*
NOn esse de substantia, graviter
autem peccare illam omittentem, & iterandum Baptismum
sub conditione, statutum &
probatũprobatum Sect. 30.
n.
1238.
& seqq. ubi prætermissus ex Auctoribus
negantibus Diana
Parte 2.
Tractatu 15.
Resol.
47. & Leander
Tomo 1.
Tract. 2.
Disp. 3.
Quæst.
11.
& 12. negantibus inquam ex parte, cùm
enim de substantia non esse affirment, ajunt
tamen in omissione non peccari mortaliter; &
neque iterandum Baptismum contendit Leander contra P. Gasparem Hurtadum arguens,
pro admonitione illa baptizati, contra quem
& Nos, dicens quòd si semel concedat adesse
in omissione periculum nullitatis Baptismi, necessariò debet fateri esse talem omissionem
mortalem; juxta ipsum ergo nullum est in
omissione nullitatis periculum, & ita non est
iterandus sub conditione. Quod quidem contra ipsius est communemq́ue doctrinam, de
qua
Tract. 1.
Disputat. 5.
Quæst. 14. ubi statuit
stante opinione probabili de nullitate alicujus
Sacramenti, si illud sit valde necessarium, ut est
Baptismus, & Ordo, obligationem iterationis
conditionalis extare. Esse autem opinionem
dictam à ratione & auctoritate probabilem nequit rationabiliternegari. Diana
autẽautem ab eodem
adductus nihil circa iterationem dicit, nec videtur communi sententiæ, pro qua ipse non
semel, contraventurus. Citat etiam præfatus
Scriptor P. Filliucium, sed notans illum malè
citare P. Henriquez ex
Lib. 2.
Cap. 9. §. 4. ubi
nihil de hac re, quod revera ita est, & oppositum docere ait
Cap. 8.
n. 67. ubi etiam nihil habet. Per errorem autem videtur positum
n. 67.
pro n. 6. ubi sic ille inquit:
Dictio Ego & In per
tinet ad quamdam integritatem formæ. Amen non
pertinet: quòd si hæc tria omittat secluso scandalo, non est plusquàm veniale. Sic ille. Ut autem
constet quæ aut errent aut veritati conformes
sint citationes, præstat P. Filliucium
cit. n. 63.
etiam audijsse sic locutum:
& ea scienter (In scilicet,
Ego atque Et)
omittere, esset de genere suo
peccatum mortale, tum propter dubium, tum propter usum communißimum Ecclesiæ;
ut docent Henriq. Cap. 9. §. 4. Hæc ibi, ubi citationem aberrare manifestum est, ut diximus, quod ad locum
attinet: quòd si tantùm error circa locum esset, alibi profectò, difficultate occurrente, &
cōmodacommoda enodationis occasione, id, quod à
pręfatopræfato Scriptore ipsi adscribitur, haberetur: nulla
autem opportunior quàm
citato Cap. 8. §. 6. In
quo tamen, ut vidimus, compertissima est mentis illius expressio. Quid ergo? Erravit minùs
attenta lectione, sicut errarunt Mag. Candidus & Bonacina citantes Cardinalem Toletum
pro sententia affirmante
In non esse de substantia formæ, cùm apertè contrariam amplectatur loco à Nobis adducto, scilicet
Lib. 2.
Cap.
19.
nu. 3. ubi sic ille
: Reliqua verba necessaria
sunt, adeò quòd auferre nomen unius personæ, non
esset Baptismus. Similiter auferre præpositionem In.
Hæc doctissimus Cardinalis adducta ad elidendas citationum falsitates, & ut ex eo appareat à Doctore tanto sententiam, quam amplectitur, multùm sibi auctoritatis & probabilitatis conciliare, ut ex eo quod est à Nobis
dictum de iteratione conditionali Baptismi luculentiùs comprobetur.