*Dico Quartò. Si Sanctus, qui in Ka
lendario ritum Duplicis minoris non habet, ex
concessione speciali Duplex maius aliàs sit, &
eius habeatur Reliquia insignis, etiam est ad 2.
Classis gradum prouehendus. Hoc dixerim specialiter propter S. Vrsulam & socias: Nam Leo
X. concessit Monialibus S. Claræ vt illarum Festum vt Duplex maius celebrarent. Si ergo illarum habeantur Reliquiæ insignes, ratione illarum ad Classis 2. sunt gradum extollendæ. Bullam concessionis prædictæ adducit Fr. Emmanuel Rodericus in Bullario, & est 46. in Ordine
inter Bullas dicti Pontificis sub data 29.
Martij
1515. vbi Diuas Virgines nomine vndecim
millium apertè compellat. Huiusmodi autem concessione posse Religiones omnes potiri & earum
Religiosos gratiam communicationis habentes,
communis sensus Scriptorum est, pro quo videri
potest Laurentius de Peyrinis
Tomo 2.
Constitut.
8.
Pij V. §. 2.
num. 5. & P. Pellizarius
Tomo 2.
Tract. 10.
Cap. 9.
nu. 3. & ideò R. P. N. Mutius
Vitelleschus gratiam prædictam Vniuersæ Societati voluit esse communem, vt testatur Cardinalis Lugo
in Annotationibus ad Viuæ vocis Oracula, verb. Festiuitas §. 4. Ratio autem Assertionis
eadem est, quæ pro præcedentibus inculcata, Reliquiam scilicet aliquid debere supra id, quod
aliàs licet, operari. Licet autem Reliquiæ Virginum dictarum ad omnes non spectent, sed sint
tantùm aliquarum ignotorum nominum, id non
obstat Assertioni, quandoquidem simul omnes
celebrantur,
(an autem diuidi queant, videndum
inferiùs) & ratione Reliquiarum ad aliquam aut
aliquas earum spectantium, aliquid haberi debet
speciale vltra symbolum, quod iam vidimus non
esse sufficiens, & Pater quidem Quintanadueñas
P. Quintanadueñas vt sentiat.
Singulari 29. de Sanctis hisce Virginibus ritu 2.
Classis celebrandum esse dixerat, non
nu. 2. vt
ipse ait in
Additionibus ad citatum Caput, sed 1.
etiam cùm de omnibus non fit Officium, sed de
ijs, quarum habentur Reliquiæ: quod quidem
in eôdem Additionum loco inaduertenter excusum esse inquit, cum Duplex maius tantùm
sit Festum huiusmodi. Quod quidem ex eo accidit, quod neque priuilegij dicti videtur habuisse
notitiam, & P. Generalis communicatio posteà
innotuerit, vnde neque ex dictis priùs, neque
ex subiuncta emendatione, quidquam elici potest, quod Assertioni propositæ aut officere, aut
commodari possit.