*
INcidit P. Terillus
Quæst. 20.
nu. 24. in
eum explicandi modum, quem in P.
Bonæ Spei ex professo superiùs impugnauimus, quod & ille etiam solerter & irrefra|
gabiliter executus, difficultatem, seu obscuritatem inexpedibilem in verbis citati Auctoris agnoscens, ex
Dub. 7.
nu. 319. vbi ita scribit:
Igno
rantiam inuincibilem accipimus formaliter & physicè pro iudicio, quo ex ignorantia inuincibili, non voluntaria, inuincibiliter iudicamus nos ignorare inuincibiliter veritatem non esse in eo, quod sequimur,
aut agimus, ideoque ita certificante opinionem, vt
sequendo inuincibiliter erretur: siue ita excludere
ab ista opinione formidinem actualem de opposito, vt moraliter certò iudicetur verum esse
quod sequimur, aut agimus: nec aliam vnquam
ignorantiam inuincibilem accipimus, dum docemus illam excusare à peccato. Sic ille, qui duplicem ignorantiam manifestè indicat; vnam formalem, quæ in actu positiuo consistit, vt ab eodem explicatur: & aliam, ex qua talis actus oritur, inuincibilem & inuoluntariam. Vbi notandum Auctorem hunc ignorantiam inuincibilem
negare respectu opinionis præcisè probabilis, vt
ex eodem positum
Sect. 2. quia formidinem non
excludit, & ita
neq;neque peccatum ab operante iuxta
illam: cùm tamen constantissimum dogma in
Theologia sit, quidquid obstrepant Iansenistæ, à
peccato ignorantiam inuincibilem excusare. Pro
cedamus iam considerata opinione aliqua, vt
quòd liceat pingere in die festo, rogantes sub
qua consideratione ignorantia inuincibilis cadat
supra illam, sitque distincta ab ignorantia illa,
quam secum probabilis opinio adducit, & quam
nos inuincibilem iudicamus. Nulla certè talis inueniri potest, vt ex eo conuincitur, nam si alia
esset, non esset necessarium iudicium reflexum:
nam cùm extat ignorantia inuincibilis, vt operatio sit honesta non requiritur iudicium tale, &
ita eo modo ignorantes sine illo inculpabiliter
operantur, iuxta eum modum explicandi ignorantiam talem, quam Auctor solùm veram esse
contendit; vt eo ipso quòd tale iudicium necessarium sit, status ignorantiæ videatur variari:
siquidem hic formidinem omnem debet excludere, iuxta Auctorem: hoc autem non habetur
ante iudicium huiusmodi, quod certificare conscientiam dicitur, & ita sine eo nequit operari,
ex quo fit ante illud non esse formidinem exclusam.