*Dico primò. Iuramentum, quod Togati,
& alij de non accipiendis muneribus emittunt,
non plus obligat extensiuè, quam leges ipsæ.
Quæ ergo licitè accipi possunt iuxta dicta
citato
cap. 4. etiam stante iuramento licent. Ratio est,
quia iuramentum cadit supra legem secundùm illius obligationem, & ita vbi legis obligatio non
est, ad alia non extenditur. Sic cùm gubernator iurat seruaturum se leges, & statuta, de illis
intelligitur, quæ sunt in vsu, & non de aliis, vt
docet P. Suarez
de Religione Tomo 2.
lib. 2.
de iura
mento cap. 32.
num. 11. & iurans residere, abesse
potest ad iura suæ Ecclesiæ, aut dignitatis tuenda, iuxta eumdem & alios
num. 10. Quòd siquis
cùm iurauit, talem non adhibuit restrictionem,
sed simpliciter munera se non accepturum: ni|
hilominus illa intelligenda est virtualiter adhibibita
: Eius enim intentio fuit secundùm legis iuramentum præcipientis obligationem procedere:
cúmque lex non plus obliget, quàm diximus,
non resultat amplior obligatio; quemadmodum
siquis promitteret absolutè statuta seruare, non
remaneret obligatus, nisi ad edita, non autem
ad edenda, vt cum Syluestro, Angelo, Panormitano, & Antonio docet P. Suarez
suprà. n. 11.
& eum sequens P. Vincentius Tancredi
de Religione tract. 4.
lib. 2.
Disput. 15.
num. 1.
& 4. qui
pro priori doctrina de statutis vsu non receptis
alios adducit
num. 5. Pro quo & facit iuramentum Medicorum de non visitandis ægrotis vltra
tertium diem iuxta Constitutionem Pij Quinti,
Si iuramentum MedicorũMedicorum.
nisi in scriptis habuerint fidem confessariorum
de factâ confessione. Non enim obligat, nisi prout vsu receptum est. Et ita in multis locis cessat
obligatio, vt de Sicilia testatur citatus Auctor &
de Hispania Pater Palaus
Tom. 3.
Disput. 2.
de obligatione, & firmitate iuramenti. Puncto 7. §. 4.
n. 6.
Pro quo & videndi P. Suarez
Tom. 4.
in 3.
p. Disp.
35.
sect. 3.
num. 5. & Pater Thomas Sancius
lib. 3.
Summæ Cap. 16.
num. 10.