*Circa quæ dictum à Nobis
Tomo 1.
The
sauri Tit. 12.
num. 237.
& seqq. vbi quod de hora
dicitur pro Viatico conferendo firmatum
n. 238.
sicut & de hora tertia post meridiem ob eamdem
caussam
num. 239.
in fine & nu. 441. Quòd verò
ad suspensionem attinet à
Pio V. impositam, quàm
sit ab instituto præsenti alienum
ibidem ostensum.
Angelum verò & Rosellam circa dictam suspensionem adduci, quàm sit incogruum, vnde & incuria amanuensis sic dispositum, statim apparet;
Angelus enim & Baptista Trouamala Rosellæ
auctor, multò sunt præfato
Pontifice antiquiores, quippe qui circa
annum 1480. floruerunt.
Villalobos prætereà minimè affirmat pro solemni
|
Missa non esse horam certam designatam: sic
enim tantùm habet
nu. 1.
Mas el vso de la Iglesia
està en contrario, y en las Rubricas del Missal se dice
que las Missas particulares se han de decir desde la
aurora hasta el medio diodia, y el Concilio Tridentino
manda (Sessione 22. in Decreto de obseruandis
&c.) que los Sacerdotes no celebren sino en las horas, que estan estatuidas &c. Ex eo autem quòd
de Missis priuatis loquatur, non bene infertur
circa solemnes aliter censuisse, cùm pro illis, sicut pro priuatis Rubricæ Missalis extent, scilicet
§. 15. ob solemnitatem enim nihil, quod ad tempus pertinet, specialius indulget, sed tantùm id,
quod ad eam conducere queat, iniungit, Tertiæ
videlicet decantationem, aut etiam Sextæ & Nonæ pro Missarum varietate. Vnde per se loquen
do hora dicendi Missam magis est pro solemni,
quàm pro priuata præscripta
: dilatio autem ex
accidenti contingit, sicut & priuatæ potest contingere
: si videlicet Indorum Parochus prædicto tempore sine solemnitate celebret, vt frequenter accidit. Vt enim obseruat Gauantus circa dictas Rubricas vers.
Hoc loco. Missa Parochialis sine cautu est priuata, non conuentualis, licet
ad eam conueniat populus, seu loci Clerus. Pro
quo & videndus P. Suarez
Tomo 3.
in 3.
p. Disp. 80.
vers.
Vltimò inquiri. Sect. 4.