CAPVT II.

CAPVT II.

De Administratore censuum Indorum.
7
*VT diuersis possint oneribus Indi
Officij qualitas explicata.
satisfacere, & quædam pietatis opera valde ipsis vtilia, promouere; multi ab eorum communitatibus census empti, siue alio modo pro eorumdem iuuamine constituti. Horum Administrator Hispanus per supremam potestatem designatur, & alicubi officium emitur cum præeminentiâ vrbicorum Senatorum, cum voce, & suffragio, vt dicitur in Capitulo. Ad decisionem autem caussarum, quæ circa hoc occurrere possunt, Regius per vices Auditor pro | tribunali assistit, cuius obligationes, cùm iudicis sint, satis videntur perspicuæ. Sed illa specialis, vt, quia census prædicti in fauorem Indorum constituti sunt, ex quorum stabilitate ingentia in eos resultant commoda, & consequenter commune bonum valde inde dependet; seruato quidem
iustitiæ moderamine, semper foueatur. Vnde videtur communis iam sententia de opinione probabili, quam iudex complecti potest, etiam relictâ probabiliori, hic locum non habere, saltem generaliter loquendo, & non de vnâ, aut alterâ sententiâ in re non multùm præiudiciali. Nam ex eo fieret Indos grauia detrimenta subituros, & commune etiam bonum iri non leuiter imminutum. Immò in pari probabilitate idem videtur dicendum, ob eamdem rationem. In eo siquidem cum iure probabili concurrit specialis miserabilium personarum, & communis boni
respectus. Vnde satis verosimiliter dici potest numquàm æqualitatem illam iuris contingere, quia semper pro Indis sunt specialissimęspecialissimæ rationes, vnde ius partis aduersæ superatur. Quando scilicet seclusis dictis respectibus ius æquale est, nam si illis exclusis ius Indorum debilius sit, per respectus dictos potest exæquari. Tam autem debile esse potest, vt etiam illis adiunctis minùs probabile sit; & dummodo sit absolutè probabile, potest iudex, licet non teneatur, in fauorem Indorum iudicare. Dixi autem, licet non teneatur, quia valde alienum ab æquitate, & ratione est, vt obligatio sit sententiam ferendi contra eum, cujus est potius ius, eo enim ipso iustitia est illi magis debita; vnde repugnat obligationem esse ad illam denegandam: denegari enim non debet necessariò, nisi quatenus minùs de iure est, cùm ius obiectum iustitiæ sit, & ita est implicatio in terminis, quòd ius potius sit, & quòd illi debeat iustitia denegari; & quòd sit ius debilius vt pronuntiari pro illo sententia debeat, & hæc quidem circa iudicem.
8
*Circa Administratorem verò obligationes
sequentes sunt, ex quarum transgressione lethale poterit crimen incurri, & ita pro illis
Dicò Primò. Administrator censuum sub mortali tenetur eorum solutionem solicitè procurare, nec humanis respectibus eam reddere
difficiliorem; ratio est clara; quia contra officium in re graui delinquit.
Dico secundò. Tenetur, si dicto modo delinquat ad damnorum restitutionem. Constat
ex eodem. Posse autem damna contingere, non videtur negari posse. Nam Indi ex censuum pensionibus solent taxas integrare, & illis deficientibus ad alia non sine damnis obuenientia recurrunt, vendendo scilicet aliqua viliori pretio, vel quid simile.
Dico tertiò. Quidquid de acceptione munerum
dictum est. Capite præcedenti: circa Protectorem, pariter est de Administratore dicendum: licet in hoc non ita rigida videatur obligatio; quia si quid Indi tribuant, cùm proprium non sit, sed ex bonis Communitatis, minùs videntur inuiti.
9
*Dico quartò. Administrator curare debet,
vt quod ex censibus soluitur, vtiliter expendatur, fine eorum constitutionis attento, & illorum, quibus id traditur, quod ex arcâ censuali extrahitur, agendi modo obseruato, licet enim ipse adesse non possit in omnibus populis, vt videat qualiter expendatur pecunia, curare tamen debet, vt ratio illius ab accipientibus reddatur. Pecunia enim in Caciquiorum manibus periculo est fraudandi finis obnoxia, pro quo extracta est. In quo quidem si dissimulare contingat ob munera ab eisdem accepta, de grauitate delicti constat, sicut & de restitutionis obligatione Communitati faciendæ omnium eorum, quæ eidem subtracta sunt. Et licet obligatio talis in defectum præcipui debitoris sit, quia tamen de Caciquiis sperari nequit soluturos aliquando, quod in vsus non debitos expenderunt, præcipui sunt debitores reputandi; vel conari, vt Caciquij opportunè soluant, ad id Iudicis officio diligenter inuocato.
10
*Dico quintò. Curare debet ne pecunia
ex censibus in arcam delata extrahatur, vt mutuò tradatur, sic supremis Magistratibus postulantibus, aut iubentibus. Quibus licet obsequendum sit, dum pro potestate iubent, obsistendum tamen viriliter quantùm saluâ subiectione possit; quia in eo ordinariè loquendo inordinatè agunt. Et quemadmodum si propria Administratoris pecunia exigeretur, omnia tentaret, vt locum non haberet extractio; ita & pro pecuniâ Communitatum Indorum pariter repugnandum. Solet namque sic mutuò accepta difficilè reddi: pro quo etiam est diligenter insistendum, ac si de pecuniæ propriæ recuperatione ageretur. Hæc enim est regula optima, quam Doctores adhibere solent ad declarandum qualis debeat esse diligentia eorum, qui res alienas administrant, vnde & culpæ qualitas deducatur, an scilicet lata, leuis, aut leuissima sit, de quo dictum aliàs. Tit. 9. n. 59.
11
*Dico sextò. Administrator dictus
solicitè debet cauere, ne expensæ nimiæ in reddendâ Indis pecuniâ fiant; solent etenim ad hoc plures Ministri concurrere, & omnes volunt emolumentum, ex pallio pauperis, aut iusti, vt dici solet, habere. In quo quidem pretio redimi vexatio solet: quod tamen Administrator vitare debet, iudice compellato: nisi talis ille fortè sit, de quo nequeat quidquam sperari vetandis vexationibus opportunum: & regula tradita de diligentiâ pro pecunia propria in casu præsenti non penitus congruit: nam pecuniæ propriæ vnusquisque est dominus, & vt eam recuperet, potest impedimenta subornatione depellere; id, quod est in vsu apud eos, qui ex arcis Regiis student debita per Officiales reddi ad huiusmodi ministerium deputatos. Pecunia autem, de quâ agimus, Administratoris non est, & ita, vt phrasi iurisperitorum quorumdam loquar; ex alieno corio non debet longas corrigias facere, & quod iura cauent, de alieno esse liberalis. Quod si contingat, quia iudicis famulos conciliare sibi studet, eò quòd omnes ex vno quasi gremio sunt, peccatum eorum est manifestum, & restitutionis vinculum non obscurum; vbi & dominij translatio nulla est, eò quòd id, quod datur, est alienum, vnde & furtum committunt accipientes, & cùm certum sit eos non restituros Administratori totum hoc onus incumbit. De quo hæc satis.
Loading...