*Feruet adhuc contradictionis spiritus, &
§. 5.
citato solicitam disquisitionem à se factam
ostendit circa recentiores Thomistas, qui laxitati
opinionum suffragati sunt, & exceptiones à P.
Suario traditas apud eosdem extare, adductis eorum testimonijs conatur reddere manifestum.
Vbi inter Mag. Bañez, & P.Suarium præcipuè
instruitur comparatio, quia illius scripta alterius
scriptis fuere priora
annorũannorum aliquot interstitio, de
ijs loquendo, in quibus de exceptionibus vterque
disseruit
: in quo maiori laude dignum iudicat P.
Comitolum, qui antiquiorem doctrinam de probabilitate statuens, id ex D. Thoma, & alijs proposuit, quod minimè exceptionibus indigebat.
Ergo P. Suarez ex Mag. Bañez correctiones vagæ probabilitatis deduxisse concludit. Quem
& secuti ex eodem Ordine alij, quos citat,
inter quos est Magister Gregorius Marti
Sicui & à Gregorio Martinez.
nez
superius adductus, quem, laxissimus omnium cùm videatur, mira expositione in suum
trahere dogma contendit, quæ si alicuius esset
momenti, posset eum alijs citatis Auctoribus applicare. Quod quidem adeò est absonum, vt ad
id redarguendum, sola Scriptorum talium lectio
sufficientissima debeat reputari. Sed illud non
omittendum, quod ex citato Auctore profert,
|
affirmare scilicet ipsum probabilitatem securam
& practicam de Cambijs non posse statui suffragio illorum, qui commodum ex cambio percipiunt
: ad quod sic subdit:
Quæ regula funditus
euertit securitatem nouarum opinionum ex suorum
auctorum suffragio repetitam:
quia nulli, vel certè
pauci sunt huiusmodi opinionum auctores, qui ex
huiusmodi inuentionibus non expetant gloriam auidiùs, quàm Trapecitæ ex suis Cambiis. Sic ille, in
multos grauissimos & doctissimos Scriptores supra omnem exaggerationem iniurius
: & illud
commodi ex eo reportare possumus, quòd scire
inde non obscurè possimus qualis ea opinio sit,
quæ talibus fundamentis certitudinem suam conatur roborare. Iam quod ad comparationem illam Mag. Bannesij & P. Suarij spectat, negotium
sanè videtur momenti non magni. Sit ita vt dicitur, & probatur, scripta illius
in 2. 2. Tomum
3. in 3. p. P. Suarij præcessisse. Anne ex eo conuincitur quod est illius calculationis intentum?
Scripsit priùs, aut potiùs vulgauit priùs scriptum, ergo inde qui posteriùs vulgauit edoctus.
Debilis consecutio, quandoquidem qui posteriùs
edidit, aut ante editorem præeuntem scribere
potuit, aut paribus in scribendo passibus decurrisse. Bañez & Zumelius
Salmanticæ Competitores, & vti ex P. Francisco Coëlbio excepi, qui
prius in hac Regia Limana Audientia Togatus
iudex, posteà Religionis nostræ Alumnus, & sa
pientia ac probitate conspicuus, Zumelius præ
Bannesio celebris, licet huius scripta maiorem
fuerint æstimationem assecuta.
Sic ille censebat:
sed iudicium hoc ego alijs, iusta ductus ratione,
reseruo. Illud certò dixerim Mag. Zumelium
scriptis P. Suarij nondum editis profecisse
: quod
& illi doctissimus Alfonsus Curiel in quadam
oppositione, similitudine adducta Cerei Paschalis, cui parua candela super ponitur, festiuè, &
cum plausu auditus, obiecit. Illi ergo, per quem
adeò eximij proficiebant Theologi, expectandum fuit vt Bañez suum illud scriptum pangeret,
ex quo pro coërcenda probabilitatum laxitate
exceptiones illas pro ministris
Sacramentorum
ederet, quos habet
Tomo 3.
citato Disput. 16.
Sect.
2.
vers. Secundò colligitur & seqq. His addendum
perquam falsum esse exceptiones illas apud Bannesium haberi, vt consulenti constabit. Solùm
enim ait teneri hominem probabiliorem opinionem sequi, quando ex opposita aliquid contra
Dei honorem, aut proximi vtilitatem sequeretur,
& ad probabiliorem sectam, si fidelis non sit, amplectendam
: de alijs nec verbum. Non ergo inde
in P. Suario profectus.