Dico quintò. In iis, quæ justitiam concer
nunt. Proregum obligatio grauis est. Talia
sunt, caussas ad eos spectantes ex abrupto, &
non seruato juris ordine, ac secundùm causæ
merita, judicare. Sic Dom. Solorzanus
Lib. 4.
Cap. 10.
num. 43. vbi ait debere secundùm suam
judicare conscientiam
: quod obligationis genus
non humanum, sed diuinum ac naturale est; vt
scilicet nemo contra id, quod conscientia faciendum esse dictauerit, operetur. Item. Quod præsentes non sint, cùm de appellationibus ab ipsis
interpositis terminandis volunt agere Auditores. De quo Dom. Solorzanus
suprà Cap. 3.
n.
41. & in Politicâ
pag. 768. §.
De todo. Cùm enim
eos ille tangat articulus, timere profectò Auditores possunt, ne eorum animos contraria decernentes exasperent, ex quo justitiæ violatio venit
etiam formidanda. Quæ præsumptio, cùm sit
juris, & de jure, non est ex earum genere, quæ
obligationem legum videntur auertere, quando
in solâ juris præsumptione fundantur. Prætereà. Omnia illa, de quibus dictum
Capite præcedenti, & alia, quæ, cùm occurrunt, non erit difficile deprehendere ad justitiam pertinere, quorum judicialis cognitio Proregibus est prohibita, & sola gubernatio demandata, in qua etiam
sunt certi denique fines, vt videri potest apud Dom.
Solorzanum
citato Cap. 3.
num. 39.
& seqq. & in
Politicâ
pag. 767. §.
Lo vndecimo.