*Dico Quartò. Casus potest occurrere,
|
in quo probabiliter dici potest qualitatem dictam
non venire in considerationem, iuxta id quod habet Nicolaus Garcia, qui
n. 205. quærit an quando in vltimo scrutinio duo habent paria vota, deueniendum sit ad sortes, iuxta Leonis dispositionem, ita vt nobilis præseratur ignobili, & Beneficiatus in eadem Ecclesia non Beneficiato, iuxta
eumdem? & adducta aliquorum sententia id negantium, & contendentium sortes tantùm habituras locum quando est paritas qualitatum, pro
quo & praxim, ac singularia exempla aliquarum
exhibet Ecclesiarum: contrarium determinat &
probat
nu. 208.
& seqq. & licet eius probationes,
sicut & exempla, sola nobilitatis facta mentione
procedant, de ea, de qua agimus, pariter conuincunt, quia & illa est in dubij propositione expressa, & rationes de illa pariter probant, aut nihil roboris continent, cùm generaliter velit in
casu proposito non esse collationem qualitatum
faciendam, sed sortibus controuersiam dirimendam. Cùm ergo contingere possit paritatem esse
in alijs, & in qualitate Beneficiaria excessum;
tunc ea non attenta veniendum ad sortes iuxta
citatum Scriptorem, qui pro eo dispositionem
Leonis ait esse manifestam, cùm posse vota tantùm ad illas exigat, & ita quidquid de imparitate in alijs sit non curandum videtur stabilire.
Neque proptereà intelligendum est Pontificem
de qualitate dicta non esse Electoribus curandum
indicare, quandoquidem circa illam id, quod vidimus à Sixto statutum approbat, innouat, & confirmat: & quando ad paritatem votorum deuentum est, supponit Electores suo non defuisse officio, nec vult ampliùs circa qualitatem dictam,
sicut neque circa alias, implicatam moueri quæstionem. Quod est satis verosimile; sed contrarium ratione, auctoritate, & praxi non parùm
probabile.