*
IN quæstione ista id Auctor noster affir
mat
Seßione 14 quod & à Nobis dictum
& probatum
Tomo 2.
Thesauri Tit. 17.
Cap. 2. commoda adhibita distinctione, sub qua
videtur ille loqui, scilicet loquendo de illis, qui
ordinario prouisionis modo Doctrinis præficiuntur, præsentatione
Patroni, & institutione Canonica, vt sæculares alij
Parochi, de quibus id nequit dubitari. In hoc autem rationem discriminis
circa obligationem constituit, quòd teneantur ex
culpa leui, ita vt mortaliter delinquant in eo, in
quo, si ex charitate tantùm administrarent, venialis eorum culpa censeretur; ita vt in materia
graui mortaliter peccent, & venialiter in leui, sicut & in leuissima. Quod & de coadiutoribus
asserit qui ab Ordinario sunt constituti, aut cum
Parocho circa curam conuenerunt. Explicatio
Culpæ triplicis explicatio.
nem autem culpæ satis notam præmiserat, latæ
scilicet, leuis, & leuissimæ, obuio apud Auctores
exemplo eius, cui res custodienda est tradita, adducto
P. Lessio
fol. 77.
Disput. 6.
(pro
Dubitatione)
vbi adde
num. 22. De quo & dictum à Nobis
in
Thesauro Tomo 1.
Tit. 3.
num. 65.
& Tit. 5.
num. 1.
&
5. Exempla ab eo adhibita
num. 6. sunt: Non
benè intelligere linguam Indorum, visitationem
infirmorum omittere, ab illatis iniurijs eos non
defendere, non residere ita exactè in oppido suæ
curæ, in
Parocho peccata erunt, & non in eo,
qui solùm ex charitate administrat, qui tantùm
peccat quando ita in administratione se gerit, vt
ea omnia non adhibeat, quæ ad eius substantiam
requiruntur. Sic ille habet: qui dum ait sic administrantem non peccare, cùm tamen in eo administrationis modo, stante Sacramentorum substantia, multi possint esse defectus, & consequenter peccata, non videtur vt verba eius indicant,
accipiendus. Quis enim dubitet negligentiam in
administratione huiusmodi aliquomodo esse culpabilem
? Vnde intelligi de mortali culpa potest:
aut non esse peccatum contra iustitiam. Quod &
si verum sit; si tamen grauis in eo admiscetur
malitia, eadem lethalis grauitas reperitur; vnde
discrimen dictum non magni videtur esse momenti. Ideò