*Et circa hos sic admonet Rituale Indi
cum, solicitè attendendum an Patrinus, qui domi Baptizatum tenuit, sit distinctus ab eo, qui in
Ecclesia tenuit, & ita in libro Baptismi scribatur; propter diuersas cognationes spirituales, quæ
contrahuntur: siquidem ob Baptismum contracta Matrimonium impedit, & dirimit: alia autem impedit, sed non dirimit, vt habetur in Cap.
Contract. de cognat. spirit. & in cap. Catechism. eodem Tit. lib. 6. Cap. scilicet
Contracto. Et Cap.
Per Catechismum. Vbi quidem Collector, de quo
alibi dictum, probabilem est sententiam secutus,
in Baptismo inquam non solemni cognationem
spiritualem contrahi Matrimonij diremptricem,
quam plures amplexi, quos allegat & sequitur
Leander
Tomo 1.
Tract. 2.
Disp. 7.
Quæst. 21. pro
opposita multos etiam & grauissimos Scriptores
adducens, & quod ad impedimentum ex Catechismo attinet verissimum est quod Clemens
Tertius, & Bonifacius Octauus illius interpres
dictis Capitibus expresserunt, tentione scili
De impedimento ex Catechismo.
cet in Catechismo cognationem non contrahi
pro dirimendo Matrimonio sufficientem, benè
tamen impedientem, pro quo apud eumdem videndi, qui id magis ex professo discutiunt.
Tomo
2.
Tract. 9.
Disp. 23. §. 3. ex quibus præcipuus
P. Thomas Sancius
lib. 7.
de Matrim. Disput. 10. & de tempore ante Tridentinum Concilium loquendo, receptissima sententia fuit, quam ex citatis Capitibus Doctores collegerunt, cui tamen
se Dominicus Sotus opposuit
in 4.
dist. 42.
q. 1.
art. 2.
Col. 4. vers.
Vrgentius autem. Post illud autem iuxta ea, quæ habet
Seßione 24.
de Matrimonio cap. 2. etsi probabiliter idem sentiant non
pauci, negant tamen & plures & eximiæ auctoritatis, quos adducit & sequitur P. Thomas
cit.
Disp. nu. 12. & Leander plures congerens
Quæst.
4. In ijs ergo non standum præfatæ Ritualis
animaduersioni, licet probabili. In eo autem
quod de Catechismo post Baptismum asseruit,
sub ea suppositione de perseuerantia impedimenti, satis etiam probabilem sententiam secutus
Collector, quam & tenet cum alijs, quos allegat
P. Thomas
nu. 7. cùm sint etiam apud eumdem,
qui id negent contendentes impedimentum huiusmodi ex solo Catechismo Baptismum antecedente consurgere, nec contemnendi illi, quibus
& non leue fundamentum
snffragatursuffragatur. Sunt etiam alij minùs verosimiles dicendi modi apud ipsum, de quibus
nu. 8.
& 9. Circa quos non est
operæ pretium distineri.