*Magister Joannes à S. Thoma
Tomo
Mag. à S. Thoma, ut obstet.
1.
Disputat. 17.
Arti. 2.
Difficult. 1. affirmat
quidem Deum se cognoscere in creaturis, negat
tamen illas esse motivum formale cognitionis.
quia id tantum convenit divinæ essentiæ, quæ
habet rationem speciei impressæ respectu divinæ cognitionis: unde creaturæ tantùm habent rationem objecti terminativi: quod nihil
aliud est quàm Deum cognoscere se finito
modo contineri in creatura, & sic terminare
relationem in Deum, & totum, quod Deus
cognoscit in creatura, tam de ipsa, quàm de se
ipso contento in creaturis, totum cognoscit in
seipso, tamquam in ratione formali, à qua derivatur ipsa creatura, & modus ipse finitus,
quo Deus continetur in illa, & quo terminat
relationem illius. Negat ergo cognitionem
abstractivam, ratione cujus tantùm posset
cum limitatione cognosci. Iuxta quem philosophandi modum vix stare potest Deum
se cognoscere in creaturis: quia cognos
Quid inconsequentiæ in illo.
cere se continere in illis, & terminare relationem ad seipsum, non est seipsum in illis
cognoscere, ita ut ex penetratione illarum, & connexione cum seipso, se diversa aliquo modo cognitione attingat, quæ sit illa, qua circa creaturas versatur, dum se earum caussam
cognoscit, & consequenter omnium earum rationum, quæ juxta proprias ipsis rationes conveniant, cum limitationibus ab essentia derivatis. Hoc enim Deus ex propria & primaria
suæ essentiæ penetratione habet, dum ratione
ipsius dependentiam à se creaturarum agnoscit, & finito modo in ipsis contineri. Ut quid
ergo distincta statuitur resolutio, & probatio
ex eo quòd sic Deum cognoscere in creaturis
nullam dicat imperfectionem? Quis enim de
hoc unquam dubitavit
? Dum ergo doctus Magister aliquid in sua schola novum conatur dicere, nihil revera dicit, sed eorum se penitus
sententiæ opponit, qui Deum se in creaturis
cognoscere asserunt, juxta sensum præsuppositum quæstionis. Et quidem ex eo negatum
Impugnatur multipliciter.
creaturam posse rationem objecti motivi habere, quia nefas est imaginari intellectum divinum uti aliqua specie creata ad intelligendum. Atqui hoc non sequitur, quia ut Deus
creaturas cognoscat non eget specie ab ipsis
accepta; si autem aliqua intra ipsum illi correspondens sit, jam creata non est. Sed neque
illa opus, quæ ex parte actus primi se teneat,
cùm sufficiat infinitum lumen divini intellectus ut se ad creaturas extendat: ratione cujus, dum penetrantur in seipsis nova potest resultare cognitio, quin obstare queat id, quod de
abstractione dicitur, in quo nullum esse inconveniens jam ostendimus, cùm resultet absoluta
comprehensio. Quomodò autem divina essentia rationem speciei non habeat respectu cognitionis ipsius Dei probatum à Nobis cum
multis & gravissimis Scriptoribus
Problem. 2.
§. 3.