An stante facultate celebrandi in Ciuitate de Reliquia existente in Matrice, possit diuerso celebrari die ab eo, quo in Matrice celebratur.

1111
*EXemplum extat num. 83. si reuera id
stare iure potest, quod facto stat. Euenire autem potest vt in Ecclesia aliqua ciuitatis Reliquia etiam insignis sit, quæ videtur in cultu præferenda: vnde eo die fieri de Reliquia in Matrice seruata nequibit. Quòd si transferatur, in eo apparet difficultas, ratione defectus in conformitate cum Matrice, & quia concessio determinatum diem respicit, pro quo admitti nequit extensio, quia illa pro Matrice vim habet, & cum suis qualitatibus debet ad Ecclesias alias pertinere; & ita pro eôdem die, cùm accessorium etiam sequatur principale: neque plus pro eo liceat, quàm licere queat pro principali. Itaque quòd celebretur in Matrice tali die, & consequenter in Ciuitate, sic volente Prælato, virtute concessionis habetur: quòd autem diuerso die, virtute alicuius concessionis haberi debet, quod tamen non apparet; cùm neque dici queat virtute eiusdem concessionis haberi, quia reuera diuersa gratia est, quæ & separabilis; vnde qui illam admittunt, eius debent ostendere fundamentum.
1112
*Circa quod id quod est dictum de præ
ferenda Reliquia propria Ecclesiæ, erit forsitan qui neget censens Reliquiam Matricis esse præferendam: quo euentu cessat quæstio, sic enim de Reliquia propria Ecclesiæ alio die agendum, & sic cum Matrice vniformitas conseruanda. Sed verò oppositum est omnino Gregorij XIII. Bullæ pro Hispania conforme assignanti proprium diem pro Ecclesia, in qua Reliquia insignis asseruatur: iuxta quod & vniuersalius Decretum S. Rituum Congregationis procedit. Quòd si dies proprius ignoretur, & is, qui opportunus videbitur, fuerit assignatus, similiter est dicendum ob ius acquisitum possessionis: licet hoc vltimum non ita certum videatur, quando non est adeò antiqua possessio, vnde & locus videtur esse stabiliendæ vniformitati, vt cesset, iuxta dicta, difficultas quæstionis.
1113
*P. Quintanadueñas Tomo 1. Tract. 7.
Singul. 29. illam attigit, & in strictioribus terminis prælationem Reliquiæ in Ecclesia propria concedit; quando scilicet illa, & quæ in Matrice asseruatur, sanctorum sunt, qui eodem die ab Ecclesia celebrantur, vt SS. Vndecim mille Virginum, & tunc de illa, quæ in Matrice, alio agendum die, ob ius speciale, quod ad celebrationem habet, nec amittitur propter concursum dictum; vnde & concludit certiori resolutione. n. 6. sic dicens: Nec vllus dubitabit duobus diuersis diebus ac solemnitatibus celebrandum fore in Domo Professa S. Hilarionem, si in ea insignis esset eius Reliquia, & S. Virginem & Martyrem ex vndecim mille, cuius Caput habet Cathedralis: ergo non obstat quòd eodem die concurrant, vt in diuersis diebus celebrandæ sint duæ illæ SS. Virgines & Martyres: quod contingit in omnibus Festis translatis, quæ cum alijs eôdem die concurrunt, & ab illo ob | impedimentum ad alium non impeditum transferuntur. Hæc ille, iuxta quæ in casu nostro circa translationem sancti, de quo ob Reliquiam in Matrice agitur, non videtur dubitandum: vnde
Responsio ad obiecta.
ad ea, quæ in contrarium adducta sunt, dicendum, & si posita translatione aliquo modo conformitas cum Matrice deficiat, eam non esse Ecclesiæ sensui contrariam, cùm iuxta illius Rubricas & Decreta sit: Maiorem autem futurum defectum, si de sancto huiusmodi nullum Festum ageretur. Licet autem directè pro translatione non sit facta concessio, est tamen facta virtualiter & consequenter, ob rationem dictam de Rubricis & Decretis, & ita cum principali minùs principale connexum, quod cum omnibus suis qualitatibus transit, præter illam de die, quæ in generalibus concessionibus continetur. Et licet verum sit potuisse ita celebrationem concedi, vt translatio non liceret, & ita distincta gratia sit: iuxta stylum autem concessionum huiusmodi concessa intelligitur, quia iuxta regulas ab Ecclesia statutas, Festum pro sancto concessum, si die pro eo assignato celebrari nequeat, potest, debetque transferri, si rationabiliter agendum sit.
1114
*Posita autem exigua probabilitate sen
Doctrinalis Conclusio.
tentiæ de extensione celebrationis Reliquiæ Matricis, si Religiosi translationem omittant, rationabilis erit omissio, quam tamen amplectentur pauci; sic ad compendia communiter properatur. Sed, vt dixi, circa Reliquias eorum sanctorum, quorum mortis ignoratur dies, & eius, qui est illis assignatus, non est antiqua possessio, expediet profectò vniformitatem cum Matrice seruare, per quod quidquid dubij esse circa translationem poterit, euanescet. Quòd si quis circa probabilitatem dictæ sententiæ hæreat in Religiosa familia, poterit sine scrupulo vsum communitatis amplecti, vt notam singularitatis euitet, & damnabilis præsumptionis: qua etiam nota sublata id licebit ex bono respectu conformitatis, annuente præsertim superiore non indocto, nec nouitatum ad vitandum laborem tendentium, amatore. Pro quo iuuat id, quod dictum Tomo 2. Thesauri Titul. 12, num. 148. in fine.
Loading...