CAPVT I.

CAPVT I.

An expediat Religiosos circa Indos munus suscipere Parochorum.
1
*QVæstionem hanc eruditè versat Dom. Solorzanus Tomo 2. Libr. 3. Cap. 16. & in Politicâ Libr. 4. Cap. 16. & vt sine illâ aliquid certum & sine offensione tradamus
Dico Primò. Generaliter loquendo negari
nequit conueniens esse vt Religiosi curam Indorum cum Parochiali obligatione suscipiant. Constat; quia per Bullas Pontificum, & Regias schedulas, præcedente maturo virorum sapientium consilio, ita est sæpiùs iudicatum: neque enim dici potest in negotio momenti tanti id, quod erat minùs expediens, statuisse. Et quidem expedire potest vt Religiosi curam animarum cum Episcopali obligatione suscipiant, pro quo Canones sacri sat plures occurrunt: ergo & quòd cum Parochiali obligatione, quod minùs multò est; vt constat. Quod denique probari ex effectu potest: nam fides Christiana in Indijs, præsertim Occidentalibus, si non initium, incrementum tamen, & pluribus etiam in partibus vtrumque Religiosorum zelo & solicitudine, post Dei gratiam deberi res ipsa clamat, & pro eo est illustre testimoniũtestimonium gloriosęgloriosæ memorięmemoriæ Philippi II. Regis nostri in schedulâ 16. April. 1583. vbi sic habet: Y supuesto que este fue el fin, que para ordenarlo se tubo, (quòd
Schedula Philippi II.
scilicet Religiosi pro conuersione Indorum Parochialem eorum curam haberent) y que el efeto ha sido conforme à lo que se procuraba, y procura, y que con vida Apostolica, y santa perseuerancia han hecho tanto fruto, que por su dotrina, mediante la gracia y ayuda de Nuestro Señor, ha venido à su conocimiento tanta multitud de almas, &c. Cùm ergo conuenientia & vtilitas ex effectu probetur, neque enim illa aliunde meliùs probari potest, vt in rerum omnium genere exploratum habetur; sitq́ue verissimum quod dictum aliàs à D. Augustino in Psalm. 54. v. 1. verbis illis: Effectus pro
D. August.
bauit virtutem. Sicut & quod à D. Leone Magno Epistol. 114. & habetur in Cap. Fertur. 1. quæst. 1.
D. Leo Magnus.
sic locuto: aut qualem fructum de se producturus est, cui graui pasti radix infecta est? Conuenientissimum profectò ostenditur Parochialibus Indorum Ecclesijs Religiosos esse propositos, cùm dispositioni tali vberrimos constet fructus respōdisserespondisse, neque infectam radicem felici adeò prouentu coronatam.
2
*Dico secundò. Vbi de conuersione In
dorum agitur, & nouellæ in populis plantationes sunt Religiosorum Apostolico labore collectæ, non solùm conueniens, sed necessarium prorsus est, Parochialem eorum curam habere. Probari id facilè potest; quia nisi ita fiat, omnis eorum labor breui frustrabitur: Indi enim charitate & suauitate Religiosorum attracti, dum in aliorum statim potestatem veniunt, qui, vt frequenter accidit, quæ sua sunt quærunt, non quæ Iesv Christi, in fide tepescunt, vnde & ad pristinos errores, & remotiores habitatiunculas reuertuntur. Non ergo per Euangelium tantùm generandi in Christo, sed iterùm atque iterum parturiendi, donec formetur Christus in illis, exemplo Apostoli. Gal. 4. v. 19. sic dicitur: Filioli mei, quos iterùm
Gal. 4. v. 19. & 20.
parturio, donec formetur Christus in vobis. vbi & obseruandum id, quod addit statim: Vellem autem esse apud vos modò, & mutare vocem meam: quoniam confundor in vobis, v. 20. Quibus satis declarat quàm fuerit Galatis exitialis absentia Euangelici genitoris. Parturiuit in Christo, vel Christo; sed quos parturierat, dereliquit, & inde errores in illis, inde in spirituali genitore confusio. Commisit alijs recèns genitos infantes, qui Euangelizare alijs tenebatur; sed non illi genitori similes, inde ipsis lamentanda jactura. Quid ergo in casu nostro dicamus, vbi neque ij, qui geniti sunt, Paulum habent genitorem, altitudine doctrinæ, & miraculorum magnitudine fidem validissimè cōfirmantemconfirmantem; & qui geniti, minoris profectò capacitatis sunt, & notissimæ inconstantiæ: & licet alia pro huius Assertionis comprobatione adduci possent, vni experientiæ maximè deferendum est: nam quod scimus loquimur, & quod vidimus, testamur, vt aliàs Dominus Ioan. 3. v. 11. Sed cùm addat ille: & testimonium nostrum non accipitis: quid iam mirum, si nec nostrum accipiatur?
3
*Dico tertiò. Stabilitâ iam fide, si res Chri
stiana meliùs per Religiosos, quàm per Parochos sæculares promouenda sit, ita vt ex illorum abscessu magnum sit detrimentum acceptura, conuenientissimum est eos in Parochiali curâ conseruare; immò & necessarium, & obligatorium. Id probo ex Bullâ Alexandri VI. sat celebri in hac materia, ob donationem ab eo factam Regibus Catholicis Indicarum omnium regionum. | In ea siquidem obligatio eisdem imponitur mittendi maximè idoneos pro amplificatione in illis fidei Christianæ Ministros, vt vidimus Titulo 1. Cap. 3. vbi & ostendimus obligationem dictam ad omnes in Regnis Successores pertinere. Atqui obligatio talis non est tantùm pro conuersione, sed pro stabilitate fidei, ad quam non sufficit qualiscumque cura, sed magnâ opus est; non solùm generaliter loquendo, cùm Gentes èex suis erroribus eruuntur, sed singulari ratione in Indiis ob inconstantiam dictam indigenarum, & diaboli ministros ad peruersionem intentos, nondum penitus relegatos; à quibus, etsi absentes sint, timeri potest, quia & absentes nocere possunt, dum ab his, aut aliis consuluntur; qui semina im pietatis & superstitionis nondum prorsus extincta dispergunt. Si ergo Religiosi huic damno meliùs occurrere possunt, & sine illis grauia sunt detrimenta futura; id stare non poterit saluâ Catholicorum Regum conscientiâ, ad quos non modò ex charitate, sed etiam ex iustitia spectat illis seriò & constanter obstitisse. Quod roborari ex eo potest: nam Indi, etiamsi ex parentibus fidelibus geniti sint, Neophyti tamen censentur in ordine ad fruendum priuilegiis omnibus, quæ pro Neophytis ab Apostolicâ sunt Sede concessa: non est ergo in illis ita radicata fides & Christiana instituta firmata, vt iam velut antiqui Christiani omnino tractandi videantur.
4
*Dico quartò. Si res ad eum statum venerint, vt de Religiosis non plus, quàm de sæcula
ribus Sacerdotibus speretur, poterunt Reges Catholici id quod sibi bene visum fuerit circa eorum conseruationem imperare, neque enim ad illam videntur obligati, vt satis declarat Philippus Secundus in citatâ Schedulâ num. 1. Pro quo & facit, quòd cùm dubia sit conseruationis vtilitas respectu Indorum, manifesta est in conseruatione pernicies respectu Religiosorum, vt ea ostendunt, quæ adducit Dom. Solorzanus Lib. 3. Cap. 16. num. 37. & seqq. & in Politica Cap. etiam 16. & adeò irrefragabilia sunt, vt nequeant nisi per contradicendi pessimum spiritum denegari. Dubia autem vtilitas præponderare non debet damno manifesto, vt est compertum, & Doctorum omnium assensu firmatum. Immò cùm dubia est vtilitas, & damnum item dubium, nequit præponderare illa, sed debet quis sibi consulere, quia & se plus amare debet; vnde & vulgatum axioma est charitatem in vnoquoque à se ipso debere incipere: quod quidem tunc est verissimum, quando de damnis spiritualibus agitur, circa temporalia enim alia est ratio. Videantur P. Palaus Tomo 1. Tract. 6. Disput. 1. Puncto 7. & alij apud ipsum. Pro quo est & regula illa, quam
ex doctis Scriptoribus adducit Bassæus verb. Charitas, num. 24. quòd scilicet in iis, quæ pertinent ad singulas coniunctiones, magis diligendi sunt illi, qui secundùm eas sunt nobis coniunctiores. Prælati ergo Religionum magis diligere debent Religiosos suos, quàm eos, quibus dari ad Parochialem curam possunt, stante eo, de quo loquimur, statu, & ita eos ab imminentibus damnis remouere: immò & prouidentiam circa hoc sublimiorem habentes, quia & illis incumbit vniuscuiusque statui, pro illius conseruatione, secundùm modum sibi possibilem, accuratam solicitudinem adhibere. Quod de Regibus etiam
nostris asserendum, quibus Indiarum donatio ab Apostolicâ Sede facta, & cura in spiritualibus peculiaris imposita: ad quam non vltimo loco spectat Religiones, quæ in Indiis existunt, iuxta propria instituta viuere: quia si secus accidet, magnum inde propagationi fidei, & Christianæ Reipublicæ statui potest detrimentum comparari.
5
*Dico quintò. An res ad eum statum ve
nerint, vt iuxta illa agendum sit, non est meum iudicare. Videant alij, ad quos huiusmodi cura spectat. Licet enim sint qui ita iudicent, vnde & amotio Religiosorum à Paræciis Indicis iam pridem fuisset executioni mandata, nisi Religiosorum, quorum hoc interesse videtur, preces obstitissent, vt videri potest apud Dom. Solorzanum, citatis locis; quem negat Fr. Ludouicus Miranda in Manuali Tomo 1. Quæst. 43. Artic. 6. §. Ad secundum. Mihi tamen à tali est iudicio, dum ab eius, qui compellere ad huiusmodi possit, imperio non vrgeor, penitus temperandum: cùm illud sit dixisse satis, si reuerà is status sit, de quo Assertio procedit, Prælatos Religionum non posse remotioni Religiosorum à Regibus nostris intimatæ, reluctari: quod ex adductis circa Assertionem præcedentem constat. Neque temporalia commoda, quæ ex prædictâ amotione cessabunt, attendenda sunt: omnibus enim illis Religiosa est obseruantia præferenda; nec tolerandum damnum, non vnius aut alterius, sed in corpus Religionis obserpens, de quo prædicti testantur, & quod experimentis certis Prælati ipsi deprehendunt. Quod quidem ita iudicarunt Religiosi
Patres Mexicani, cùm de Parochorum visitatione per Ordinarios faciendâ, cum remotionis, si sic caussæ exigerent, potestate, & examine præuio, iuxta Regium Philippi Quarti Regis nostri rescriptũrescriptum die 9. Febr. An. 1622. efficaciter ageretur. Adeò enim hoc Regulari instituto contrarium visum illis, vt Parochias potiùs dimittere, quàm tali se jugo submittere, necessarium fuerint arbitrati. Pro quo videri potest Mag. Fr. Ioannes de Grisalua in Chronico Ordinis D. Augustini Prouinciæ Mexicanæ, & aliarum Nouæ Hispaniæ, Ætate 4. Cap. 9. vbi præfatum rescriptum ad litteram adducit, & de dimissionis protestatione pertractat.
6
*Et duo ibi adnotanda succurrunt. Pri
Duo circa illud notantur.
mum, dimissionem talem non sine graui incommodo circa temporalia futuram, quia eâ admissâ, sustentatio pro Religiosis necessaria minimè suppetebat. Pro quo fol. 185. pag. 1. §. El quinto inconueniente es grauißimo, y tocando en lo temporal &c. Secundum, non obstante grauissimo illo inconuenienti, ad dimissionem Doctrinarum accurrendum, quia stare conseruatio non poterat cum obseruantiâ Religiosa. Pro quo in libello supplici ipsorum, cuius tenoris partem suæ Prouisioni inseruit Excellentissimus Comes de Priego Mexicanus Prorex, de quâ citatus Scriptor fol. 180. Col. 2. Sic habetur: Y auiendolo asi entendido los Pro
uinciales de las Religiones de Santo Domingo, S. Francisco, y S. Agustin, presentaron ante su Excellencia vn memorial ô peticion, proponiendo los inconuenientes que tenia la execucion de la dicha Cedula, y los que asi mismo de que las dichas Religiones dexen y de|samparen las Dotrinas, que de mas de cien años à esta parte han tenido, y estàn à su cargo: y sin embargo de ellos, y por escusar los mayores, que resultan de sugetarse los dichos Religiosos à la obediencia, visita, y reformacion del dicho Arzobispo, y demas Obispos de este Reyno, anen derogacion de su exencion, y priuilegio, renunciaban y renunciaron las dichas Dotrinas, exonerandose de ellas, y poniendolas en manos de su Magestad, y de su Excellencia en su Real nombre, para que se siruiese de proueer en ellas de Ministros mas conuenientes.
Sic ibi. Id quod fusiùs prosecuti in Memoriali, quod Procuratores dictarum Religionum Regiæ Maiestati præsentarunt, de quo idem idem fol. 181. Col. 4. & sequentibus foliorum 182. 183. & 184. ex cuius tenore illud imprimis, quod veluti compendium ceterorum præmissum, iuuat adiecisse, ex fol. 182. Col. 3. vbi sic dicitur: que si los Religiosos estan sugetos à los
Memoriale eorumdem pro eodem.
Obispos en las Dotrinas, en visitarlos, castigarlos, y remouerlos, serà total destruycion de las Ordenes, y obseruancia de su Regla.
Sic illi. Et ante ipsos Fr. Ioannes Baptista in Animaduersionibus pro Confessarijs
F. Ioan. Baptista.
Indorum fol. 390. vbi ita scribit: Illud autem sine formidine dico, quod in casu, quo Fratres subijci Episcopis cogerentur, vel remotionem à locis, in quibus habitant: potiùs Doctrinas, domos, Conuentus, supellectilem, & patriam etiam deserere & relinquere deberent, quàm in huiusmodi discrimine & periculo (ne dicam totalem Religionis destructionem) Ordinem suum aduocare. Sic ille. Ex quibus habetur intentũintentum: propter commoda inquam temporalia non esse Indorum Parochias retinendas, nec posse Prælatos pro illarum retentione contendere, quando res ad eum statum redactæ sunt, vt illarum administratio non iudicetur necessaria. Et obseruantiæ Regularis damna certissima deprehendunt. Et quidem Mexicani Patres ministerium suum valde necessarium pro spirituali Indorum salute iudicarunt, vt ex eorum constat Memoriali: & tamen dimittendas Doctrinas ob grauamen prædictum censuerunt. Quid ergo censeri oporteat, vbi necessaria eorum administratio non apparet, & damna circa obseruantiam grauissima sentiuntur.
7
*Dico sextò. Societas Iesu prudentissimè
faciet Doctrinas vbi de conuersione Indorum non agitur, detrectando: neque admittere illas debet vbi solitariè agendum est, & non tenenda forma vitæ regularis. Sic Patres illi Peruuianæ Prouinciæ, quando circa hoc maior vrgebat Parochorum necessitas, iudicarunt, vt habetur Tomo 3. Historiæ generalis Societatis Libro 6. num. 315. Quod equidem vsque ad indignationem Proregis obfirmatum: vnde & patientiæ ipsis non leues occasiones pullularunt: vt videri potest Lib. 6. Historiæ num. 341. Tomo 4. Ex Libro autem 4. n. 275. & seq. aliquid hoc loco opportunè delibandum: sic ergo ibi: illud difficultates habuit maximas, suscipiendæ necne Paræciæ, in quibus Curionum
Eiusdem Historia.
munia cuncta exercentur. Obijciebantur ex vna parte sæpè decantata pericula, ex licentiâ, ex occasionibus, intemperantiâ gentis, tum auaritiæ nota in exigendo Camerico (sic vocant collatam ab indigenis ad victum stipem) & stipendio à patronis, aut Fisci Regij Præfectis: vnde & lites quotidie orirentur, & grauis offensio populis, existimantibus Euangelium sibi venale proponi. Super hæc aßiduè cum potestatibus sæcularibus Religiosam administrationem perturbantibus: nec quos Præpositis Regularium videretur in Paræciis collacaricollocari, vel abduci finentibus. Nec minùs cum Episcopis decertandum &c. Ex altera parte extrema memorabatur gentis neceßitas. Societatis Institutum propriè ad propagationem Euangelij factum. Quid huc, aiebant, venimus? Quid Societas in hisce regnis spectat nisi Euangelij propugnationem? Stationes liberæ, cura, excursiones per interualla satis non sunt. Nam neque ea gentis huius ingenia sunt, quæ sine aliquo imperio ad officium pelli; ac nisi aßiduè instes, diu officium ipsæ conseruent. Pueris aßimiles sunt, magistri præsentiâ, paternaque animaduersione egentes. Hæc cùm dicerentur, & Proregis flagitatio magnificè explicaretur, visum est id etiam genus attentandum Euangelicæ culturæ: sed hactenus, vt testarentur Proregij, & quibus oporteret, experimenti caussa id erat suscipiendum. Interim incommodè leuari posse, si probatißimi quique in eam curam deligerentur, & Præsidem apud se haberent prudentem ac vigilem: ijdemque omnes vnâ aliquâ domo religiosè viuerent. Nam cupiditatis & auaritiæ nomen facilè sublatum iri &c.
8
*Cùm ergo genus prædictum Euangelicæ
Quid reipsa factum.
culturæ attentatum esset, in vno Iuliensi oppido experimentũexperimentum substitit, de quo n. 280. & illud quidem bene vertit, sed non vlteriùs progressum, nisi in vnâ Sancti Iacobi Paræciâ Ciuitati Regum adiacenti: licet Reges nostri suam circa hoc semel atque iterùm declararint voluntatem: vt videri potest apud Dom. Solorzanum Lib. 3. Cap. 16. num. 70. & in Politica pag. 643. §. Del mesmo, & seq. Cùm etiam non multis abhinc annis, doctrina, quæ de Chauin dicitur, occasionis ingressus inde percommodi ad Gentiles suscepisset, rebus iuxta votum non succedentibus, eò quòd pauci Gentiles fuissent inuenti, eam dimisit, reclamantibus Indis, & querimonias suas ad Regium vsque Consilium iaculantibus, de cuius imperio Peruuianus Prorex apud P. Prouincialem expostulauit, reditumque expetit: quod tamen non potuit impetrare. Scio tamen ferudè caussam istam de tradendis Societati Doctrinis apud Regium Consilium agitari, sic Regiis Ministris instantibus, salutis Indorum zelo constanti permotis; & quem instantiæ istæ sint habituræ exitum, nequeo coniectare. Parendum sanè Regum nostrorum imperiis, qui tamen nihil quod lædere Institutum Societatis possit, aut honestum illum agendi modum ab ipsis commendatum, valeat vllâ ratione deterere, subire eamdem pa
tiantur. como quiera que os encargo procureis siempre mostraros muy grato con los Prelados de esta Orden, y darles el confidente y facil despacho, que se requirerequiere: por el buen exemplo, que con su honestidad, y vida exemplar conseruan, con tanta edificacion de las Almas. Verba sunt Philippi Tertij Regis nostri ad Principem Squilacensem Peruuianum Proregem in Epistola Ann. 1620. die 28. Martij, apud Dom. Solorzanum cit. loco Politicæ. vbi de Doctrinis tradendis agitur. Et quidem honestatis laus in Indiis adeò debet eximia reputari, qualem magnus ille vir P. Iosephus de Acosta, suâ illâ notabili
sententiâ reputabat, de qua P. Sacchinus Tomo 4. historiæ Societatis Lib. 7. num. 352. verbis illis: Frequenter vsurpans, in Peruuia non alia expetenda miracula in virtutis testimonium, quàm conseruatam in
P. Sacchinus.
tegrè castitatem. Sic ille.
Loading...