*Dicò secundò. Vicarius Episcopi proba
tis moribus esse debet, & aliter electio facta non
sine mortalis culpæ reatu constat & eligentis &
electi. Id quod in Indiis peculiari ratione verum
habet, ob caussam sæpiùs inculcatam de probitate Ministrorum, quia de noui Orbis conuersione agitur, & stabiliendâ fide, ac moribus
|
Christianis. Probant hoc adducti Doctores,
& est ornamentum istud cum præcedenti connexum in formulâ, quâ creari Vicarius solet, & ex
Iacobo Sbrozio adducitur à Barbosa
suprà n. 56.
in qua sic dicitur:
Nos Dei, & Sanctæ Sedis Apo
stolicæ gratiâ Episcopus. N. Salutem in Domino &c.
Considerantes igitur probitatem, legalitatem, scientiam, discretionem, & industriam discreti viri. N. iuris
vtriusque Doctoris &c. Pertinet etiam ad morum
maturitatem competentia ætatis: & debere esse
saltem viginti quinque annorum, adducti docent
:
licet Homobonus
de statibus Cap. 7.
vers. Ætas
dicat debere esse viginti octo, & in hoc non posse Episcopum dispensare, ex Cardinali, quem citat, non tamen communiter recepto. Et quidem
cùm ad Episcopatum triginta sufficiant: non est
mirum si minùs aliquid ad Vicariatum necessarium videatur, cùm aliàs ætas. 25. annorum ad
Presbyteratum sufficiat, in quo tantùm constat
dignitatis residere. Id colligunt ex Cap.
In cun
Cap. In cunctis, de electione
ctis §.
Inferiora, de electione, vbi sic dicitur
: Inferiora etiam ministeria vt puta Decanatum, Archidiaconatum, & alia, quæ curam animarum habent annexam, nullus omnino suscipiat, sed nec Parochialis Ecclesiæ regimen, nisi qui iam 25.
annum ætatis suæ attigerit. Sic ibi. Cùm ergo Vicariatus curam animarum annexam habeat, immò & eorum, qui curam animarum habent, in prædicto Decreto videtur comprehensus: sicut & ad eum spectant
quæ sequuntur:
& scientia, & moribus commendandus existat. Nihilominus quia expressè id non
habetur, fundamentum relinquitur ad contrarium asserendum: cùm prætereà addatur, vt ij, de
quibus ibi est sermo, debeant
præfixo à Canonibus
tempore in Presbyteros ordinari. Quod tamen de Vicariis non est ita receptum, & quidem doctorum, & probitatis eximiæ Prælatorum vsu
: vn
de & scimus aliquos post Vicariam functionem
matrimoniis innodatos. Sed certè hoc ipsum
inconueniens in caussa esse deberet, vt non nisi
Sacris initiati ad officium istud adscirentur. Vnde
& refert P. Bauny
Quæst. 2.
citata §.
Tertiò debet,
declaratum esse in Tolosana Curiâ Vicarium debere esse Sacerdotem, & ita non toleratum in officio quemdam, qui per abusum à sententia contra se latâ ad dictam Curiam appellarat. Neque
id mirum, quandoquidem & Breue Clementis
octaui extat, quo Vicarij Sacris initiati esse iubentur. Non tamen in Hispania receptum, vt ex aliis testatur Dom. Solorzanus
Tomo 2.
Lib. 3.
Cap.
8.
num. 39. Licet ergo contrarium videatur probabile, quod ad ætatem scilicet attinet, & etiam
quod ad Sacerdotium; dummodo cetera suffragentur; in facti tamen contingentia poterunt Episcopi grauiter peccare huiusmodi electionibus,
si attentis circumstantiis dispiciant defectus illos
executioni officij posse incommodare.