EOrum supra Parochos nota excellentia est: sed cùm de Ministris saluti Indorum quærendæ præpositis, & Episcoporum præcipuis adiutoribus tractatio nostra procedat, illos est visum præmisisse. Cùm aliàs ob peculiarem Curam animarum, in quâ Parochi ad Episcopalis solicitudinis partem aduocantur, sint qui tractationem de Parochis tractationi de Præbendariis præponendam arbitrentur, vt videri potest apud P. Bauny Tomo 1. aut etiam anteponant quatenus ex minùs perfectis ad perfectiora procedunt; eo quòd Beneficia Curam animarum habentia simplicibus perfectiora quoad substantiam videantur; immò & reuerà sint: iuxta quæ de illis agit P. Azor Tomo 2. Lib. 3. qui de Parochis Cap. 12. Sed hoc parui momenti est: nec Domini Præbendarij multùm de ordine curabunt, dummodo illis hoc nostro labore aliquantulùm seruiamus. Sit ergo pro ipsis
Loading...