CAPVT XVII.

CAPVT XVII.

De Priuilegijs Indorum circa Sacram Communionem, secundùm quod tertio est Ecclesiæ indicta Præcepto.
DE iis, quæ ad præceptum hoc spectant, & Communionem Paschalem concernunt, dictum Cap. 10. §. .. & Capite præced. Sed quia illud ad Communionem etiam pro Viatico sumendam adstringit, pro vtroque hoc loco adiicienda nonnulla ad peculiarem Indorum caussam opportuna.
433
*Et illos quidem, sicut & Neophytos
alios ad Paschalem Communionem teneri certissimum est, quidquid nonnulli circa eorum incapacitatem ineptè discurrant. Exculti sanè multis æquantur Hispanis, & Europæis aliis, quin & quandoque illis ad sacrum epulum aptiores. Vitium illis ebrietatis obiicitur, quibus, vt ebrij sint, vinum ab iis, qui circa extirpationem vitij huius
validè obniti debuerant, passim obtruditur, qui & communicant ipsi, indigniores procul dubio, cùm grauiùs delinquant, neque animum habeant ab eo se lutulento statu vindicandi. Hoc ipso, quo hæc scribo, anno, testis fidelissimus, & oculatus sacerdos retulit, cùm in quodam Indorum populo omnes Communione fuissent sacrâ refecti, vespere ebrios deprehensos: sed in promptu caussam fuisse, vini scilicet copiam eisdem à Prætore violenter obtrusam, quòd velint nolint empturi sunt, & per Caciquios distributum, nec bonum tamen, excessiuo nihilominùs pretio dato, bibituri. Dolebat ille, & meritò tanti mali | labem, & difficile illius remedium, circa quod vtinam Gubernantium zelus aduigilet, pro quo non solùm inter vestibulum & altare plorare Sacerdotes oportet, & ministros Domini, sed in altari ipso, & semper ac vbique conclamare. Nec tamen hoc generale malum est, cùm videa
Non omnes eo infames.
mus Indos & Æthiopes in maioribus Hispanorum oppidis, aut numquàm, aut rarò caducos: quòd si plus aliquid in quibusdam, in hac cultiores habent ex Europæis similes damnatione prouincias, quarum incolæ non ideò penitus à receptione Communionis arcentur, quidquid de quibusdam sit eo in genere desperatis.
434
*Vt ergo circa hoc vti par est sacri Mi
nistri procedant, à Concilio Limensi tertio piè & salubriter est prouisum, vt ex Act. 2. Cap. 20. constat, vbi sic habetur: In Paschate omnes Christianos adultos communicare jubet sancta Dei Ecclesia, nisi iusta de caussa prorogandam Communionem Sacerdos, auditâ Confeßione, censuerit. Quòd si plerique Neophytorum hactenus ad Eucharistiæ perceptionem non facilè admißi sunt, fidei exiguitati, & morum ineptitudini tribuendum est: cùm requirat tanti Sacramenti communicatio tum firmam fidem, cœlestem illum cibum à terreno & humano diiudicantem, tum conscientiæ munditiam, quam turpitudo ebriositatis, & concubinatus, & multò magis superstitionis nefariæ prorsus labefactat: quibus vitijs plurimi his regionibus grauiter laborant. Hæc Concilium: quibus planè iudicat Eucharistiam neque in Paschate illis tribuendam, qui præfatis vitiis obnoxij fuerint deprehensi. Quod ita intelligendum, vt tunc re
cipere non debeant, quando de emendationis proposito probabile indicium non habetur: si enim illud extet, licèt de emendatione firma non habeatur spes, Confessarij erit certum circa id ferre iudicium, sicut Doctores generaliter tradunt, cùm id commune sit aliis vitiorum luto submersis, qui tamen cùm conentur emergere, ad hauriendas aquas accurrunt ex Sacramentis, fontibus videlicet Saluatoris. Tunc enim sicut Sacramentum Pœnitentiæ non negatur, ita non negandam Eucharistiam, boni Scriptores affirmant, vt videri potest apud Dianam Parte 3. Tractat. 4. Resolut. 30. quia ex Concilio Trid. Seßione 13. Cap. 7. ad dignè communicandum sola requiritur à peccato mortali munditia, iuxta doctrinam Apostoli 1. Cor. 11. Pro quo est sententia aliquorum dicentium Communionem negari non posse peccatori occulto, si eam à proprio Pastore petat ad implendum de illâ præceptum, vt videri potest apud P. Gasparem Hurtadum
Disput. 9. de Eucharistiâ, difficult. 10. Si enim tali negari nequit, multò minùs ei, quem constat esse confessum, & hîc & nunc in statu peccati non est. Licèt autem citatus Auctor contrarium censeat de peccatore occulto: idque ex D. Thoma, & communi Theologorum sententia probet; eius tamen ratio pro instituto præsenti facit, dum ex eo arguit, quòd peccator, dum est in statu peccati, non habet ius ad Eucharistiam, quia non est in statu à Christo requisito, vt eam possit accipere, & credi nequit Christum contulisse ius iustitiæ ad Sacramenta ei, qui non est in statu requisito ab ipso. Qui discursus de eo procedit, qui in statu peccati est, quod in casu nostro secus accidit, vt Confessario constat: ergo non debet sic Confesso Eucharistia, eam ad pręceptumpræceptum implendum petenti, denegari.
435
*Pergit Concilium, & sic loquitur: Sed
quoniam & multi Indorum quotidie in Christianâ religione proficiunt, & sunt etiam ceteri inuitandi & præparandi, vt cœlesti mensâ, ad quam etiam paruulos vocari vult (Prouerb. 9.) diuina sapientia, salubriter fruantur: præcipit sancta Synodus Parochis, ceterisque Indorum Prædicatoribus, vt sæpè ac seriò de fide huius mysterij eos instruant, veram ac realem Christi Dei nostri præsentiam sub panis specie doceant, eorum desiderium ad tantum beneficium excitent, præcipueq́ue ad omnium peccatorum detestationem, ac puram Confeßionem, vitæque in meliùs emendationem exhortentur: vt aßiduâ denique prædicatione dignos dono illo viuifico reddant. Quos autem Parochus & satis instructos, & correctione vitæ idoneos iudicauerit, ijs saltem in Paschate Eucharistiam administrare non prætermittat; ne ipse alioqui Ecclesiastici præcepti violati reus sit: in quibus autem certam sententiam tenere non poterit, consulat Episcopum. Hæc Concilium, & piè, & prudenter,
& sanctè, in quibus id quod dicitur de tradendâ Communione iis, qui satis instructi, & correctione vitæ idonei fuerint iudicati, difficultas occurrit; quia etiam illis, qui emendatione vitæ non sunt idonei redditi, eò quòd eisdem peccatis hoc anno impliciti, quibus & præcedentibus, non videtur deneganda Communio, si hîc & nunc de peccatis doleant, secundùm illum doloris gradum, qui ab eisdem expromi potest, iuxta dicta. num. præced. & eadem confiteantur. Ad quod dici potest eum dolorem sufficientem videri, additâ Confessione, vt vitæ emendatio possit affirmari: iam enim hîc & nunc talis emendatus est, cùm peccandi affectum expulerit, & vitæ proponat nouitatem. Quod autem additur, vt saltem in Paschate Communio talibus præbeatur, non tollit aliàs etiam præberi: dictio enim saltem non
Dictionis saltem vis.
arctat, sed ampliat, quod Iurisperiti dicunt esse subsidiariam, vt scilicet alij casus liceant, sed ille præcipuè, pro quo applicatur. Ex Cap. Statutum. §. Cùm viro, de Rescriptis in 6. vbi Doctores.
436
*Id autem quòd Parochi officij sui ad
monentur, attentâ est consideratione tractandum, eos scilicet violati præcepti reos esse, qui Indos, ac Neophytos alios Sacramenti diuini alimento defraudant, cùm idonei ad receptionem sint, & paruuli petentes panem, cùm non sit qui frangat eis. Immensa enim est sarcina, quam ob violationem dictam Parochi supra se tollunt, dum omnium eorum, quibus Sacramentum subtrahunt, præcepti transgressiones, licèt materiales, eò quòd ipsi grauiter non peccent, dum vim in eo patiuntur, formales in ipsis sunt, grauiter peccantibus, dum id negant, quod tradere ad præcepti impletionem debuissent. Si ergo in vnoquoque adeò est graue delictum huiusmodi præceptum non implere, vt pœna grauissima indicat, quam Ecclesia citato in Cap. Omnis vtriusque sexus, transgressoribus eius imponit, vt onus debet importabile reputari: quale illorum erit onus, quàm importabilis sarcina, & insuperabile pondus, quod ex tot ac talibus sarcinis, oneribus, & ponderibus integratur?
437
*Quòd verò in casu dubio consulendus Episcopus dicitur, non erit facilè ad praxim ap|plicari; & in eo Consilium videtur esse potiùs,
quàm præceptum. Et tunc conuenienter exequendum, cùm Episcopi visitant, ad quos est status rei Christianæ in iis, quæ ad Indos spectant, deferendus, & pro Communione illis tribuendâ, secundùm rerum exigentiam, conueniens instructio requirenda. Si tamen ita feliciter eueniat, vt Episcopi eò accedant; multa enim loca sunt eorum oculis inaccessa, vt vultum nequeant sui gregis agnoscere, nec famem proptereà diuini nutrimenti sentire. Sed hoc ipsi viderint; ad me
enim non spectat iudices iudicare, licèt pro illis subiicienda nonnulla Titulo sequenti, neque caussas inquirere, futuras, vtinam iustas, ac cœlesti probandas Tribunali, cur visitationis beneficio oues à Principe Pastorum eisdem traditæ per ingentia adeò temporum spatia priuentur. In longinquo illæ, fateor: ardua sunt itinera deuoranda, concedo: multum de commodis est domesticæ habitationis abiiciendum, annuo: periclitatur salus, non inficior: sed numquid cùm Episcopatus oblatus est, ad hæc non est animus obfirmatus? An non licuit tunc dicere, detur validiori: ego enim in pace in idipsum dormiam, & requiescam? Si Episcopum & Pastorem animarum nostrarum ita vnius ouis erraticæ cura solicitat, vt eam per inuia, ardua, inamæna, & confragosa perquirat: quomodo non iam vna, sed innumeræ ab eo desertæ pereunt, qui vice functionis eius nomen Pastoris assumpsit? Sed ipsi (iterum dicam) viderint, quibus à videndo nomen præclarum affulget.
438
*Illud in Concilio additur, suis etiam
verbis proponendum: Nemo verò Indorum aut Æthiopum ad Communionem recipiatur, nisi preprij Parochi, aut Confessoris licentiam scripto sibi datam, ostenderit. Sic Concilium, cuius decisio præcepto Christi subnititur Matth. 7. v. 6. dicentis: Nolite sanctum dare canibus. Neque enim aliud est Eucharistiam prædictis ad eam imparatis tribuere, quàm si canibus tribueretur. Et Diuus quidem Chrysostomus in eum locum per canes Gentiles intelligit, per sanctum Eucharistiam. Licèt autem Indi & Æthiopes Christiani sint accepto Baptismo, dum tamen Christianis moribus non viuunt, sed brutorum instar, Gentilibus in ordine ad effectum dictum adnumerandi sunt, & ita per canes à Christo designati. Cuius circa hoc etiam doctrinâ non stante, ex ipsâ rei naturâ graue præceptum emergit, cùm sit manifestum rem omnium sanctissimam cum omni sanctitate tractandam, & ita altissimum Sacramentum non esse præfatis ministrandum. Cum ergo ij, qui idonei sunt, aliquo debeant signo dignosci; nullum certè adhiberi commodius potest quàm schedula, in quâ licentia contineatur. Quod si aliud ad effectum talem occurrat indicium, id certè sufficiens; cùm Consilium non requirat licentiam scripto expressam vt authenticum instrumentum, sed vti licentiæ facilius & frequentius argumentum. Et
Regulares ad id teneri.
licet Regulares Concilij Decreta non adstringant, iuxta communem Doctorum sententiam, de quâ Titulo 5. numer. 150. circa hoc tamen non possunt reluctari, quia, vt vidimus, ex Christi, & naturæ ipsius præcepto, grauis obligatio consurgit: ex cuius neglectu grauia irreuerentiæ incommoda timeri possunt, quæ & constat accidisse, quorum & oculati testes esse possumus. Quòd si Indi, aut Æthiopes aliàs noti sint,
aut idonei appareant, vt sæpè accidit, sine schedula administrari illis Communio poterit; aliquando enim eam Confessarij ad manum non habent, etsi remoueantur tales, non sine eorum dolore stare repulsa potest in oculis aliorum.
439
*Et hæc quidem circa Communionem
Paschalem, & extra mortis articulum, in quo Viaticum à Parochis debere tribui iuxta sacrorum Canonum instituta, Concilium secundum Limense prouidit Seß. 3. Cap. 59. Quòd cùm executioni non fuisset eousque mandatum, vt par erat, à Concilio tertio grauissimo est præcepto decretum Act. 2. Cap. 19. vbi sic habetur: Volens igitur sancta Synodus ad executionem perduci, quæ, Chri
Decretum Concilij Limensis 3.
sto duce, pro salute Indorum necessariò ordinata sunt, seuerè præcipit omnibus Parochis vt extremè laborantibus Indis, atque Æthiopibus, Viaticum ministrare non prætermittant; dummodò in ijs debitam dispositionem agnoscant: nempe fidem in Christum, & pœnitentiam in Deum pro suo modo. Sic Concilium: cuius loquendi modus excusationem potest fouere quorumdam, qui dum Indos atque Æ
thiopes circa prædictam dispositionem minùs habentes inueniunt, ministrare cœleste Viaticum prætermittunt. Cùm tamen minimè sint proptereà excusandi, quandoquidem tenentur dispositionem prædictam in eisdem accurare. Si enim minorem fidem deprehendant, excitare illam debent, & possunt quidem iteratâ doctrinâ, quo & fiet pœnitentiam etiam posse in illis excitari. Concilium ergo sic intelligendum, vt Parochi tunc debeant præbere Viaticum, cùm dispositionem explicatam inuenerint: vt inueniant autem suo non debent officio deesse, quod à Concilio vt indubitatum supponitur, cùm instructio diligens circa hoc inter præcipuas officij ipsorum partes veniat computanda, sicut de Baptismo decernitur Actione eadem Cap. 4. non quidem dandum indispositis; sed vt indispositi non sint, à Parochis instruendis.
440
*Sed non his contentum illud, ita sub
dit: Neque enim in extremâ illâ neceßitate perfecta omnia exigenda sunt. Cùm Sanctorum Patrum Decreta habeant qualecumque fidei, & pœnitentiæ testimonium, in vltimo agone positis vt salutaria Sacramenta ministrentur, debere sufficere. Sic illud: quod est quidem ad tollendos scrupulos maximè opportunum; cùm accidere possit vt à Viatici sumptione multorum salus æterna dependeat: quandoquidem sententia grauissimorum scriptorum est, & in ijs, D. Thomæ virtute illius primam gratiam posse conferri. Citantur autem in margine prædicti Decreti Concilium Carthagin. 4. in Cap. Is qui in infirmitate 26. q. 6. Cap. Si quis, de Pœnitentiâ, dist. 7. & Cap. Nullus, ibidem. Cap. Hic qui tempore, 26. q. 6. Ex quibus solùm Cap. Is qui, de Eucharistiâ agit, alia enim de non deneganda pœnitentia & reconciliatione, generaliter determinant. Est autem illud ex Concilio Carthaginensi citato, & sic habet: Is, qui in infirmitate
pœnitentiam petit, si casu, dum ad eum inuitatus Sacerdos venit, oppressus infirmitate obmutuerit, vel si in phrenesim conuersus fuerit, dent testimonium qui eum | audierunt, & accipiat pœnitentiam: etsi continuò creditur moriturus, reconcilietur per manûs impositionem, & infundatur ori eius Eucharistia. Si superuixerit, admoneatur à supradictis testibus petitioni suæ satisfactum &c. Ex quibus Patres Limensis Concilij
non incongruè deducere potuerunt in mortis articulo non eam exactam dispositionem, quæ aliis solet peti temporibus, requirendam. Qui enim tantùm voluntatem confitendi ostendit, & vocari Sacerdotem voluit, nondum censetur plenè dispositus: quia tamen voluntatem illam solet comitari dolor, ea judicatur sufficiens dispositio, vt absolutionis beneficium ei possit impendi, & Eucharistia, cuius remotam tantùm & virtualem voluntatem ostendit, ministrari. Quod quidem cùm ita Iura disponant, & generalis doctrina sit, Indis & Æthiopibus dubio est procul adaptanda: eoque vrgentius, quòd cùm ex opere operantis parum salutis æternæ negotium valeant promouere, Sacramentorum debent subsidiis roborari.
441
*Addit Concilium alia pro decenti ad
ministratione, & posteà sic subdit: vbi verò Eucharistia non asseruatur, id fiet peracto ante meridiem Missæ sacrificio, atque hostijs pro indigentium numero consecratis. Sic illud, sapienter cauens aliquorum inscitiam, qui ad Communionem morituris præbendam, Missam fortè importunis temporibus celebrarent. Neque enim desunt aliquando tales, sicut nec defuit, qui Ioannis Maioris sententiam complexus, solam hostiam vespere consecrauit. Non est tamen proptereà credendum voluisse Consilium probabiles circa hoc opiniones expungere, vt minimè illis locus esset futurus. Videtur autem circa hoc illa regula de
seruire, vt ij, qui priuilegium nullum habent ad postponendum Missæ tempus, vt sunt communiter Sacerdotes sæculares, dicere Missam possint horâ tertiâ post meridiem, quantùm scilicet priuilegiatis licet, iuxta probabilem opinionem, pro qua videri possunt quæ adducit Mag. Ioannes de la Cruz in Directorio ConscientięConscientiæ Parte 2. de Sacrificio Missæ quæst. 2. dub. 1. Conclus. 4. & approbat Diana Parte 2. Tractatu 14. Resolut. 34. de quo & Nos suprà à num. 247. quia verò in casu necessitatis plus aliquid est priuilegiatis concedendum quàm aliàs liceat; necessitas enim priuilegium aliquod secum affert, ad totum illud se potest facultas cuiuslibet Sacerdotis extendere: quia in priuilegiato totum illud licet ratione necessitatis; ne scilicet moriturus circa æternam salutem irreparabile dispendium subeat: quæ ratio in quocumque Sacerdote militat, vt non debeat infirmum subsidio tali, dum lex Ecclesiæ non deprehenditur contraria, defraudare: & de his satis.
Loading...