CAPVT XI.

CAPVT XI.

De obligatione in negotiorum expeditione, ac in nonnullis aliis.
89
*DIco primò Proreges Indici peccant
grauiter. Si eorum negligentia, tædio, aut aliquo alio humano respectu, negotia, quæ ad eos spectant, retardentur. Pro hoc est optima animaduersio Dom. Solorzani Libr. 4. Cap. 9. numer. 63. & in Politicâ pag. 869. in fine. Videantur dicta Cap. 9. §. 1. Si enim grauiter peccent dum expeditionem negotiorum, quæ ad Auditores Regios spectant, non vrgent, manifestum inde est in ijs, quæ suæ ipsorum curæ sunt, etiam grauiter delinquere, si cum litigantium, aut caussam agentium propriam, incommodo prorogantur. Semper autem interueniunt incommoda, multiplicatis sumptibus, & imminutione bonorum, quæ ex absentiâ à propriis domibus, & alijs non leuibus occasionibus oriuntur. Vnde & obligatio restitutionis planè consequitur, ni velint ipsi, & qui eorum moderantur conscientias, in aperto lumine caligare. Et vt obligatio restitutionis non sit, ipsa cessatio ab operatione damnabilis est in operario conducto ad laborem magno pretio compensandum.
90
*Dico secundò. In ijs, quæ Assessor vti
obligatoria proponit, & jus tertij concernunt, atque aliquam juris notitiam exigunt, tenentur Proreges Indici consentire, nisi fortè alium consulant aliter sentientem, qui ordinarius Assessor non sit, vel Ordinarius vt probabile proponat id, circa quod vertitur controuersia. Ratio est: quia licet Assessor non sit judex, sed consultor specialis, vnde laicus potest esse Assessor Episco
Assessor non est iudex.
pi in caussis spiritualibus, vt tradunt Doctores, quos affert P. Thomas Sancius Lib. 7. de Matrimonio Disput. 46. num. 14. ex l. 1. D. de officio Assessoris: sine illius tamen sententiâ periculum errandi in re grauis momenti incurritur: quod | quidem stare nequit sine graui conscientiæ grauamine. Nisi fortè alia ejusdem generis ex Assessoris sententiâ jam fuissent decreta, & in eâ, de quâ agitur, nihil occurreret, ex quo lapsus considerabilis timeretur.
91
*Dico tertiò. Proreges peccant grauiter
suam ampliantes potestatem. Id constat. Quia si priuatus potestatem ad aliquid vsurparet, peccaret grauiter, vti rei alienæ vsurpator, quæ magnæ est æstimationis: vnde & grauissima in legibus pro hujusmodi crimine pœna inuenitur constituta: Atqui Proreges in ijs, quæ ipsis concessa non sunt, vt priuati habentur, cùm non plus juris ad illa habeant, quàm ijdem: ergo illos est grauiter delinquere manifestum. Videatur Dom. Solorzanus suprà Cap. 10. num. 9. & in Politicâ pag. 874. §. Pero yo vbi hunc Indicorum Proregum carpit abusum; vix enim reperietur aliquid ab eisdem non tentatum, vltra limites, inquam, legitimæ potestatis: crescente semper abusu; nam successores plus aliquid semper moliuntur, facilè addentes inuentis, vt posteriores pleniorem afferre potestatem videantur. Erit autem damnabilior, si eò deueniat, vt ea, quæ ardua sunt, & Regiæ amplitudini reseruata, sibi velint Proreges arrogare. Pro quo idem Cap. 10. num. 11.
92
*Hinc mihi semper displicuit stylus nimis
in his, quæ placent Proregibus, obseruatus, per exemplaria inquam iudicandi. Cùm enim illa ex abusu multoties sint explicato profecta, quî fieri potest, vt cæco debeant more, quasi Delphica oracula venerari. Si præsertim Ecclesiasticam immunitatem concernant, in quo video non satis cautè quandoque procedi. Hinc est doctrina complurium, quos adducit, & pro eâ laudat Dom. Solorzanus lib. 2. Cap. 28. num. 49. & in Politicâ pag. 386. §. y non hacen, dicentium exemplaribus in judicando parùm esse fidendum, cùm caussæ non sint semper omnino similes. Et in terminis caussæ, de quâ agimus, idem obseruat, etiam cùm de consuetudine agitur, ob rationem dictam perperàm extensæ potestatis; vnde illa debet rationabilis comprobari. Pro ijs
autem, quæ ad Ecclesiasticas caussas spectant, addo nihil fidendum exemplaribus, vt nec legibus sæcularium Principum deferri debeat; prout Rota obseruat in vnâ Oscensis Canonicatus apud Dianam Parte 5. §. Ad istas & §. Sed respondebatur. Vbi multa de consuetudine circa hujusmodi reprobanda. Quod ergo affirmat Menochius Consilio 52. num. 50. adductus à Barbosa in Collectaneis ad Decretales Lib. 2. Tit. 27. Cap. 29. num. 4. exemplo optimi Principis firmiter judicandum esse, hic non potest applicari: quia nec
Proreges absolutè nomine Principum veniunt, licèt communiter ita vocentur; cùm id nomen eum specialiter designet, qui supremâ gaudet potestate, cujus & sententia sacit jus, juxta Auctores quamplures ab eôdem adductos Collectore: quod & pro Papâ citatum Cap. In caußis, apertè
Princeps Pontifex.
determinat. Tum etiam quia licèt plures ex Proregibus se laudabiliter gesserint; ad optimi excellentiam, numeris omnibus absolutâ ex bonitate consurgentem, rarus probabitur peruenisse. Tum etiam, quia licèt optimi illi, de Assessorum tamen non potest omnimodâ sapientiâ, experientiâ, & integritate, plena haberi certitudo.
93
*Dico quartò. Proreges Indici grauiter
peccant, si à suis sententijs recursum ad Regales Audientias per viam appellationis impediunt. Constat ex Regiis rescriptis, quæ pro eo habentur, de quibus Dom. Solorzanus Lib. 4. Cap. 3. num. 39. & seqq. & Cap. 10. num. 54. & seqq. qui n. 56. ait illos sic impedientes malè facere, vt est compertum, cùm rescripta talia justam & lege statutāstatutam conferant defensionem. Videndus item in Politicâ pag. 768. §. De todo & pag. 881. §. De mas. Et quidem percuntari eos juuat, quid sit, cur appellationis beneficium sic impedire conentur? Si enim ex eo quòd superiores se in iis, quæ ad eos spectant, haberi volunt, neque in eorum executione ab inferioribus hominibus dependere: est illud sanè ingenuitate virorum tantorum indignum. Rex, qui eos honore isto condecorat, sic jubet, & est hoc honoris talis appendix. A quo ergo honorem tantum accipiunt, & emolumenta pariter plura & eximia, cur ingrati honoris appendicem renuant, & Regiam voluntatem amplecti sibi reputent indecorum? Item, illius sententiæ ab vnius litterati hominis, qui sæpiùs ex Togatis non est, consultatione dependent: ergo dependentia indecens non est. Ex quo fit neque indecentem futuram, si caussæ cōclusioconclusio à multis, & sapientiâ & dignitate præcellentioribus viris debeat expectari. Si autem timere se dicant, ne quod ab eis est dispositum, ab appellationis judicibus dirimatur: argumento id planè est rem non esse justitiæ omnino conformem: quæ enim conformia sunt, quis dubitet à dictis judicibus confirmanda? Ad quod præter caussæ merita, eorum adigit reuerentia. Quis enim gratis velit infensum habere Proregem? Deferant ergo appellationi: hoc enim est Regi ipsi deferre, sic jubenti: & gloriosum ducant hoc esse quod sunt; minores inquam Principe, à cujus tantùm sententiâ non est licitum appellare. In ijs autem, circa quæ opiniones sunt, sequantur ipsi quod volent, vnde superuacaneum est quid nobis videatur verosimilius in talibus propalare. Ergo ad alia.
Loading...