa Quadragesimale dicitur. Sic tenere Doctores omnes testantur P. Azor suprà vbi ita scri
P. Azor.
bit: Secundò quæritur: Vnde inchoetur ieiunium Quadragenarium? Respondeo conuenire apud omnes inde Quadragesimam inchoari à Feria 4. Cinerum, quæ vulgò appellatur quarta Feria in Capite ieiunij. Sic ille, consentientibus P. Fagundez circa 4. Ecclesiæ Præceptum lib. 1. cap. 6. nu. 5. P. Reginaldo lib. 4. cap. 12. nu. 128. Pasqualigo Decis. 166. cit. nu. 8. Leander Quæst. 2. & alijs. Id quod ex terminis videtur per se notum: nam Quadrage
Probatio manifesta.
sima Christiana est ieiunium quadraginta dierum ad imitationem Christi: Atqui 40. dies quatuor præfatis complentur alios præcedentibus; à primo ergo illorum incipit Quadragesima. Quod quidem in Officijs Sacris habemus expressum. In Feria Cinerum sic Oratio: Præsta Domine fidelibus tuis vt ieiuniorum veneranda solemnia &c. Feria 6. Inchoata ieiunia, quæsumus Domine &c. Sabbato. Adesto Domine supplicationibus nostris, & concede vt hoc solemne ieiunium &c. Non ergo ieiunia vtcumque inchoata, sed solemnitas Quadragesimalis. Pro cuius initio sic in Oratione secreta Feriæ 6. Sacrificium, Domine, obseruantiæ Quadragesimalis, quod offerimus &c.
1109
*Probari deinde potest ex Rubrica Bre
Ex Octauis euidens probatio.
uiarij §. 7. num. 1. vbi ita dicitur. Quòd si aliquod Festum, quod celebrari solet cum Octaua, paulò ante Quadragesimam venerit, & iam per aliquot dies factum sit Officium de eius Octaua, adueniente Quadragesima nihil ampliùs fit de ea, nec commemoratio. Quod testimonium euidentissimum est, nam | Octaua cessat in Feria 4. Cinerum, vnde constat dies illos Quadragesimæ nomine comprehensos. Immò de illis tantummodò videtur procedere: nam si per aliquot dies de Octaua sit factum Officium, adueniente Dominica 1. iam Octaua erit finita, & erat opus cautione, & explicatione illa, cùm sufficeret dici intra Quadragesimam non fieri de Octauis. Idem constat ex Rubrica de Commemorationibus §. 9. nu. 2. vbi ita dicitur: De Ferijs Aduentus, Quadragesimæ, Quatuor Temporum, Vigiliarum. & Secunda
Rogationum, fit Commemoratio, quando Festum nouem Lectionum in illis Ferijs occurrit. Sic ibi. Atqui certissimum est de Ferijs post diem Cinerum debere fieri Commemorationem: vnde & liquet nomine Quadragesimæ venire. Et ita si in concessione præfata excepta est, non posse in illis de concessis officijs recitari.
1110
*Neque adducta in contrarium alicu
Obiectis fit satis.
ius momenti sunt. Ex eo enim quòd Quadragesimale Officium vsque ad Dominicam differatur, non tollitur quo minùs Quadragesimales dies antecedentes sint, in quibus id, quod est in Quadragesima præcipuum, obseruatur, ieiunium inquam: habent etiam de Quadragesimali officio multùm, scilicet diuersa Euangelia, Homilias, Preces, & Missas cum omnibus illis, quæ in Ferijs post Dominicam primam apponuntur. Et quemadmodùm adueniente Dominica Passionis. Et multò magis Hebdomada sancta, valde immutatur Officium, nec proptereà dies illi Quadragesimales esse desinunt; ita etiam de prioribus illis dicendum ob similem rationem. Quod autem ex Oratione Dominicæ 1. adductum minimè vrget: Oratio enim illa antiquissima est, vt patet ex libro Sacramentorum D. Gregorij. Et cùm additi quatuor dies, nihil illi detractum, quia & sensus potest congruus adhiberi; cùm enim Dominica prima sit, & pauci præcesserint dies in ieiunij Quadragesimalis initio versari adhuc videmur. Quòd verò de fauorabili inrerpretatione dicebatur, admittendum quidem quando id concessionis verba patiuntur, non ita quando sine aliqua necessitate receditur ab illorum proprietate: quod quidem alibi à Nobis obseruatum, & pro eo videri potest P. Suarez lib. 8. de legibus Cap. 28. nu. 15. Vbi cum alijs docet tātùmtantùm in ordine ad ampliationem priuilegij posse à verborum proprietate recedi, quando illa seruata inutile redderetur. Quod præsenti casui constat non posse vllatenus adaptari. Vbi & obseruandum, in eo quòd proprietas verbi seruetur, Quadragesimæ inquam, caussam Religionis agi, vt scilicet Sanctissimi temporis obseruantia conseruetur, & ex sinistra interpretatione ad alia inconuenientia veniatur. Vbi forsitan non deerunt, qui verosimiliter iudicent minus inconueniens futurum, si ad celebrationem dictam in Feria 5. & Sabbato, ea se quis opinione tueatur, iuxta quam mutatio licet officij semel aut iterùm, de quo dictum nu. 854. & seqq. Ibi enim grauium Scriptorum suffragatur auctoritas, neque verborum proprietas abrogatur, quod tamen hic accidere comperitur. Vnusquisque ergo suo in sensu abundet, sed rationabili: quem quia in me desid ero, non possum non in alijs cooptare.
Loading...