CAPVT IV.

CAPVT IV.

Episcopi Indiarum an solâ Regiâ præsentatione possint Ecclesias, quibus præsunt, deserere, & ad eas, pro quibus sunt præsentati, conuolare.
40
*SPecialis pro Indiis difficultas est, quia
sic cum præsentatione ipsa Regium solet monitorium mitti, vt Episcopi ad Ecclesias, pro quibus præsentantur, se statim conferant, ne Indi diu cogantur carere Pastore. Quæ ratio optima esset, si in Ecclesiâ derelictâ simile non immineret incommodum ex derelictione ita deproperatâ proueniens. Vbi si dicatur tali incommodo prouidè occurri ex eo quòd Episcopo ad illam præsentato simile hortatorium dirigatur; vt scilicet, quam primùm possit, ad eam tendat, gubernationem eiusdem accepturus: contra illud est in primis prouidentiam talem multoties ad effectum dictum nullius esse momenti, eò quòd venturus Episcopus longissimè absit. Deinde necessitas Ecclesiæ ex quâ fit translatio, præponderare debet necessitati alterius, pro quâ est præsentatio, quia est necessitas sponsæ, cum quâ spirituale est matrimonium consummatum, quod vinculum non dissoluitur nisi electione ad aliam per Pontificem confirmatâ, vt luculenter habetur in Cap. Inter corporalia de tran
slatione Episcoporum. Quod quidem vinculum adeò strictum est, vt robustius carnali vinculo à Pontifice pronuntietur, asserente non humanâ, Canonicâ inquam constitutione, sed institutione diuinâ, dissolutionem eius Romano esse Pontifici | reseruatam. Qui ergo stare queat, vt solâ præsentatione dissoluatur, vt dissolui videtur, quandoquidem prior sponsa deseritur, quæ si verè iam talis esset, minimè deseri debuisset? Si verò dicatur non dissolui, stante illo, id etiam stare debet, quod coniugio constat esse propriissimum, Indi viduæ scilicet vitæ consuetudo. Nequit ergo eam deserere, numquam ad eamdem reuersurus, donec Pontificis accedat auctoritas, cui hoc est, vt diximus, diuinâ institutione penitus reseruatum. Pro quo sunt, quæ in specie huius casûs adducit Dom. Solorzanus Tomo 1. Lib. 3. numer. 102. & 103. de quo & disputat Dom. Villaroël Parte 1. Pacificæ gubernationis, Quæst. 1. articul. 14.
41
*Quæ quidem ratio manifesta est, vnde Ecclesia ante Confirmationem deseri nequit auctoritate Patroni, & vi solius præsentationis, quia præsentatio se solâ non est efficax ad dissolutionem spiritualis vinculi, neque Ecclesia priuilegium præsentandi concedens, illud aliud videtur concedere, quod adeò exorbitans à iure est, & talia in consequentiam non veniunt, vt habetur per regulam iuris in sexto. Præterquàm quòd neque id potest à Pontifice concedi: quia est contra naturam ipsius præsentationis: qui enim præsentat, ad hoc præsentationem dirigit, vt sic præsentatus à Pontifice instituatur, & conformetur, per quod spirituale coniugium tandem dissoluatur. Quærendum ergo vnde praxis ista descendat, quæ procul dubio apparet dispositioni iuris aduersa, cùm aliàs credibile non sit, Reges Catholicos quidquam iuri contrarium & rationi dissonum, attentare. Pro quo
42
*Dico primò. Quod Reges nostri fa
ciunt: cùm eos, quos præsentant, vrgent Regiis litteris, vt ad Ecclesias se conferant, ad quas præsentantur, per priuilegium Apostolicæ Sedis habetur. Id constat: nam cùm aliter fieri nequeat, vt vidimus, & in rebus istis sapientium, & timoratorum Consilio Religiosissimi Reges vtantur, non potest de legitimo agendi modo sine graui eorum iniuriâ dubitari. Quòd autem Pontifices id concedere possint, ex eo ostenditur, quia id potest esse conueniens: maius enim bonum minori præferendum est: quando autem translatio Episcoporum fit, de minoribus ad maiores Ecclesias, quibus vtiliores putantur futuri, transferuntur. Plures enim in maioribus Ecclesijs sunt, ad quos possit vtilitas deriuari. Sicut ergo ratione vtilitatis auferre sponsum vni Ecclesiæ potest, ita & inchoationem oblationis huius potest Patroni dispositioni committere, quæ tunc contingit, cùm ad Ecclesiam, pro
quâ est præsentatus, vt se conferat gubernaturus eamdem, ex commissione Capituli, destinatur. Quòd autem in translatione ad maiorem Ecclesiam attendi debeat vtilitas, expressit Innocentius III. In Capite licet: citato Titulo verbis illis: Cum in maiori dignitate propter maio
rem vtilitatem faciliùs soleat dispensari. Sic ille & in translationibus Indicorum Episcoporum, semper ita agitur, vt nullus, nisi ad maiorem Ecclesiam transferatur, rarissimo aliquo excepto casu. Licèt autem pro hoc expressum ac speciale priuilegium non sit, poterit tacitum esse sufficiens, ex eo quòd Pontifices praxim huiusmodi scientes non aduersentur, sed benignè annuant, videntes totum illud ad maius fidelium bonum, & Ecclesiarum commodum destinari. Pro quo
etiam facit generalis illa Indiarum cura Catholicis Regibus à Pontificibus, & præsertim ab Alexandro VI. demandata circa Indorum conuersionem & omnia alia, quæ ad eamdem conducere possunt; propter quod aliqui, vt superiùs vidimus Titulo præcedenti, numer. 126. eos legatos Pontificios esse dicunt: hæc enim prouidentiæ pars, quæ circa Episcopos prædicta, pro adeundis statim Ecclesijs, dispositione versatur; in illâ vniuersali commissione meritò potest comprehensa judicari. Habet enim illa momenti multùm in ordine ad effectus declaratos.
43
*Et ita videtur conuenienter res ista com
poni, cùm priuilegium nullum speciale circa illam inueniatur, nec sine illo possit praxis huiusmosdi sustineri: licet nonnullos alios explicandi modos proponat Dom. Solorzanus Tomo 2. Lib. 3. Cap. 13. numer. 93. & seqq. & in Politicâ Lib. 4. Cap. 13. ait enim licitam esse desertionem Ecclesiæ; quia ei Episcopus translatus renuntiat; per renuntiationem autem solui spirituale coniugium, expressè habetur in citato Cap. Inter Corporalia. Pro quo est & totus Titulus, de Renuntiatione, qui est 9. Lib. 1. Licet autem renuntiatio nulla sit Papâ non præbente consensum, ex diuersis juribus, & præsertim ex Cap. Quantò, de translatione Episcopi, vbi gra
Cap. QuādoQuando de translat.
uissima illa Innocentij III. verba: Potestatem transferendi Pontifices ita sibi retinuit Dominus & Magister, quod soli B. Petro Vicario suo, & per ipsum successoribus suis speciali priuilegio tribuit, &
conceßit, sicut testatur Antiquitas; cui decreta Patrum sanxerunt reuerentiam exhibendam, & euidenter asserunt Sacrorum Canonum sanctiones. Hæc ille, & alia, licet inquam hoc ita sit, consensus tamen Pontificis videtur renuntiationi assistere, quia eam est ratam habiturus, & ratificatio retrotrahitur, ex doctrinâ grauium scriptorum, quos adducit. Deinde dici potest juxta alios, ex vi præsentationis matrimonium spirituale de futuro contrahi, quod per confirmationem Pontificiam perficitur, & consummatur. Item licet renuntiatio facta sine licentiâ
Pontificis vim non habeat, id intelligendum est quoad superioris præiudicium, non verò quoad renuntiantem, in cuius præiudicium valida est, & ita generaliter loquendo, renuntians sine superioris licentiâ nequit ad beneficium reuerti; cùm tamen possit à superiore compelli, cui non nocet sine licentiâ facta renuntiatio.
44
*Verùm hæc satis videntur infirma, quòd
& ea ostendunt, quæ Auctor idem §. & sicut, & §. Quæ omnia eruditè, & prudenter accumulat. Et in primis, quod de renuntiatione, per ratificationem retrotractam dicitur, nequit admitti: in casibus enim, de quibus loquimur, illa non habet locum, quandoquidem exhibitio litterarum Apostolicarum ad suscipiendam Ecclesiæ administrationem exigitur, per quod ratificatio omnis de futuro apertissimè excluditur, quidquid de doctrinâ illâ fit in ordine ad alios effectus. | Praxis ergo specialis Indiarum nequit in ratificatione sic explicatâ fundari. Quod autem per præsentationem matrimonium spirituale de futuro contrahatur, Auctores illi non dicunt, qui de electione Canonica, & non de præsentatione loquuntur. Neque P. Azor Tomo 2. Lib. 6. Cap. 16. §. Tertiò quæritur. Contractum illud asseruit,
sed electione inchoatum, & confirmatione perfectum, & consummatum; & eodem modo accipiendus Farinacius: & vt demus coniugium de futuro contrahi, illud certè coniugium præsens non dissoluit, & ita in suo robore persistit difficultas; propter sponsam enim de futuro, nequit sponsa de præsenti derelinqui. Aliud autem de præiudicio additum nullius momenti apparet, quia si renuntians nequit suâ renuntiatione præiudicium generare, ergo Matrimonium suo in robore perseuerat, quod superioris est confirmatione firmatum: & res per easdem caussas dissoluitur, per quas est nata; vt est certissima iuris regula. Quod ergo redire ad Beneficium nequeat, qui renuntiauit illi, non ideò est, quia ille suâ dissoluere nexum enuntiatione queat, sed in pœ
nam irreuerentiæ erga superiorem, & de Episcopis specialiter loquendo, pro eo est textus expressus in citato Cap. Quanto, de translatione Episcopi. Vbi sic dicitur. Ne ad ipsam redeat vlteriùs, districtiùs prohibemus, cùm secundùm traditiones Canonicas, qui ad maiorem se plebem transtulerit, à cathedrâ repelli debeat alienâ, & carere propriâ: vt nec illis præsideat, quos per superbiam spreuit, nec illis, quos per a
Cap. QuātòQuantò de translat.
uaritiam concupiuit. Sic ibi Innocentius Tertius. Quod ex eo etiam constat: nam cùm superior possit dicto modo renuntiantem compellere, vt ad Ecclesiam suam redeat, iuxta ea, quæ adducit Glossa in Cap. Quod in dubiis de renuntiatione §. In
Cap. Dilecti eod. tit.
manum, & apertam decisionem. In Cap. Dilecti filij, eodem Titulo. Manifestum est non fuisse coniugium dissolutum. Id quod in eodem Cap. dilecti habetur expressum, dum sic in eo Gregorius IX. Mandamus quatenus Abbatem ipsum loco suo restitui faciatis, quo integrè restituto, voce nostrâ recipiatis ceßionem ipsius. Sic ille. Sicut ergo renuntiatio fuerat nulla, ita & spirituale coniugium minimè dissolutum.
45
*Cùm ergo omnes citati dicendi modi,
solido careant fundamento, ad priuilegium est, vt dixi, Pontificium recurrendum, in quo tandem Dom. Solorzanus aliquatenus conquiescit dum sic ait num. 104. & sic melius est, quòd nitatur in licentiâ Pontificis saltem præsumptâ, ad quam præsupponitur quod iam à primo Episcopatu erat absolutus. Sic ille: cuius tamen sententia in eo, quod de præsuppositâ absolutione à primo Episcopatu addit; difficilis sanè est; quia donec confirmatio pro Ecclesia, ad quam fit translatio, superueniat; non videtur sic translatus à vinculo prioris absolutus, vt ex iuribus citatis constat: aliud autem est licentia administrandi & aliud confirmatio, per quam ius ad eamdem acquiritur, & nouum matrimonium celebratur. Deinde si licentia deserendi Ecclesiam, & ad aliam se conferendi, absolutionem vinculi præsupponit, rogo à quonam talis absolutio facta sit? Nam translatus ipse eam perficere nequit suâ renuntiatione, vt vidimus; pro quo videri specialiter potest Caput Inter corporalia citatum. Pontifex autem nondum quidquam agens circa translationem inducitur, cuius operatio à Licentiâ incipit, quæ etiam dicitur præsupponi. Pro quo & est aliud satis vrgens: nam si translatus iste omnino absolutus est; ergo non indiget vt Capitulum suam illi potestatem ad gubernationem tribuat: cùm tamen oppositum per Regis praxim habeatur, & donec confirmatio in spe & non in re habetur, Episcopus non suo, sed Capituli nomine administrat, quamquam in hoc singulare illud habetur, quod
dum adhuc abest, gubernatorem alium constituit: cùm neque electus, & confirmatus vicarium mittere possit, vt tenent aliqui apud Dianam Parte 8. Tract. 4. Resolut. 69. id quod non omnes, aliqui tamen facere solent. Quod ex eo sustineri potest, quia Capitulum circa hoc non est inuitum, & ad hoc etiam facultatem datam extendit. Tum etiam, quia potestas hæc non confertur per delegationem, sed per translationem, dum Capitulum potestatem suam ita in Episcopum transfert, vt se illius vsu irreuocabiliter priuet; cùm tamen potestas delegata alio modo se habeat, quando scilicet ita tribuitur vt officio non hæreat, nec sit ad vniuersalitatem caussarum: vnde & dicitur delegatus non habere proprium quoad iurisdictionem, sed solùm iurisdictionis vsum, leg. 1. §. Qui Mandata D. de officio
eius, cui mandata est iurisdictio. Pro quo videri possunt quæ adducit P. Fragosus Tom. 1. pag. 427. & 429. Episcopo quidem iurisdictio pro plenâ gubernatione ex officio competit, & cum à Capitulo, quod eâ etiam gaudet, in eum transfertur; quædam anticipatio eius est, quod eidem est statim cum officio tribuendum. Ex quo videtur haberi, vt iurisdictio non debeat delegata censeri, quandoquidem continuatur cum ordinariâ, & ratione officij quodammodo conuenit: iam enim ita generaliter hoc currit, vt cum præsentatione pariter conferatur. Neque ex eo, quòd à Capitulo attributa sit, debet delegata censeri, cùm detur ratione officij: quemadmodum iudices locales, qui Alcaldec.Alcaldes dicuntur, licet non à
Alcadios esse Ordinarios.
Principe, sed à Capitulis ciuitatum eligantur, iudices delegati non sunt, vt cum aliis probat Couarruuias Lib. 3. variar. Cap. 20. num. 4. & Vi
Vicarium etiam Capituli.
carius etiam Capituli sede vacante delegatus non est secundùm communem sententiam, de quâ suprà, & pro quâ est Diana Tract. 4. citato Resolut. 63. §. & nouißimè: vbi cùm vno verbo id statuat, subdit de eo se dicturum dubio sequenti: in quo tamen nec verbum, sicut neque in aliis. Non item obstat Episcopum nomine Capituli gubernationem obire; quia & Prorex Regis no
Et Proregem.
mine etiam gubernationi præficitur; & tamen illius iurisdictio delegata non est, vt tenent communiter scribentes, & videri potest apud P. Fragosum suprà pag. 429. num. 103. & seqq. Pro casu autem Indiarum, de quo loquimur, videndus Dom. Solorzanus Lib. 3. Cap. 4. num. 43. & seqq. & visus post hæc scripta Dom Villaroel Part. 2. Quæst. 14. art. 1. num. 52. vbi ait absque dubio esse ordinariam; sed non ita indubiam, vt probari non debuisset.
46
*Quidquid autem de hoc sit, vt ad id, de
quo erat sermo, reuertamur, licentia Episcopi recedendi ab Ecclesiâ non supponit absolutionem à vinculo sponsalitio, sed id, quod cum illo | stare potest, ad eum modum, quo plures adducti à Dom. Solorzano suprà Cap. 13. num. 77. & Diana Tract. citato, Resol. 33. affirmant Episcopum post acceptas translationis Bullas, etiamsi à vinculo prioris Ecclesiæ sit absolutus, posse administrare in illâ, donec alterius accipiat possessionem. Pro quo & in Politica Lib. 4. Cap. 13. pag. 609. Colu. 2. Stare ergo possunt vinculum cum vnâ, & administratio alterius. Vnde è conuerso quando quis ante Bullas translationis acceptas recedit, vinculum quidem cum priori Ecclesia, retinet, sed administrationem alterius pariter cum illo, donec Bullas translationis acceperit. Sicut & contingit non semel, vt cura vacantis Ecclesiæ Episcopo committatur, & in Indiis sic aliquando factum testatur Dom. Solorzanus citato Cap. 13. num. 113. & modò etiam tale aliquid circa Episcopatum Paraquariensem agitur, vtinam fructu iam diu votis communibus expetito.
47
*Dico secundò. Episcopi ad aliam Eccle
siam præsentati, & exhortatorio profectionis per litteras Regis accepto, tenentur generaliter loquendo ad illas, quamprimùm possint, se conferre, in quo graue esse peccatum potest immoderantiâ dilationis. Quod probatur. Primò: quia Rex præsentans id onus potest imponere ex pōtificiâpontificiâ concessione, vt vidimus, & qui præsentationem admittit, illi se subiicit, aliàs fraudem in acceptatione committet; neque enim Rex sic pertinaci gratiam eam faceret, iudicanti aut Regem iniquè agere ad profectionem vrgendo, aut si iustè, hortatorium eius, quod mandato æquiualet, contemnenti. Secundò; Quia translatio propter maius bonum tantùm fieri debet, vt diximus, num. 42. pro nunc addenda alia Innocentij Ter
Cap. Inter Corporalia.
tij verba citato in Cap. inter corporalia. Vbi sic ait: Non enim homo, sed Deus separat, quos Romanus Pontifex, (qui non puri hominis, sed Dei veri gerit vicem in terris) Ecclesiarum neceßitate, vel vtilitate pen
satâ, non humanâ, sed diuinâ potius auctoritate dissoluit; sic ille: quo fundamento posito currit ratio pro præsentatis generaliter inducta: citato num. 42. Potest enim sic præsentatus ire; & aliàs maioris boni obligatio instat, eaque in re grauissimâ; ergo dum ea non impletur, grauiter delinquitur. Tertiò: quia vt modò peculiariter videmus Prorex Peruuianus efficaciter instat vt præsentati ad Episcopatus, ad destinatas sibi Ecclesias pergant, quia & ipse ad hoc Regiis mandatis vrgetur, vnde & termini futuri discessûs præfigũturpræfiguntur. Et licet hæc circa præsentatos nos Episcopos præsertim fiant, ad Episcopos etiam translatos extenduntur. Vbi quidem plusquàm exhortatoria interueniunt, & zelo communis boni, ac præsertim Indorum dubio procul peraguntur. Totum autem hoc omnino esset illicitum, si præsentati huiusmodi ad profectionem minimè tenerentur. Dicere autem diligentiam prædictam esse sacrilegam: intolerabilis assertio est, cùm Regium Consilium quid circa hoc per Pontificiam facultatem liceat, nequeat non habere perspectum.
48
*Dico tertiò. Vtilitas Ecclesiæ aliquando adeò imperceptibilis est, vt ea nihil aut certè pa
rum videatur vrgere; quia in translationibus istis ad pinguiores redditus tantùm videtur attendi, vt qui in Ecclesiis non ita locupletibus seruierunt, administrationis solerter impensæ præmium honoris & commodi temporalis accipiant. Sic cùm accidit, rectè quidem facerent, qui suâ sorte contenti, sponsæ alterius connubium recusarent. Sed erunt qui sic hæc faciant, pauci: hoc enim pacto ascensus eorum desperantur. Vel quia indecorum ducunt Regi gratiam adeò æstimabilem in faciem reuocare. Et vt illud sit, profectionis accelerandæ non vrget obligatio, & res coràm Deo possunt iuxta conuenientem vtriusque Ecclesiæ statum, si Proregis non instent hortamenta, disponi, quibus etiam potest vrbanum responsum adhiberi, vt ipsi iuxta informationem certam, quæ ad Dei seruitium spectant, etiam studeat confouere. Quòd autem Rex non sit circa id prorsus inuitus, meritò præsumi potest, quia cùm honorem translati in eius præsentatione videatur intendere, non debet credi onus honori præponere, & fauorem in molestiam commutare. Benignè ergo agi cum eo vult, de cuius ita est honore solicitus, quando ex benignâ huiusmodi tractatione nullum animarum saluti dispendium generatur.
Loading...