*Et vt Mendicantes gaudeant, secluso
nouo aliquo alio priuilegio, vel cui possit aliquid circa valorem opponi, expendi potest id,
quod est animaduersione dignissimum, licet à
Doctoribus non videatur adnotatum; in citato
inquam Capite sic haberi
: In eos autem, quibus ne
interdici, suspendi vel excommunicari à quoquam valeant, à Sede est Apostolica indultum, (
sicut sunt Religiosi quamplures,)
in quorum priuilegiis continetur
&c. Quæ decisio negari nequit quominùs hodie
verum habeat quoad omnia in illa contenta:
vnde & modò sunt Religiosi quamplures tale
priuilegium habentes, quia nunc Religiones præcipuæ extant, quæ tempore decisionis præfatæ
vigebant. Est namque Decretalis illa Innocentij
Quarti in Concilio Lugdunensi, quod celebratum est
Ann. 1245. Quis autem non videat Monachales omnes illius temporis, etiam nunc vigere, sicut & Mendicantium plures? Aut quis insuper dubitare, eas ipsas, aut earum aliquas esse,
quibus tale sit priuilegium ab Apostolicâ Sede
concessum? Non est autem reuocatum illud,
quia de tali reuocatione non constat. Licet enim
Alexander Quartus priuilegia concessa ab Innocentio Quarto & aliis, præter Regias personas,
quibus ab antiquo talis erat gratia concessa, reuocauerit speciali Constitutione; Clemens tamen Quartus illo clementior, vt ait Ioannes
Andreas in Glossa, reuocationem abrogauit, temperamento addito, de quo in
Cap. Ne aliqui, eodem Titulo, per quod Ordinarij Censuris vti in
Priuilegiatos nequeunt, quando priuilegium
concessum non est personarum intuitu, sed Religionum, aut locorum, vt in casu nostro. Ex
quo videtur euidenter deduci Religiosos Mendicantes excommunicari non posse, aut Censuris
aliis percelli, nisi quando id in speciali ab Apostolicâ fuerit Sede dispositum, vt in casibus aliquibus apud Tridentinum. Et idem est de Religiosis aliis cum Mendicantibus communicationem priuilegiorum habentibus; quia, vt ex amplissima concessione singulis facta constat, omnia
priuilegia participant Religionibus quibuscumque concessa
: ergo & illa, de quibus testatur
Concilium, & Innocentius in Decretali illa, cùm
non constet esse reuocata. Qui discursus videtur
euidens generaliter loquendo, quamuis in casu, de
quo loquimur, sit specialis difficultas
inferiùs declaranda. Et ita, licet prædicto discursu non adducto, non posse Religiosos grauari Censuris,
nisi vbi specialis pro eo concessio est, si priuile
gium generale habeant, tenent Gambaro, Emmanuel Rodericus, & P. Henriquez, quos adducit & sequitur P. Thomas Sancius
citato num. 23.
& in
Opere morali Lib. 6.
Cap. 1.
num. 14. P. Gaspar Hurtadus
Tractatu de Censuris Disput. 12.
n. 5.
P. Martinon
Tomo 5.
Disput. 58.
num. 29. P. Bauny
Tomo 2.
Tract. 1.
Quæst. 12. ad finem P. Pellizarius
Tract. 8.
Cap. 4.
numer. 117. §.
Maius dubium, iuncto Summario eiusdem numeri. Tamburinus, Scortia, Peyrinus, Portel, Villalobos,
Aloysius Bariola, quos adducit, & sequitur Diana
Parte 3.
Tract. 2.
Resolut. 76.
& Parte 5.
Tract. 9.
Resolut. 43. & alij complures.