SECTIO XXXII.

SECTIO XXXII.

Circa Regium Rescriptum pro Indorum Chilensium libertate. Ad dicta Tomo 1. Thesauri Tit. 1. Cap. 11. §. 2.
311
*DIctum ibi seruitutem Indis posse
licitè & conuenienter infligi, si ita illi se gerant, vt grauamen huiusmodi mereantur: & ita cum Chilensibus factum ob rationes ibidem propositas, quæ & pro continuanda huiusmodi dispositione sufficere videbantur. Nihilominus visum Regio Consilio vt mitiùs cum rebellibus istis ageretur, & Regio mandatum chirographo ne seruitus vlteriùs procederet, & vt captiuis libertas statim redderetur. Quod quidem in Peruuio sic actum, Excellentissimi Comitis de Lemos pietate & auctoritate executionem vrgente, non sine aliqua suæ familiæ iactura, nullis enim huiusmodi obstaculis, quominùs ea, quæ Dei & Regis seruitio congruunt, exequi pergat, Principis huius magnanimitas retardatur. In Chilensi tamen Regno, in quo proximiùs rebellionis damna sentiuntur, & seruitutis multiplicia commoda, non ita executio prouexit, sed de mandato Regio supplicatum.
312
*Et potuisse illud licitè fieri non videtur
posse dubitari, licet in Peruuio Regium sit mandatum admissum, legem enim ab aliquibus admissam posse ab alijs non acceptari probat P. Suarez Lib. 4. de legibus Cap. 16. vbi præsertim de legibus Canonicis agit, & nu. 8. ita scribit: & fortaßè in legibus ciuilibus non tam ordinariè fit hæc supplicatio, quia non sunt tam generales, & ordinariè vna & eadem lex non fertur nisi pro Regno, vel Prouincia in moribus ciuilibus multum similibus. Vnde in ipsis legibus Pontificijs frequentiùs fiunt tales supplicationes à Prouincijs vel Regnis, quæ à Romana Sede magis distant, quia faciliùs possunt earum propriæ consuetudines ignorari. Hæc ille. In Regno autem Chilensi pro continuanda Indorum seruitute diuersa ratio currit, estque illud à Peruuiano diuersum, licet illius Proregi in gubernationis magna parte subiectum. Vnde quod à P. Suario dicitur circa leges Pontificias & ciuiles, non est assertioni præsenti contrarium. Immò ex legibus Pontificijs validum sumi argumentum potest, quæ maiorem vim obligandi habent, & tamen non in locis omnibus sunt receptæ, vt est manifestum, & de Concilio Tridentino constat quoad Decreta Reformationis, vt notauit P. Becanus in Summa Theolog. Parte 2. Tractat 3. Cap. 6. Quæst. 8. nu. 4. Vbi & de Bulla Cœnæ idem statuit: quod Diana adducit, nec reijcit, Parte 1. Tract. 10. Resolut. 5. qui tamen Resolut. 1. in fine aliter de illa pronuntiauerat, eo quòd quotannnis publicetur, & ita non potest per non vsum tolli, sicut neque non acceptari, iuxta eiusdem sententiam ibidem.
313
*Admissa tamen Regia dispositione, &
Indis libero in statu constitutis, suos illis dominos deserentibus, accurrêre illi ad venditores, & pretium pro venditione acceptum pestularunt. Quod cùm aliqui reddere noluissent, ad Auditores Regios itum, & per eorum sententiam primo iustitiam postulanti, pretium dicitur restitutum. Sed eo non obstante pro defensione venditorum instatur, & iustam illos agere caussam sunt qui animitus tueantur, pro quo ex eo argui potest. Nam si ex aliquo capite obligatio reddendi pretium vrgeret, maximè ex iure euictionis emptori competente, contra venditorem, qui tenetur rem venditam ita tradere, vt emptor illam pleno iure possideat, ita vt numquam ab eo possit euinci, seu iure tolli, eo vincente, qui ad se probauerit pertinere. Quod cùm accidit actio emptori contra venditorem competit, vt possit rei venditæ & euictæ pretium postulare. Hoc autem in casu præsenti locum non habere probari potest.
314
*Primò. Quia euictionis actio solùm da
tur ex culpa, vel caussa venditoris: tenetur enim iste rem tradere & conseruare cum omnibus iuribus, fructibus, & accessionibus cum omni securitate habendam. In quo, si euinci contingat, & mala sit fide actum, dum id venditum, quod in dominio venditoris non erat, aut si erat, vendere tamen non poterat, quia ad alium aliquomodo pertinebat. In quo cùm fides contractus violata sit, actio euictionis in emptore resultat. Quòd si bona adfuit fides, & nihilominùs deprehensum est rem ad alium pertinere, etiam actio euictionis competit, quæ dicitur ex caussa, sicut alia ex dolo malo. Sic habetur in l. 1. ff. de euiction. Atqui in casu nostro dolus abfuit, & ex caussa non potest defectus aliquis notari, propter quam locus sit dandus euictioni; si quidem Indi sub dominio erant venditorum, & ab eis sunt traditi cum omnibus iuribus, & omni eo, quod interesse ementium concernebat.
Vbi solùm dici potest defectum securita
tis interuenisse, sed id minimè vrget: nam illi traditi sunt cum ea securitate, qua venditores ipsos possidebant, neque alia maior est ab emptoribus postulata. Quando autem tale quid accidit | nulla est iniuria, quæ obligationem restitutionis inducat. Pro quo est grauium Scriptorum sententia asserentium, quòd si emptor suo iudicio fidens rem aliquam ex multis deligat, nihil interrogans præterquàm de pretio, non peccat venditor contra iustitiam, etiamsi occultum vitium non aperiat, dummodò non vendat supra iustum, sed detrahat de pretio, pro ratione vitij. Nec enim meritò queri potest de iniuria sibi facta per venditorem, qui vitium non aperuit: sed si deceptus est, sibi imputet, eo quòd iudicio suo præfisus, non petita sententia venditoris, rem emerit. Quæ sunt verba P. Lessij Lib. 2. de Iust. Cap. 21. nu. 91. post adductos illius sententiæ patronos.
315
*Secundò, Quia ius euictionis non datur,
quando res, quæ verè erat venditoris, facto Principis est euicta, vel quia ea opus habuit ad bellum, vel ob caussam communis boni Reipublicæ, aut aliàs, vt habtur in l. Lucius Titius, ff. de Euiction. Vbi Glossa sic habet: Euictio, quæ pro
Glossa.
cedit ex plenitudine potestatis Imperatoris, non officit venditori. Et de absoluta potestate Superioris idem tradunt, aut eius facto tradunt Bartholus in l. Exceptione, ff. de fideiussorib. Paulus Castrensis Consil. 220. Col. 2. Lib. 1. Alexander Consil. 220. Lib. 2. Socinus in l. Quidam relegatus, Notab. 3. ss. de rebus Dub. ex quibus Cardinalis Tuschus Tomo 3. Lit. E. Conclus. 367. Hoc autem in casu nostro ita eueuisse manifestum est, quandoquidem ex absoluto facto Reginæ Gubernatricis Indi suæ sunt redditi libertati.
316
*Tertiò, Quia euictionis ius negatur pror
3. Ex casu fortuito.
sus emptori, quando res empta casu fortuito ablata est, vt expressè habetur citata l. Lucius 11. Inter fortuitos autem casus debet is, de quo agimus, numerari, vt tenent Scriptores nu. præced. citati: Pro quo & Marius Antoninus variarum Resolut. Lib. 2. Resolut. 16. num. 8. vbi ita scribiti
Marius Antoninus.
Promittens de euictione non tenetur de facto Principis, cùm factum Principis dicatur casus fortuitus. Alexander Consil. 97. nu. 4. Col. 3. vbi firmat non teneri etiamsi esset promissus casus fortuitus, cùm ille casus sit nimis insolitus. Ruinus Consilio 212. nu. 10. volum. 1. Puteus Decisione 381. par. 3. Sic ille, qui Resolut. 26. nu. 9. sic ait: Obligatio casuum fortuitorum nullo modo intelligi debet de casu fortuito eueniente ex facto proprio ipsius Principis, vt in indiuiduo tradit Baldus Consil. 395. Lib. 2. Addit Crauetam, Rolandum, Menochium, & Alexandrum. Et nu. 13. ita subdit: Factum Principis excusat partem: ita æquitas suadere debet, quod prosit quoque ipsis Mercatoribus, quia æqualitas inter contrahentes est seruanda. Sic Doctor ille apprimè doctus, quæ quidem in casu nostro ampliùs vrgent, quandoquidem in venditione huiusmodi nulla de casibus fortuitis est facta promissio.
317
*Quartò, Nam actio pro euictione non
4. Ex lege superueniente.
resultat, quando illa secuta est ob legem conditam post perfectam venditionem, vt tenent Baldus Consil. 460. nu. 4. vers. Tertiò præmittendum Lib. 4. Angelus Consil. 176. circa finem. vers. Prætereà iste casus, ex quibus Cardinalis Tuschus suprà nu. 17. Quamuis autem ex eo, quod est de facto Principis dictum id videatur colligi, addi tamen oportuit, quod ad legem spectat, ne euasio aliqua pro recuperando pretio modis omnibus conaturis linqueretur. In casu autem nostro non solo facto, sed lege actum, rescripto inquam vim legis habituro; rescripto inquam non in omni legali rigore sumpto, cùm responsio Principis non sit: quod in ordine ad negotium præsens nullius est momenti.
318
*Tandem, ex receptis grauium scriptorum
doctrinis, scilicet Alexandri Consil. 191. in fine Lib. 6. asserentis quòd si res per violentiam est ablata ab emptore, non tenetur de euictione, etiamsi promisit de iure, & de facto defendere. Bartholi Consil. 72. quod incipit Ex facto. Lib. 1. quòd euictio promissa non habet locum, si caussetur ex aliquo emergente post contractum venditionis. Alexandri, Aretini, Iaso
Aretinus, Iason, Decius.
nis, & Decij apud Cardinalem Tuschum Conclus. 167. citata n. 44. Quòd si emens fuit ignorans, recuperat pretium, secus si sciens. Angeli Consil. 176.
Angelus.
circa finem. vers. Præterea iste casus, quod non tenetur de nouo casu contingente post venditionem: quia de illo non est cogitatum. Sic illi, quæ quidem casui, de quo est quæstio facilè possunt applicari. Vnde consequenter ad illa
319
*Dico Primò. In casu proposito empto
ribus non fauent leges euictionis. Probatur ex dictis, pro quo & Theologi Scriptores, ex quibus videri possunt P. Azor Tomo 3. Lib. 8. Cap. 30. P. Molina Disput. 380. P. Filliucius Tractat. 33. n. 103. P. Reginaldus Lib. 25. nu. 257. Bonacina Tomo 2. Disput. 3. de Contractibus Quæst. 2. Puncto vlt. n. 3. P. Palaus Tract. 32. Disput. 5. de Iustitia Commutatiua Puncto 28. §. 4. n. 14. & 19. P. Oñate Tomo 3. de Contractibus Disput. 71. Sect. 14. licet ea, quæ ad Assertionem spectant, non ita exactè fuerint prosecuti, & Iurisperitorum magisterio possunt meliùs expediri.
320
*Dico Secundò. Etiamsi per sententiam
Regiorum iudicum circa aliquem latam oppositum fuerit iudicatum, sine scrupulo aliquo potest pretium postulantibus denegari. Id constat, quia res inter alios acta alteri non nocet, nec præiudicat. l. Sæpè ff. de re iudicata. l. Optimam. C. de contrahenda emptione. Cap. Inter dilectos de fide instrum. Parisius Consil. 117. vol. 1. Decius Consil. 407. n. 30. Menochius de retin. posseßion. remed. 3. n. 571. Caualcan. Decis. 13. n. 37. par. 1. Socinus Senior Consil. 88. n. 2. vol. 1. Mascardus de probation. volum. 3. Conclus. 394. num. 29. Quod verum est, etiamsi de eôdem iure agatur. l. sæpè citata & Cap. Inter dilectos. Turrecremata Consil. 33. n. 13. volum. 1. Puteus Decis. 155. parte 2. & alij passim, vt videri potest apud Marium Antoninum Lib. 1. Resolut. 106. n. 7. 38. & 45.
321
*Et quoad hoc sunt duæ sententiæ nota
biles. Prior est Angeli citato Consil. 176. num. 2. vbi ait quòd renditor non tenetur de euictione, quando Iudex omni ordine prætermisso de facto proceßit: quia licet venditor promiserit de euictione, siue de iure, siue de facto; non tamen tenetur de ista euictione, quæ connumerari potest inter casus fortuitos, quia rarissimè contingit. Altera est eiusdem ibidem dicentis quòd venditor tenetur de euictione, si Iudex per errorem iuris, vel facti, caussauit euictionem: ex quo iste casus non est fortuitus, sed solet contingere sæpè in iudicio. Quæ quidem iuxta præcedentem ac
Non infirmare Assertionem.
cipienda est, quando scilicet venditor promisit de euictione, siue de iure, siue de facto, vnde ex illa nequit contra resolutionem propositam argumentum instaurari, immò potius roborari ex illa, | quia deficiente promissione dicta, sententia euictionis per errorem iuris vel facti pronuntiata ius euictionis non confert. l. Si per imprudentiam. 51. ff. de euictio. Vbi sic habetur: Si per imprudentiam iudicis, aut errorem emptor victus est; negamus Auctoris (id est venditoris) damnum esse debere. Aut quid refert sordibus iudicis aut stultitia res perierit? Iniuria, quæ fit emptori, Auctorem non debet contingere. Pro quo citati Scriptores Theologi, & Antonius Gomez 2. variar. Cap. 2. n. 40. vers. Tertius casus. Quod autem in casu nostro aliquid huiusmodi acciderit non dicam sciens apud doctos & probos iudices actum, licet & probi & docti errare sæpiùs soleant, neque enim Angelus de penitus indoctis & cauteriatæ conscientiæ loquebatur. Et quia in hoc negotio de re agitur, quæ ad conscientiam spectat, resolutio præfata pro illius etiam foro militat, vt pretium non reddatur, vel in seruitute ij, de quibus agimus, retitineantur, si id fieri possit; verè enim ad eorum barbaros impetus in Christianis Officijs continendos, vtilior est illis continuata subiectio, duro ab stirpe generi, & in vitia prono, licet in nonnullis scintillæ pietatis ex magisterio Nostrorum, & conuictu piè viuentium, appareant.
Loading...