Claudendum magni viri, & suis scriptis orbi vniuerso notissimi R
mi. P. Michaelis Ghisterij, verbis, quibus sic allocutus Lectorem in Paræneticis Commentarijs
: Platoni Philosophorum facilè Principi, quòd & octogesimo ætatis anno in scribendo perstiterit,
laudi legimus datum. Mihi pariter octogenario haud quidem ad inanem conciliandam laudem, sedex diuina propemodùm obligatione, vt
id ipsum facerem compellit neceßitas. Quandoquidem non defuerint,
qui post lectos Commentarios meos super libros Cantici Canticorum,
& Ieremiæ, religionem, seu (vt vulgò dicitur) scrupulum indiderint, vel
|
etiam peccati mortalis, si præstitum à Deo scribendi talentum defossum
seruassem in terram. Quapropter simili quadam ratione id arbitratus
sum & mihi obtigisse, quod eidem Ieremiæ, cui pueritiam excusanti fuit
à Deo dictum: Noli dicere: Puer sum &c. peruulgato quippe sermone,
& senes, decrepitæque potissimùm ætatis, bis pueri asseruntur &c. Sic
scriptor ille pijssimus, vt non mirum haberi debeat, si mihi octogesimum nondum attingenti annum, sint qui ad hoc genus laboris impellant, rati in ijs, quæ publicam vidêre lucem, viuidum inesse aliquid, quod & aliorum scripta, & pulpita resonent, vt pergere Auctor debeat, dum vita comes, & obedientiæ iura permittunt, non aliò auocantis, curis illis, de quibus
suprà (quæ & ipsæ
forsitan non prorsus obstabunt) molestissimis demandatis. Obsequor, & vt Deo magis, quàm hominibus placeam, cui in Epithalamio sacro, charorum pignorum primogenito, cùm Regio vate
mea opera dedicaui, certus non certam omnium futuram esse fauentiam, quam nec Diuus Hieronymus nactus,
quo, vt non bonus,
sed in hac parte non errans, Scriptor asseruit,
nihil eruditius vidit
antiquitas, neque ideò ab scribendi solicitudine retardatus. Audiatur ille ita scribens in Prologo ad secundum super Michæam
librum:
Semper inuidis respondemus (quia non cessat inuidia, & librorum nostrorum exordia æmulorum maledicta confutant, qui vulgò iactant me sterilis ieiuniieiunique sermonis quasdam ineptias scribere, & cùm loqui nesciam, tacere non posse. Hæc doctor sanctissimus, vt quanti sint
hominum habenda iudicia, inde faciles æstimemus.
Mihi sufficit
paucorum testimonium, & amicorum laude contentus sum, qui in expetendis opusculis meis amore nostri labuntur, & studio Scripturarum. Sic
aiebat idem loco in alio, quod & in
meāmeam caussācaussam perlibẽterperlibenter aduoco.