*Et ille quidem motiua pro dispensatione
adeò efficacia proponit, quibus stantibus negari
nequit quo minùs pars ista vt satis verosimilis debeat sustineri. Circa quod P. Henriquez ita philosophatur, vt multò minùs requirere videatur.
Licet enim
Cap. 14.
Libri citati n. 3. dicat dispensandum cum bene merito, & pro ratione status
indigente, & cui sine scandalo vix liceat deserere
Beneficium, & qui ob paupertatem non habet
commodum recursum ad Papam; non tamen
exigit euidentem necessitatem; immò nec omnia illa à se proposita, iuxta suæ sententiæ fundamentum. Non enim in ea tantùm potestate fundatur, quæ Episcopis competit in raris quibusdam
euentibus, iuxta quod à P. Thoma Sancio videtur impugnatus, sed in facultate amplissima à
Concilio Tridentino attributa, vt videri potest
citato Cap. 56.
in Glossa Lit. F. Nam ea, quæ sic
competunt, ad sui executionem non exigunt magnum illum circumstantiarum apparatum, sed
rationes, iuxta quas possit prudens iudicium efformari. Et ita circa irregularitates alias habetur
satis vsu comprobatum, sicut & circa casus reseruatos. Non desinam tamen hîc adijcere, casum
præsentem cum circumstantijs dictis non videri
moraliter possibilem. Nam isti, cui Beneficium
dimittendi obligatio potest & debet indici, capax
est alterius, vt communis sententia Doctorum
firmat, si ab Episcopo ab excommunicatione reseruata absoluatur, vt potest absolui virtute dictæ
concessionis, pro quo P. Thomas Sancius
suprà
nu. 40. laudat P. Henriquez sic cum alijs asserentem. Cùm ergo Episcopus paupertati, meritis, &
Ecclesiæ necessitati possit Beneficij alterius largitione succurrere, omnes illæ pro conseruando
Simoniacè accepto cessant rationes. Neque enim
spatio illo intermedio tanta potest esse necessitas, vt ad reualidationem tituli debeant coarctare.