*Deinde, Pontifex non solùm videtur
praxim tolerare prædictam, sed eisdem suffragari. Nuntius enim in Curia existens, si vim aliquam suâ sententiâ videatur inferre, & pro eâ ad
supremum Senatum litigans recurrat, siue ad Indiarum, cùm res agitur ad Indias pertinens, &
Senatus Notarium ad faciendam relationem vocari statuit; omninò annuit, nec tantùm merè negatiuè se habet in causâ non procedens, donec
Consilii decretum accedat. Vnde cùm
Anno
1636. Consilium Indicum Notarium ad faciendam relationem vocari statuisset, pro
quadāquadam causa ad Indias spectante, de quâ in Nuntii Audientia tractabatur: id & Nuntius, & Notarius vti
rem nouam recusarunt; quia videlicet hoc ad
supremum tantùm Consilium pertinere contendebant. Videat qui voluerit Dom. Solorzanum
suprà sic testantem. Est ergo juxta Nuntii praxim,
& non tantùm tolerantiam, judicio tali per viam
violentiæ submitti. Quod certè si contra Ecclesiasticam immunitatem esset, fieri tutâ conscientiâ non posset; ab eo præsertim, qui illius defensionem debet ante alios, vti immediatius Pontificis organum, sartam tectam conseruare. Ex quo
etiam apparet Pontificem, vt dixi, praxi huiusmodi suffragari
: quandoquidem ipsius Nuntius nihil tale ageret, nisi eidem sciret esse probatum, cuius & sequitur instructionem: cùm multa
minoris momenti sint, & causam publicam non
ita concernentia, inter illa, quæ in ipsâ continentur.