SECTIO XXXIV.

SECTIO XXXIV.

Qui censeantur Neophytorum nomine ad vsum Priuilegiorum.
457
*CItata Seßione 10. n. 7. & seqq. censet
qui & suprà non licere vsum priuilegiorum Neophytis concessorum erga eos, qui ex Christianis sunt orti parentibus, & in infantia baptizati, vt iam sunt communiter Indi: cùm aliàs iuxta communem Doctorum sensum decem anni à Baptismi susceptione sufficiant, vt quis desinat esse Neophytus. Vnde in Concilio Mexicano dispositum inuenitur Indis etiam naturalibus dicta Beneficia prouidenda (curata inquam & Patrimonialia) præmisso priùs examine &
oppositionè iuxta formam & laudabilem consuetudinem in Episcopatu Palentino hactenus obseruatam. Id quod generaliter in Indis admittendum ex Christianis ortis parentibus infallibili ait conclusione deduci, circa Sacerdotium, Beneficia, & dignitates Ecclesiasticas, ac munera publica quæcumque alia: non enim vult Deus acceptionem esse personarum. Nihilominus nu. 10. asserit se magis ad ita sentiendum accommodare, vt necessaria sit Pontificia declaratio, sicut erga matrimonia obtenta fuit à Gregorio XIV. ad supplicationem PP. Societatis. Addit priuilegia quæ habentur in ordine ad conuersionem infidelium, circa prædictos locum non habere, sed ad summum in remotissimis partibus cum recenter conuersis: vbi de dispensatione circa gradus prohibitos specialiter loquitur.
458
*Dico Primò. Indi omnes, & transmari
narum regionum indigenæ naturales, etiam ab infantia baptizati, & ex Christianis progenerati parentibus, ad effectum fruendi priuilegijs pro ipsis concessis sunt reputandi Neophyti. Constat ex dictis à Nobis in Thesauro Tom. 2. Tit. 12. n. 441. vbi Innocentij X. verba dedimus, ex Breui, cuius adhuc aliquæ vigent concessiones vsque ad an. 1674. Est autem tenor verborum idem in Breuibus Pauli V. Vrbani VIII. & Clementis IX. nunc temporis ad gubernaculum Ecclesiæ Seden
tis; vtinam & diu ad magnum Ecclesiæ ipsius decus & ornamentum. Dico autem videntur in illis obstare. Primum verba Pontificum ad concessionem tantùm in Breuibus eisdem contentam referri, ibi: Ad conceßionis huiusmodi effectum esse & intelligi debere Neophytos. Secundum, concessionem dictam ad matrimonium tantùm videri directam: post verba enim prædicta, sic habetur: Dictosque Presbyteros cum huiusmodi vt vel matrimonio coniungi &c.
459
*Sed hæc non vrgent. Ad Primum enim
Fit illis satis.
dicimus ex concessione huiusmodi colligi quid sit circa indulta alia sentiendum. Cùm enim hæc quasi vniuersalis priuilegiorum complexio sit, & in ea Pontifices reputandos esse velint eos, circa quos decernunt, satis ex eo habetur compertum, quid sit de priuilegijs alijs asserendum. Item, stando rigori litteræ, nihil in Compendio Indico occurrit, præter ea, quæ ad matrimonium spectant, quod non contineatur in dictis Breuibus, vt videri potest verb. Compositio, verb. Dispensatio §. 2. & 4. | Ad Secundum intellectus prædictus est prorsus incongruus: post varias enim gratias à Pontificibus impartitas ita sequitur: & insuper quia à nonnullis dubitatum seu hæsitatum fuit an omnes indigenæ illarum regionum oriundi & naturales, & Christianorum indigenarum & baptizatorum filij &c. Quibus statim conclusio præfata superadditur: Ad conceßionis huiusmodi effectum &c. Non ergo supra matrimonia tantùm cadere potuit, vt est compertum. Stet ergo firma & inconcussa præfata positio.
460
*Dico Secundò. Quod ad Sacerdotium,
Circa Sacerdotium Indorum.
& eidem adnexa attinet, indubitatum est quod assumitur, iuxta ea, quæ de Æthiopibus dicta Sect. 20. Si videlicet in Indis ea reperiri contingat, quæ sunt pro Sacro illo statu necessaria: Sicut in Sinis & Iaponibus reperta scimus: Vnde & eorum aliqui ad eum promoti, & Euangelici facti ministri historia dignissimi. Ex quibus Pater Didacus Yuki, de quo P. Ioannes Nadasi in An
no dierum memorabilium Societatis IESV die 8. Februarij ita scribit: A puero in Iaponico Societatis Seminario educatus post Philosophiam, Theologia morali triennio eruditus, humaniores disciplinas tradidit quinque annis. Daifusanæ furore proscriptis è Iaponia Socijs, perstitit ipse dißimulata persona in patria, magnis pro re Catholica itineribus, magnis laboribus exantlatis. Viua nascentis Ecclesiæ, ac heroicorum illorum temporum imago in illo eluxit &c. Februario mense (an. 1636.) Ozacæ totius tridui suspendio pronus capite pependit in foueam, certauitque legitimè fortis ad mortem vsque seruata fide, quam vt alij quoque Christiani seruarent, tam longinquis itineribus, laboribus, ærumnis effecerat. Sic ille. At in nostris Peuuigenis & alijs ea non concurrere manifestis est notum argumentis, de quo dictum citato Tit. 12. Cap. 13. & quamuis Mexicanum Concilium ita illis, vt vidimus, faucat, non tamen scimus aliquem hucusque vel prima Tonsura decoratum, quod neque à Dom. Quitensi præstitum.
461
*Dico Tertiò. Priuilegia concessa pro
Indorum conuersione absolutè fauent omnibus, qui in Bullis Apostolicis Neophytorum veniunt nomine. Probatur. Quia circa Indos semper aliquid agi potest, quo in fide retineantur, & à Gentilicis superstitionibus penitus arceantur: vnde dici verissimè potest de eorum agi conuersione: quidquid de quibusdam sit inter Europæos degentibus, in fide, & Christiano stylo satis radicatis & fundatis, qui non debent proptereà deterioris esse conditionis in priuilegiorũpriuilegiorum fruitione. Quando autem ratio motiua priuilegij aliquomodo perstat, vim etiam suam illud retinet, vt cum multis ostendi in Thesauro Tomo 2. Tit. 19. num. 68. Pro quo & ipse Dom. Præsul num. 35. Si quid autem circa agentes in remotissimis partibus alicubi inueniatur dispositum, verbis priuilegij standum, aut peculiari Instructioni, iuxta stylum Societatis.
Loading...