*Sed instat
nu. 259. ex eo quòd iudicia op
posita non possunt simul esse recta, quia rectitudinem suam accipiunt à conformitate cum lege
Dei naturali, vel positiua. Atqui hæc non continet de eodem quòd sit licitum, & quòd non sit
licitum, quæ sunt iudicia opposita. Ergo &c. Dicere
autẽautem quòd illa quidem absolutè considerata
non contineat, sed benè relatiuè considerata ad
rationẽrationem, vel auctoritatem
vnāvnam, qua à nobis iudicatur esse
licitũlicitum, & ad alteram, qua à nobis iudicatur esse
illicitum: est illam nostræ rationi & auctoritati
subijcere, & de absoluta facere illam à nostris
cœcitatibus dependentem, quod perabsurdum
est. Deinde, Deus, qui est prima veritas in sua
lege & Ideis continere non potest duo opposita
iudicia de obiectis contradictoriè oppositis; quoniam iudiciorum alterum necessariò est falsum.
Ergo &c. Sed nullius roboris est instantia; nego
enim Minoris suppositum, quòd scilicet iudicia
illa sint opposita iuxta datam explicationem, quæ
coincidit cum adducta in argumento, si ad eumdem sensum reuocatur. Neque hoc est Dei legem
à nostris cœcitatibus facere dependentem, sed
operari iuxta id, quod illa dictat faciendum, cùm
diuersimodè proponitur, iuxta varios rerum status: lex enim æterna dictat quid sit faciendum
cùm ignoratur veritas, vt non impingat in peccati scopulum conscientia. Quòd autem vtrumque iudicium contineri in diuina lege & Ideis
nequeat, eo quod vnum sit falsum, difficultas est,
cui omnes tenentur respondere: aduersarij enim
volunt licitam esse operationem cum morali certitudine de honestate, quæ tamen secundùm se
illicita esse potest; sicut & falsum iudicium, quo
quis iudicat rem esse suam, cùm non sit, aut legem non obligare, cùm reuera obliget. Similiter
iuxta ipsos, vt vidimus
n. 13. potest quis nunc
adhærere vni opinioni, & paulò post ea relicta
adhærere alteri. Quo euentu duo dantur opposita iudicia de licita & illicita operatione, quorum
vnum necessariò est falsum. Quomodo ergo illud
in diuina lege, & Ideis potest contineri. Quo
modo item iuxta receptissimam doctrinam tenetur quis operari iuxta conscientiam erroneam,
cum talis in falso iudicio fundetur, vnde nec diuinæ legis participatio, cui operans se debet conformare? Dici ergo potest iudicium falsum in
Dei lege non cntineri, neque in Ideis; nihilominus licet physicè contentum non sit secundùm
conceptum falsitatis, posse nihilominùs esse rectum in ordine ad operationem honestam, idque
per accidens, ratione scilicet ignorantiæ inuincibilis. Pro quo hæc satis, cùm aduersarij ad suarum etiam positionum firmandam probabilitatem, similiter etiam modum explicationis debeant suæ aptandum argumentationi vestigare.