SECTIO V.

SECTIO V.

Vsus lacticiniorum & ouorum an liceat generaliter Religiosis alicuius virtute priuilegij.
40
*DIctum de hoc Tomo 1. Thesauri Tit.
5. nu. 265. vbi de priuilegio circa hoc à Leone X. concesso equestri Ordini S. Iacobi, & ostendi non videri certum Bullam concessionis huiusmodi vim pristinam retinere, quia cum Indulto præfato alia multa extant in illa, ex quibus fit non esse Religiosis prædictis necessariam, sicut neque Religionibus alijs communicationem cum illis habentibus: quod & roboratum nu. 257. quia priuilegium tale videtur Cruciatæ intentioni contrarium, ex eo enim fieret minorem futuram pecuniæ collectionem: quæ autem talia sunt, à Commissario reuocantur. Nihilominùs illius vsum admittit P. Ioannes à Cruce Lib. 1. de statu Religionis Cap. 6. Dub. 22. Conclus. 2. excipiens tamen Familiares & Seruitores, quibus etiam fuerat concessum; ij enim beneficio Bullæ non gaudent, quæ Religiosis Mendicantibus fauet, vnde & cum ijs habentibus communicationem. Ex quo P. Ludouicus de Conceptione Parte 2. Examinis veritatis T. m. Tract. 1. Lit. L. verb Lacticinia, n. 6. & seqq. vbi tamquàm probabile id statuit, licet, nu. 8. non videatur communicationem approbare; addens num. 9. in Religionibus quidem non extare talem vsum in Communitate: Sed quis scire valet (ait ille) an in particulari, & à particularibus, vigeat eius vsus? Cùm enim priuilegio vtamur quando volumus, vnde constat quòd Religionibus illo in Communitate non vtentibus, particulares Religiosi, si illis singillatim concessum fuit, illo non vtantur, vel vti non valeant, si adhuc viget, vt suppono? Sic ille.
41
*Sed hoc neutiquàm admittendum, quia
Efficaciter confutatur.
Communitates proptereà vsum vt sibi licitum non admittunt, quia censent prohibitum, vtpotè per Cruciatam reuocatum: Communitates autem non sunt vniuersalia aliqua Platonica, sed Religiosi in particulari eas constituentes: ergo sentiunt illi sibi talem vsum non licere. Prætereà in adductis præfati Scriptoris verbis compugnantia quædam est, & suppositio falsa, quod scilicet priuilegium sit Religionibus concessum, & singillatim etiam particularibus: quod enim Religionibus conceditur, non conceditur singillatim, sed in communi omnibus: ergo nequeunt illo vti vt singillatim concesso, sed vt membra sunt talis Communitatis, sub qua ratione vsus est illicitus, quia Communitati talis non est: ergo neque membris, vt talibus: & aliunde si vt singulares considerentur personæ, priuilegia Bullæ contraria reuocantur, vt ex illius tenore constat. Benè ergo Diana Parte 9. Tract. 8. Resol. 66. post adductos Ioannem à Cruce, & Ioannem Henriquez Sect. 18. Quæst. 9. admonet standum esse Religionum consuetudini, quia in illis numquàm priuilegij dicti vsus extitit, nec se velle pro illo ipsis auctorem esse: quidquid de doctrinis quibusdam sit, de quibus ibi, circa vsum & non vsum priuilegiorum in ordine ad eorum permanentiam aut cessationem, ex quo id hausit citatus Pater, quo suam contendit positionem roborare.
Loading...