*
PRo damnis & iniuriis, de quibus
suprà, compensationem adhibendam,
indubitatum est, pro quâ philosophandum sicut de Prætoribus, iuxta dicta
Titul.
præcedenti, Cap. 3. quando similia damna sunt. In
eo autem quod
num. 18. propositum, quando
ignorantur ij, quibus damna sunt illata, alia videtur esse ratio, quia Commendatariis notiores Indi
suæ Commendæ sunt, & faciliùs possunt damna
eisdem illata compensare. Si tamen aliquando
tale quid accidat, eo sanè modo res disponi possunt. Est autem dubitabile an id, quod Indis debetur, etiamsi noti illi sint, possit non solui, eò
quòd illud sint suis in ebrietatibus consumpturi,
& quomodo facienda restitutio. Circa quod dicendum est, si apertè constet de ebrietate futura,
restitutionem opportuno tempori reseruandam.
Sic Dom. Solorzanus
Lib. 2.
Cap. 24.
num. 115.
vbi ait sic resoluere D. Thomam 2. 2.
q. 62.
art. 5.
& 8.
& 1. 2.
q. 66.
art. 4.
& 2. 2.
q. 31.
& 3.
p. q.
68.
art. 5. quæ citationes tumultuariè congestæ:
nam S. Doctor solùm, 2. 2.
q. 62.
art. 5.
ad 1. punctum
Modus generaliter tenendus.
attigit, de quo alibi nec verbum. Citato ergo
loco in
Corpore optimè circa hoc philosophatur:
Quòd quando res restituenda apparet grauiter esse
nociua ei, cui restitutio facienda est, vel alteri, non debet ei
tunc restitui;
quia restitutio ordinatur ad vtilitatem
eius, cui restituitur. Omnia enim quæ poßidentur, sub
ratione vtilis cadunt, nec tamen debet ille, qui detinet
rem alienam sibi appropriare, sed vel reseruare vt congruo tempore restituat, vel etiam alibi tradere tutiùs
conseruandam. Sic ille. Quæ ergo Indis debentur,
si ebrietas ex solutione fouenda sit, & verosimile
id prorsus appareat, commodiori sunt tempori
reseruanda; quod si commodum tempus non occurrat, id fieri potest, quod
Titul. præced. num. 18.
dictum, vt in alimenta, vestes, vel vtilia alia conuertantur. Nullo autem modo ob solam ebrietatis
suspicionem stipendia laboris neganda sunt,
aliàs vix vllum illis dominium circa stipendia
relinqueretur, cùm tamen liberi homines sint, &
nullibi ob consuetudinem ebrietatis, solent laborantibus stipendia, numeratâ pecuniâ, denegari.
Et quidem, si denegarentur, magnum inde bono
publico damnum obueniret, non enim essent
qui laborare vellent, cùm scirent se laboris sui debitâ, mercede fraudandos.