*Facultates
IndiarũIndiarum Episcopis concedi
solitas non transire ad Capitulum clarè ostensum
n. 86. licet non defuerint quidam aliter,
sed meo judicio videri plusquàm improbabiliter sentientes. Et
n. 87. probatum non posse moriente Episcopo, eligendo Vicario ab ipso committi, eo quòd incerta illi persona sit, nec possit
satis idonea per experimentalem, aut ipsi æquivalentem notitiam judicari. Videtur autem validam designationem futuram, si Episcopus Vicarium suum designet, si à Capitulo
fuerit confirmatus, juxta dispositionem Concilij Tridentini, de qua
n. 1361. designato
etiam alio, si à Capitulo non confirmetur, ut
frequentiùs accidit. In quo quidem quod ad
rem ipsam attinet, nulla apparet implicatio.
Sed non videtur quomodo esse conveniens
possit talis disponendi modus. Si enim Vicarius ipsi videtur idoneus, designet illum, & id
incertæ Capitularium confirmationi non remittat, in quo sua esse inconvenientia possunt,
ob repulsam cum peculiari affectatione erga
illum, qua designatione præfata in officio progredi Episcopus conabatur, unde & in ipso novus titulus offensionis, & qui illam solent infausti effectus
cōcitariconcitari. Et quod de communicatione dictum respectu Præbendariorum, ut
scilicet non sit necessarium ut qui in diœcesi
laborabunt, & facultatum sint usum habituri,
eam cogantur peragrare; eò tendit ut Præbendarij ex eo titulo non teneantur Ecclesias deserere, ut possent fortè nonnulli sibi minùs
attenti persuadere. Et eo pacto visitationem
assumere ipsis prohibitam, juxta dicta
Cap. 4.
Assert. 4. Ubi & illud occurrit observatione
dignum, in ijs, quos Episcopus ad functiones
ipsi concessas delegaverint, non expirare commissas facultates Episcopi interitu,
etiāsietiamsi nulla
facta delegatione moriatur. Id quod ex tenore
concessionis constat, dum sic dicitur
: Prædictas
facultates communicandi Sacerdotibus idoneis, qui
in ejus diœcesi laborabunt, & præsertim tempore sui
obitus, ut Sede Vacante sit qui poßit supplere &c.
Sacerdotes ergo idonei post mortem supplere
possunt, etiam ante tempus obitus delegati,
sic enim præ se fert verborum contextus, ut
illud
Præsertim tempore sui obitus non ita accipiendum est, ut tunc præsertim fieri commissio
debeat, ne si desit, qui possint supplere deficiant: sed amplior & favorabilior sensus, satisque congruus ille est, quem & Pontificis confirmat intentio, dum vult post mortem non
debere deesse, qui suppleant. Id quod etiam
ex sequentibus elucescit, dum sic ibi
: Vt Sede
vacante sit qui poßit supplere, donec Sedes Apostolica per delegatos, vel per unum ex eis, alio modo
provideat. Ubi notandum illud,
Vt Sede vacante
sit: de singulari enim est sermo ab Episcopo
diligendo, in quo plenitudo resideat facultatum. Quinam ergo delegati illi, de quibus
postea per
delegatos? Non equidem alij, nisi
quos ante obitus tempus designarat. Quibus
tamen illud quod sequitur, videtur obstare
:
Quibus delegatis auctoritate Apostolica facultas
conceditur Sede vacante, in casu neceßitatis consecrandi Calices, Patenas, & Altaria portatilia
sacris oleis, ab Episcopo tamen benedictis. Hæc
enim nimis ampla videtur concessio pro Sacerdotibus, quibus aliquam aut aliquas facultates
Episcopus delegaverat. Ad quod quidem dicendum videtur, cùm ad commissionem Sa|
cerdotes idonei requirantur, non esse cur non
debeant memoratæ actiones delegari, cùm re
ipsa delegatis ab Episcopo committantur à
Sede Apostolica, dum aliud ab ipsa non provideatur. Deinde commissio unius aut alterius
facultatis minoris momenti non reddit delegatum, quatenus eo nomine majus aliquid designatur. Unde in casus contingentia non est
temerè, sed consideratione & consilio adhibitis procedendum. In quo & Episcopos oportet esse cautissimos, & quæ per se ipsos exequi commodè possunt, expediet valdè ut alijs
minimè committantur.