*Dico tandem Pontificiam decisionem
posse sustineri.
Primò; quia dici potest in eâ nullum ius coniugis conuersæ speciale eidem agnosci, sed amorem peculiarem supponi, tum ex
communi titulo coniugij, tum ex speciali, qui ex
conuersione accrescit, cùm virum in fidei professione sequatur, alijs id facere renuentibus.
Quòd si posteà dicat se Baptismum fictè ob viri
amorem suscepisse, non esse illi in foro exteriori
credendum, nisi adsint legitimæ probationes, obseruat Ferdinandus Zurita
in Enchiridio Indico,
Quæst. 24. vbi & teneri illam ad Baptismum ritè
suscipiendum, nisi coniux copiam abeundi fecerit.
Secundo, ob rationem dictam posse in illâ speciale ius agnosci, licèt prima non sit, quia verum
coniugium inter fideles non ex primitate colligendum est, sed ex voluntate in eo permanendi
secundùm principalem rationem contractûs lumine naturæ constantem.
Tertiò; quia verosi
militer existimari potuit apud Indos non fuisse
vera matrimonia, eorum cognitâ ruditate, quia
neque animo perseuerandi in coniugio inseparabiliter contrahebant, neque in ordine ad seruandam fidem, & filiorum educationem; quæ ad
substantiam contractûs pertinent, intentione expressâ aut tacitâ ducebantur. Pro quo facit discursus P. Balthassaris Barreira apud P. Fragosum
Tomo 3.
Lib. 10.
Disput. 22.
num. 48.
& 49. & alia
quæ habet Auctor idem
numer. 57.
& seqq. & P.
Andreas Perez in Historiâ Missionum Cinaloensium. Et id quod tunc temporis, de Indorum, qui conuertebantur, moribus circa coniugia vigebat, in ijs pariter dispicitur, qui modò in
diuersis regionibus conuertuntur. Et apud Indos
non fuisse vera matrimonia secundùm id, quod
ex naturâ suâ, & diuina institutione, talis contractus exigit, fuêre non contemnendi magistri, &
Euangelici operarij, qui ob indubitata experimenta censuerunt, vt videri potest apud Fr. Ioannem de Torquemada
in Monarchiâ Indianâ, Parte
2.
Lib. 13.
Cap. 15. Post plantatam siquidem fidem in Nouâ-Hispaniâ inuenti sunt multi coniuges, qui se mutuò relinquebant. Quod quidem
cùm à Christianis accipere non potuerint, fatendum est ex antiquis eorum moribus descendisse.
Refert autem Auctor idem
citato Libro Cap. 5. in
Quid apud nonnullos in vsu.
in more apud Indos fuisse, vt si quando aliquis
inscijs puellæ parentibus contrahebat, maritus ad
illos sit venire solitus, & facti pœnitens veniam,
& puellam pariter postulare, in eorum ipsam tradendo manus, vt si connubio annuere nollent,
apud ipsos remaneret. Et
Cap. 9. narrat prouinciæ cuiusdam incolas à suis hostibus vxores dato
pretio comparare: ex quibus quos generant filios, reseruant quidem, filias autem occidunt, ne si eas hostes capiant, ex eis filios generent, hostes
sibi parentum imitatione futuros. Hoc autem
matrimonium, cùm contra finem legitimi huius
contractus sit, bonum scilicet prolisi, à propria illius ratione alienum fuisse, extra dubitationem
est. Vt alia præteream diuersarum gentium in
eodem genere iniuriosa naturæ portenta. Iuxta
hæc ergo potuit Pontifex decernere, vt primæ
vxoris ratio haberetur nulla, si cum alia ex conuersis velit vir pariter conuersus stabili connubio
copulari.