SECTIO V.

SECTIO V.

Discursus alij aduersantium penitus infirmati.
26
*PAg. 213. n. 271. & seqq. habentur ea, quæ ad secundam Confirmationem spectant, vbi etiam D. Fagnanus ea exhibet suæ sententiæ fundamenta, ad quæ Dom. Caramuel nihil respondit, vtpotè (sic Auctor censet) qui eisdem conuictus, non potuit illa suis responsionibus eneruare.
Primò quia ad honestè & prudenter operan
dum necessarium est vt quis habeat certitudinem de honestate operationis. Cap. Si quis positus. Cap. Si quis autem in fine, de Pœnit. dist. 7. Cap. Iuuenis. vers. In his, de Sponsa 1. Medina 1. 2. q. 19. arti. 5. Suarez de actibus humanis, Disput. 2. Sect. 2. Salas 1. 2. Tract. 8. Sect. 9. Lessius de Iust. & Iure Cap. 1. & est communis sententia; immò multi existimant esse de fide, propter illud ad Rom. 14. v. 23. Omne, quod non est ex fide, pecca
Rom. 14. v ic. Glossa.
tum est: vbi Glossa dicit: Fides nostra vult vt homo agat hoc, quod benè intelligit esse agendum; & peccatum est quod aliter fit quàm probatum est. Ad idem Cap. Quoniam omne de præscript. & 5. Ex his 28. q. 1. S. Thomas in præallegatum locum Apostoli & Quodlib. 8. arti. 13. Sed qui vtitur opinione probabili non habet hanc moralem certitudinem: Ergo non agit rectè & prudenter. Minor probatur, quia operatio incerta est, cùm se habeat ad verum & falsum, vt inquit Aristoteles sæpiùs al
Aristotel.
legatus in 1. Magnor. moral. Cap. 13. Existimatio est, qua in omnibus ferimur ancipites, ea ne ita, an secus.
Respondeo concessa Maiori, negando Mino
Resp. dari, sed nihil inde.
rem, & ad probationem concedo opinionem incertam esse, sed præter assensum circa illam dari alium de illius licita sequela, iam explicatum. Nihil certè noui discursus præfatus exhibet, vnde & potuit omitti, nec repetitione inutili lectorum patientiam fatigare.
27
*Secundò, dictamen rectæ rationis debet
conformari legi æternæ tamquàm primæ regulæ S. Thomas 1. 2. q. 19. arti. 6. Sed dictamen cum formidine morali repugnat conformari legi æternæ, quia hæc est immutabilis dicto 5. in principio, & dicto 6. §. His itaque. Iudicium verò opinatiuum in suo conceptu formali est variabile & fallibile, habetque defectibilitatem moralem, quia ita creditur verum, vt etiam moraliter possit esse falsum. Ergo &c. Et hæc est repetitio, vt videri potest n. 17. & ita ad alia.
28
*Tertio, in actibus humanis iudicium, quod
est incertum, non potest habere moralem certitudinem: tale est probabile propter formidinem. Ergo Maior patet quia repugnat in humanis actibus aliquid esse simul certum & incertum. Cap. Si quis autem in fin. de Pœnit. dist. 7. & dicto §. Ex præmißis 30. q. 5. Sicut repugnat quòd quis simul sit securus & timidus, tutus & formidans, stabilis & fluctuans: hæc enim sunt opposita, quæ se mutuò destruunt l. vbi repugnantia ff. de regulis iuris, & ibi declarat Cagnolus n. 2. Decianus Cod. 1. 49. n. 11. lib. 3. & patet ex Philo|sopho in 4. Metaphysicæ Cap. 6. circa medium. Minor est Nicolai de Lyra circa illud Sap. 9. v. 14.
Cogitationes mortalium timidæ, & incertæ, prouidentiæ nostræ, sic locutus: & hoc est quod dicit: Cogitationes enim mortalium sunt timidæ, quia sunt obnoxiæ formidini, & per consequens sunt incertæ prouidentiæ nostræ, nisi dirigantur dono sapientiæ diuinæ. Hæc ille, in quibus ponderandum illud, & per consequens, quod clarè demonstrat iudicium probabile ex eo quòd sit obnoxium formidini, necessariam consequentiam esse timidum & incertum, & sic non habere moralem certitudinem requisitam ad honestè operandum. Pro quo Bresserum laudat & Honoratum Fabri in opinionis definitione.
Respondeo benè quidem prædicta stare, & de
seruire posse ad dogma illud roborandum, quod Theologis inconcussum. Sed nunc non erat his opus, cùm ex repetitionibus præfatis id liqueat, neque à Nobis in dubium reuocetur. Concedimus enim quidquid de certitudine morali dicitur, & negamus ex opinione sequi fluctuationem proximam & immediatam, quidquid de antecedenti sit, quod non est regula proxima operationis. Quemadmodum in modo philosophandi sic arguentis, ex probabilibus generatur dictamen moraliter certum: atqui circa probabilia necessarium est fluctuare; in quibus neque tutus esse operaturus potest, neque securus. Sicut ergo eo non obstante, dictamen certum haberi potest; ita & in receptiori philosophia. Et ratio est quia in eo, quod est incertum, potest certum aliquid inueniri, quod sit dictaminis non incerti fundamentum. Quemadmodùm quando quis se exponit periculo, incertum est an damnum sit futurum; periculum tamen certum est, vnde & certum est peccare se periculo exponendo. Ita etiam opinio incerta est, sed certum est esse probabilem, vnde & dictamen certum formari potest circa illius licitam, tutam, & securam sequelam. Quòd si dicas posse dari opinionem, quæ tantùm probabiliter sit probabilis, in eo etiam sua est certitudo, esse inquam eo modo talem, & pro eo stare regulas probabilitatis, cùm non leues rationes pro se habeat, & non contemnendam auctoritatem.
29
*Quartò, qui facit actum probabiliter illi
citum, discrimini se committit, & mortaliter peccat, vt est textus in Cap. Inquisitioni de sentent. excom. vbi est expressum mortaliter peccare eum, qui facit actum illicitum ex conscientia credulitatis probabilis. Et probatur à fortiori ex Cap. Ad audientiam. Cap. Significasti El. 2. & Cap. Petitio, de homicidio. Sed qui facit actum probabiliter licitum, facit actum probabiliter illicitum, cùm probabilitas se habeat indifferenter ad vtrumque extremum, vt in 6. Ethicorum Cap. 3. & 5. & in 1. Magnor. moral. Cap. 33. & in Posterioribus textu 44. vbi probabile, seu opinabile definitur esse illud, quod ita creditur esse, quod tamen aliter se habere potest. Ergo qui facit actum probabiliter licitum, committit se discrimini, & mortaliter peccat. Quo argumento ait vti Cardinalem Caietanum in Opusculis. Tomo 1. Tract. vlt. Respons. 15. dub. vlt. vbi sic scribit; si
Responsione non opus noua.
cut in argumento 6. videbitur: & quid ad hæc? Id certè quod circa præcedentia, repetitionem inquam esse, cui nihil sit opus adiungi. Textus de dubio procedunt, non de probabili opinione: quod neutiquàm impugnatur: neque toties adductus Aristoteles quidquam negotij facessit, sed in officiosæ occupationis.
30
*Quinto si Dominus administrationem
& dispensationem bonorum suorum committeret seruo, qui ex imprudentia vel infidelitate solitus esset falli & fallere, vtique ab omnibus iudicaretur imprudens, eiusque fatuitati meritò imputaretur, si seruus, cui substantiam tradidisset, eam dissiparet: & idem esset in ægroto, qui pro cura sui corporis, grauiter laborantis vteretur opera medici imperiti & infidelis; & in nauigante, si nauis regimen committat nautæ, qui ex imperitia rei nauticæ, vel dolo malo solitus esset falli, & aliàs fallere, & quandoque mentiri, & mentiendo nauigantes in interitum perducere. Ergo multò magis iudicandus est imprudens Christianus, qui pro directione & regula conscientiæ suæ vtitur medio opinionis probabilis, quam mentiri & fallere sæpè contingit & falli, vt sæpiùs legitur in allegato Cap. A nobis, de sent. excommun. El. 2. & in 6. Ethicor. Cap. 3. in principio. cùm anima corpori, & rebus omnibus sit præferenda. Cap. Sedulò 38. dist. & l. Sancimus C. de Sacros. Eccles.
Respondeo argumentum præfatum etiam con
Retorquentur illa.
tra arguentem militare, vt euidenter ostenditur. Nam vt formetur iudicium moraliter certum, quod necessarium est iuxta ipsum ad honestam operationem, præcedit examen probabilium rationum, ex quibus illud generatur. Tunc sic. Eo ipso quòd ex probabilibus generetur, ita reddit certum volentem iuxta ipsum operari, vt falli possit; ea enim de caussa potest mutari sententia, iuxta dicta n. 13. Ergo in eum ita operantem adducta exempla concurrunt. Quid ergo ad illa? Vel si non quadrant, neque contra sententiam oppositam quidquam roboris continent. Itaque licet stare possit vt certo moraliter dictamine posito operetur quis: cùm tamen ad eum statum per argumenta probabilia deueniendum sit, cessare omnis inquisitio debebit, quando pars tuta clarè occurrit, quia aliàs in periculum operandi contra legem impingetur, & domini bonorum, ægroti, & nauigantis exempla recurrunt. Ad quæ dicendum nihil vrgere, quia in illis damnum potest reipsa contingere, secus in casu nostro, in quo damnum nullum, cùm sit honesta operatio, per quam lex aut præceptum non violatur, de quo dictum nu. 19.
31
*Sextò ex Cardinali Caietano citato n. 29.
sic enim ille: Si applicatio ad opus fluctuat circa rectum & obliquum, mox scrupulus est conscientiæ, contra quam illicitè agitur. Et obliquitas mortalis incurritur. Et infra. Hoc enim fit, vt vacillatio conscientiæ in applicatione deformem reddat actionem, quoniam fit applicatio modo, quo non debet: debet enim potentia rationabilis determinari ad vnum, si rectè exire debet in actum, alioqui discrimini exponitur vtriusque oppositi, si fluctuante illa quis vtitur. Fluctuant enim quantùm sapit fluctuationis, tantùm sapit indeterminationis, ac per hoc indebiti modi operandi. Sic ille. Atqui in operante ex opinione probabili talis fluctuatio datur, pro quo reproducit auctoritatem Aristotelis ex 1. Magnor. moral. | Cap. 3. & D. Bonauenturam dicentem quòd vbi
Non vrgere concluditur.
est opinio, ibi est vacillatio. Ergo &c. Ad quod dico argumentum hoc noua responsione non egere, Card. Caietanus de fluctuatione conscientiæ, non de opinione probabili accipiendus, vel si pro Auctore stat, contra illum receptissima sententia depugnat.
32
*Septimo ex eodem Cardinali arguit in
7. Ex eodem.
Summa verb. Opinionis vsus ad finem; vbi diuersis verbis asserit iudicium practicum ad operandum debere esse rectum, ita vt omnem contrariæ partis formidinem excludat, etiamsi secundum propriam opinionem quis operetur. Id que efficaciter probare affirmat hoc argumento: Quando potentia rationabilis solùm practicè probabiliter iudicat aliquid esse licitum, iudicat etiam probabiliter aliquid esse illicitum & id faciens, peccat, vtpotè qui peccandi periculo se exponit: Ergo &c. Caietano concordare ait Almainum Tractat. morali Cap. 14. Armillam V. Opinio nu. 2. Nauarrum in Cap. Si quis autem, n. 58. & seqq. de Renit. dist. 7. & in hoc nihil est, circa quod hærere debeamus. Auctores dicti, quod fatemur, non attingunt, iudicium scilicet certum omninò necessarium, & Armillam pro nobis stare legenti constabit, pro quo Parte 1. nu. 656. & vt illi aduersentur, qui sunt inter tantos? Cùm alias probabilitatem oppositæ sibi sententiæ neutiquam inficientur.
33
*Octauò ex formidine opinionis probabi
lis, quam essentialiter & inseparabiliter habet annexam, vt admittunt Auctores contrariæ sententiæ, & probatur in 1. Magnor. moral. Cap. 33. & 5. Ethicor. Cap. 3. in principio. Et in citato Cap. Anobis El. 2. de sent. excommun. l. finali. C. de iust. & subst. & patet ex illius definitione, quam adducit citatis pro ea D. Antonino, Syluestro, Soto, Nauarro, & D. Bonauent. l. admonendi, ff. de iureiurand. vbi Bartholus, ait tenere medium inter suspicionem, & perfectam probationem: vnde exclusa formidine non esset opinio probabilis, sed veritas & certitudo, seu opinio vera, vt patêre ait ex 2. de anima textu. 152. Nec esset secundus gradus probationis, vt dicunt Legistæ, sed esset perfecta credulitas, seu perfecta probatio secundum Bartholum in l. citata num. 23. & l. 2. §. Dolum. ff. de dolo & notare ait omnes in l. Omnis definitio. ff. de regul. iur. & vrget rogans quæ sit formido illa, quæ intrinsecè inest opinioni? Ari
Quid formido. Aristotel.
stoles suprà 1. Magnor. moral. Cap. 33. Existimatio (inquit) seu opinio est, quia in omnibus ferimur ancipites, ea ne ita sit, an secus. Quarè secundùm, cum formido, quæ inest opinioni, est passio quæ nos facit ancipites, id est, ambiguos, ac titubantes, an res ita se habeat, nec ne. l. final. C. de condict. indeb. Vnde in effectu talis formido nihil est aliud quàm dubium positiuum & formale, aut saltem suspicio quædam seu scrupulus, & leuis credulitas ne pars opposita sit vera, vt explicant Theologi, hæc enim sunt synonima, & idem importantia. Et suspicio illa vel suspicio, tenet medium inter dubitationem & opinionem; plus enim credulitatis habet quàm dubitatio, & minùs quàm opinio, cum sit credulitas ex leuibus coniecturis, vt inquit Syluester. Verb. Opinio, in principio & notat Bartholus ad dicta in. l. Admonendi, nu. 21. Omnia hæc ille, & sint sanè omnia vera; sed quid inde?
34
*Post hæc sic concludit. His positis proba
tur hæc sententia ineuitabili hoc argumento: Quisquis habet suspicionem, formidinem, scrupulum, seu leuem credulitatem, quòd aliqua actio sit illicita, non potest manente tali formidine absque peccato operari. Sed qui habet opinionem probabilem affirmantem actum esse illicitum, necessariò habet suspicionem formidinem, scrupulum, seu leuem credulitatem de opposito, id est quòd ille actus sit illicitus, vt euidenter ostensum est, & admittunt aduersarij: Ergo &c. Maior propositio probatur per textum rotundum, qui cauillari in potest in Cap. Per tuas,
Cap. Per tuas. de Simonia.
El. 2. de Simonia, vbi deciditur esse peccatum mortale operari contra conscientiam scrupulosam, seu ex credulitate leui, nisi priùs formido seu error deponatur, & tradunt Innocentius, Ioannes Andreas, & alij: hoc enim important verba illa: Ædificat ad gehennam. Ad idem est textus expressus in Cap. Inquisitioni de sent. excommun. vbi
verba illa iuxta casum ibidem propositum: Ad pastoris sui consilium (conscientia leuis & temerariæ credulitatis explosa) licitè poterit, non solùm reddere, sed exigere debitum coniugale. Nisi ergo explodatur leuis credulitas seu formido, non licet operari, & ratio decisionis est, quia iuxta Caietanum suprà citatum, qui formidat, vacillat, & fluctuat, & qui fluctat, ad neutram partem se determinat. Qui autem sine hac determinatione operatur, certitudinem non habet de honestate operationis, cùm certitudo sit determinatio intellectus ad vnum, vt per D. Thomam suprà (nu. 26.) & sine hac certitudine exponit se discrimini, & leuis illa credulitas & scrupulus est mors conscientiæ. Patet igitur apertissimè eum, qui operatur cum suspicione seu formidine quòd actus sit illicitus, peccare, & consequenter eodem modo peccare eum, qui operatur secundùm opinionem probabilem affirmantem actum esse licitum, cùm necessario habeat formidinem de opposito.
35
*Sic citatus Scriptor, quod quidem noua
responsione non indiget, cùm noui nihil adijciat. Quod cùm ineuitabile dici audisset D. Caramuel, & omnia ad vnum reuocari, mirum non est de responsione curam nullam habuisse: ad vnum enim illud de dubio statu diuersis vocibus explicato, scilicet formidantis, ancipitis, ambigui, fluctuantis, scrupulosi, vacillantis, titubantis, quid esset dicendum ex eius doctrina constabat. Quæ quidem, quantùm ad sententiam attinet, vti verissima innumeri tuentur Auctores, cùm opposita Auctoribus modernis sit ferè destituta, vt testatur D. Fagnanus adductus à P. Bonæ-spei pag. 169.
D. Fagnan.
Si quæ autem minùs probanda in eius defensione interueniant, neque ego probare contendo, qui ante proscriptionis notitiam, illius renueram probare censuras, vt videri potest Parte 1. n. 137. & seqq. & Fagnanus quidem Iurisconsultus insignis ijs est modis probandi vsus, qui facultati eius erant congruentes; minimè tamen Theologicè philosophatus est, & ita principium illud de actu reflexo, cui iudicium practicum proximè innititur, licitum scilicet esse sequi opinionem probabilem, non est labefactare conatus, cuius nec meminisse videtur, quia pro eius impugnatione plus | aliquid de Theologico est lumine necessarium, vnde ad Auctorem, qui laborem pro illius assumpsit defensione, oportet accurramus, qui profectò cum Theologus habeatur eximius, qualem opera erudita testantur, aliquid fortè, quod momenti sit non exigui, suis asseclis, paucis equidem, & nobis etiam discutiendum exhibebit, qui in Apologemate D. Caramuelis non potuit non principium dictum reperisse. Sit ergo
Loading...