Dico primò. Ordinationes, quæ aliquid disponunt, in quibus neque ius Regis violatur,
neque tertio ius quæsitum adimitur, non obligant in conscientia. Probatur
primò: quia non
est indicium talis obligationis, aut ex voluntate
legislatoris expressà, aut ex materiæ grauitate,
quam solam non sufficere graues Scriptores tenent, vt dictum à nobis non semel; vel quia si in
conscientiâ non obligaret, nullius esset momenti
ad rem bono communi valde conuenientem:
nam in primis multæ ex dictis Ordinationibus
magni momenti non sunt. Quòd enim interest
quòd Minæ post triginta dies, & non post quadraginta registrentur? Et vt aliquid profectò intersit, id non videtur sufficiens ad conscientias,
& præsertim reatu lethalis criminis, onerandas.
Deinde etiamsi magni momenti sint in ordine
ad temporales vtilitates, non sunt tamen tales,
vt ex earum transgressione quidquam circa mores periculosum immineat, aut turbationem
Reipublicæ, vel periculum aliud eiusdem inducat. Ad hoc autem vt finis illius obtineri possit,
satis esse potest gubernantium solicitudo, qui
transgressores puniant, & fructu laborum spolient. Et ex hoc probatur
secundò. Nam Ordinationes istæ pœnam statuunt in transgressores,
vnde iuxta multorum sententiam non obligant
in conscientia.
Tertiò: obligatio in foro animæ
eatenus imponi potest, quatenus forum externum circa rem præceptam difficilè versari possit
:
vnde oportuit vnumquemque ad agenda, quæ
leges statuunt, in secreto compelli: quâ ratione
multi de
vestigalibusvectigalibus philosophantur: atqui hæc
ratio in casu præsenti locum non habet, quia Minarum detectio nullo modo occultari potest,
vnde neque ij, qui gubernant, suo circa illas officio deesse, vt detectorem agere pro libitu sinant. Ergo obligatio in foro animæ necessaria
non est.