*Dico Quartò. Si Nouitia in casu dicto
probabiliter existimet se esse baptizatam, ita vt
id sibi, licet cum formidine aliqua, persuadeat,
potest recepto Baptismo in Professione procedere. Id probo, quia cùm probabilitas, siue iuris,
siue facti, ad operandum sine peccato sufficiat,
vbi non est speciale præceptum id vetans, aut
aliquod ex vsu sequitur proximo detrimentum,
vt in Sacramentorum administratione communis
est sententia Doctorum
: hoc etiam loco idem
licebit, quia non est vnde in negotio huiusmodi
specialis obstet difficultas: si enim aliqua, ratione
Nouitiatus esset, qui fortè erit inualidus, si pars
opposita assensui vera sit, ut esse potest, ex quo &
Professio contrahit nullitatem. Atqui hoc non
obstat, quia in primis non sequitur Professionem
futuram nullam, etiamsi Nouitiatus talis reipsa
fuerit materialiter loquendo, eo quòd in ipso obseruata non fuerint quæ reuera debent obseruari.
Nam stante probabilitate circa illum potest Professio omnino valida censeri, quia vt talis sit, non
requiritur nisi vt prudentium æstimatione Nouitiatus ita peractus fuerit, vt nihil ei credatur vero
similiter defuisse, aliàs magnis scrupulis Professiones obnoxiæ remanerent. Quod confirmari potest ex sapientium Neotericorum sententia, iuxta
quam Indulgentiæ, pro quarum obtentione diligentiæ aliquæ requiruntur, reuera obtinentur
si diligentiæ secundùm probabiles sententias fuerint adhibitæ, etiamsi reipsa opiniones tales veræ
non fuerint. Quæ quidem probabilis est, licet à
me aliàs non admissa, vt in
Thesaur. Indico videri
potest
Tit. 5.
nu. 280, & quod certius est, vbi secundùm probabilem sententiam est facta Confessio, absolutio certa est: & vbi secundùm probabilem sententiam negatur debitum, obligatio
prorsus cessat, & sic in alijs. Deinde, ex eo quòd
Professio sit probabiliter tantùm certa, & reuera
esse non firma queat, nullum graue sequitur inconueniens, quia nullum proptereà redditur irritum Sacramentum, nec bonis operibus suum perit meritum. Vbi & potiori ratione locum habet
id, quod ex P. Thoma Sancio,
n. 10. dicebamus de
minùs probabili opinione, quam necessitas reddit
probabiliorem, & in casu præsenti occurrit, vitandi scilicet magni detrimenti ex iteratione Nouitiatus, aut reuelatione notabilis defectus ob Baptismum suo tempore non susceptum
:
vnde & passim videmus Professiones fieri probabilium beneficio sententiarum. Quod agnoscens ipse Pater Sancius
num. præced. adductus, vt vidimus est locutus.
Si quispiam ad
maiorem sententiæ securitatem, & ad vitandas opiniones velit &c. manifestè supponens posse cum
opinione probabili fieri Professionem. Et quod
amplius est, consilij esse, non præcepti. Vt si quis
probabiliter crederet in opere aliquo, aut illius
omissione se non peccasse mortaliter, non teneretur iuxta receptissimam Doctorum sententiam
illud confiteri, posset tamen ad maiorem conscientiæ securitatem, & ad vitandas opiniones.