*Quod ad fundamenta alia spectat, nihil
profectò est, quod nouum robur adijciat, & non
sit à Nobis penitus infirmatum, aut potiùs minimè firmum ostensum. Si illud tantùm addamus,
in præfati scriptoris assertis compugnantiam apparere. Ait enim vers.
Antes era probable,
supplicatum à Rege Nostro pro suspensione Constitutionis Vrbani, vnius testis auctoritate, de quo
dictum aliàs. Et in vers.
Y esto no arguye inconstancia, scilicet in Vrbano hodie concedente, quod
nuper seriò, grauiter, & strictissimè prohibuerat, vti rem Religiosæ obseruantiæ penitus aduersantem: Pergit autem sic locutus
: Dejando
lugar à que los subditos goçen en particular, & in foro
conscientiæ del priuilegio de la Bulla, y los Prelados
del fauor de su Buleto, para el fuero exterior, y ampliacion de su autoridad. Sic ille: iuxta quæ per
supplicationem suspensa est Constitutionis auctoritas, & aliàs suo manet in robore quoad forum exterius; cùm tamen absolutè supplicatum
asseratur. Et quidem negotium præsens totum
ad forum conscientiæ pertinet
: quod si concedit
Bulla, quidquid ad forum externum concedere
dicitur, nihil profectò est. Quòd si reuera in foro
externo eorum consistit auctoritas, cùm ad forum internum illa tendat, iubere poterunt ne quis
Bulla quoad reseruatos vtatur, & denegare Confessarijs absoluendi facultatem, & ij tenebuntur
iubentibus obedire. Rogo insuper, cùm in caussa
præsenti & forum internum & externum sit, an
pro vtrôque sit facta supplicatio, an pro interno
tantùm
? Si primum dicatur, contra id stat obiecta nuper instantia, & compugnantia dictorum.
Si secundum: vnde hoc constat? Nam qui adducitur testis, de supplicatione tantùm perhibuit
testimonium. Res ergo ista sub magna confusione relinquitur, vt ex eo euidenter inferamus debilissimum esse, quo sententia præfata roborare se
nititur, fundamentum.