EX MATERIA DE SACRAMENTIS. DE BAPTISMO.

§. I.

§. I.

Circa præpositionem In, ut sit necessaria in forma Baptismi.
850
*NOn esse de substantia, graviter
autem peccare illam omittentem, & iterandum Baptismum sub conditione, statutum & probatũprobatum Sect. 30. n. 1238. & seqq. ubi prætermissus ex Auctoribus negantibus Diana Parte 2. Tractatu 15. Resol. 47. & Leander Tomo 1. Tract. 2. Disp. 3. Quæst. 11. & 12. negantibus inquam ex parte, cùm enim de substantia non esse affirment, ajunt tamen in omissione non peccari mortaliter; & neque iterandum Baptismum contendit Leander contra P. Gasparem Hurtadum arguens, pro admonitione illa baptizati, contra quem & Nos, dicens quòd si semel concedat adesse in omissione periculum nullitatis Baptismi, necessariò debet fateri esse talem omissionem mortalem; juxta ipsum ergo nullum est in omissione nullitatis periculum, & ita non est iterandus sub conditione. Quod quidem contra ipsius est communemq́ue doctrinam, de
qua Tract. 1. Disputat. 5. Quæst. 14. ubi statuit stante opinione probabili de nullitate alicujus Sacramenti, si illud sit valde necessarium, ut est Baptismus, & Ordo, obligationem iterationis conditionalis extare. Esse autem opinionem dictam à ratione & auctoritate probabilem nequit rationabiliternegari. Diana autẽautem ab eodem adductus nihil circa iterationem dicit, nec videtur communi sententiæ, pro qua ipse non semel, contraventurus. Citat etiam præfatus Scriptor P. Filliucium, sed notans illum malè citare P. Henriquez ex Lib. 2. Cap. 9. §. 4. ubi nihil de hac re, quod revera ita est, & oppositum docere ait Cap. 8. n. 67. ubi etiam nihil habet. Per errorem autem videtur positum n. 67. pro n. 6. ubi sic ille inquit: Dictio Ego & In per
P. Henriquez.
tinet ad quamdam integritatem formæ. Amen non pertinet: quòd si hæc tria omittat secluso scandalo, non est plusquàm veniale. Sic ille. Ut autem constet quæ aut errent aut veritati conformes sint citationes, præstat P. Filliucium cit. n. 63. etiam audijsse sic locutum: & ea scienter (In scilicet, Ego atque Et) omittere, esset de genere suo
P. Filliucius.
peccatum mortale, tum propter dubium, tum propter usum communißimum Ecclesiæ; ut docent Henriq. Cap. 9. §. 4. Hæc ibi, ubi citationem aberrare manifestum est, ut diximus, quod ad locum attinet: quòd si tantùm error circa locum esset, alibi profectò, difficultate occurrente, & cōmodacommoda enodationis occasione, id, quod à pręfatopræfato Scriptore ipsi adscribitur, haberetur: nulla autem opportunior quàm citato Cap. 8. §. 6. In quo tamen, ut vidimus, compertissima est mentis illius expressio. Quid ergo? Erravit minùs attenta lectione, sicut errarunt Mag. Candidus & Bonacina citantes Cardinalem Toletum pro sententia affirmante In non esse de substantia formæ, cùm apertè contrariam amplectatur loco à Nobis adducto, scilicet Lib. 2. Cap. 19. nu. 3. ubi sic ille: Reliqua verba necessaria
Cardinalis Toletus.
sunt, adeò quòd auferre nomen unius personæ, non esset Baptismus. Similiter auferre præpositionem In. Hæc doctissimus Cardinalis adducta ad elidendas citationum falsitates, & ut ex eo appareat à Doctore tanto sententiam, quam amplectitur, multùm sibi auctoritatis & probabilitatis conciliare, ut ex eo quod est à Nobis dictum de iteratione conditionali Baptismi luculentiùs comprobetur.
851
*Sunt etiam Scriptores alij circa præ
Diversæ Auctorum sententiæ.
positionem dictam diversimodè sentientes. P. Esparza Tomo 2. Lib. 10. Quæst. 5. & 40. videtur illam omnino necessariam reputare, cùm enim excipiat particulam &, ac pronomen Ego, de
P. Esparza.
illa non ita pronuntiat. Expressius Mag. Acacius de Velasco Tomo 1. Resolutione 79. nu. 5. Negat tamen absolutè Mag. Joannes Anto
nius Bacus in Summa præceptorum &c. Disput. 19. Cap. 2. P. Busenbaum in Medulla Theologiæ moralis Lib. 6. Tract. 2. Cap. 1. Dub. 2. non satis apertè locutus, sic enim nu. 2. Valet forma, etsi omittat Ego & Amen, quia omnia significata per formāformam salvantur, secus si omittat Te, quia non significatur persona baptizādabaptizanda. Quòd si In voluisset excludere, illud prioribus adjunxisset; si includere, de illo sicut de Te locutus fuisset. Neq;Neque deinceps quidquam de illo, varijs formis adductis. Dum autem citato loco sic concludit: Ibidem indicat se P. Layman, & Bonacinæ Sententiam amplecti: hunc autem in Problemate vidimus nostræ sententiæ patronum, unde ex ea parte satis videtur mens Auctoris præfati perspecta.
P. Layman.
Atqui non ita Patris Layman Tomo 2. Lib. 5. Tract. 2. Cap. 4. n. 6. pro quo citatio: quia ibi nihil habet, quod deserviat intento. Quæstione autem 3. Vers. 1. citatis nonnullis Doctoribus ait communem esse apud illos doctrinam Vocabulum nomine, seu in nomine pertinere ad essentiam formæ, & ita non esse æquivalentem formam si quis dicat: Ego te baptizo in Patre, aut in virtute Patris &c. Ex quibus quid circa prępositionempræpositionem sentiat nequit intelligi, cùm sic loquendo Nomine, seu In nomine diversas circa illam sententias indicet, de propria profatus nihil. Est ergo ex hac parte citatio momenti nullius, unde & videtur claudicare. Apertissimè Antonius Fernandez de Moure vir quidem apprimè doctus in Medulla etiam omnium casuum conscientiæ, & Examine Theologiæ moralis
Antonius de Moure.
§. 4. n. 4. necessitatem profitetur. Rogat enim ibi an sit de essentia dicere In nomine. Et respondet: Maximè. Licet autem probatio ex eo | procedat, quòd unitas est divinarum Personarum explicanda, & ita In nomine, & non In nominibus dicendum: cùm tamen de pronomine Te priùs egerit, & sequatur In licet junctum nomini, & necessarium esse fateatur, de illius mente nequit dubitari. Immò quod ad In spectat quasi indubitabile supponit, & solùm circa singularem aut pluralem disputat varietatem. Sic etiam tenet P. Rhodes Tomo 2. Tra
P. Rhodes. Mag. Gonet.
ctatu 12. Quæst. 1. Sect. 1. §. 5. & Mag. Gonet Tomo 5. Tract. 3. Disput. 1. nu. 80. Ideo autem omnes præfatos adduxi, ut qui sententiæ favent nostræ, illius probabilitatem & ostendant & augeant: & ex adversantibus id, quod etiam intendimus, habeatur, scilicet iteratione conditionata opus esse ob contrariæ probabilitatem.
§. II.

§. II.

Circa Conjunctionem Et.
852
*NOn esse de substantia formæ osten
dimus citata Sectione 30. n. 1243. & seqq. ubi per errorem Præpositio pro Conjunctione extat, cùm ex Titulo §. constet unde illa provenerit. Et adductis addendi P. Esparza citatus nu. præced. Diana adductus etiam n. 828. Leander citata Disput. 3. Quæst. 29. nonnullos alios allegans. Qui & benè ostendit P. Reginaldum pro eadem stare sententia, cùm tamen pro contraria complures congerat. Media autem Mag. Acacius procedit via dicens Resolutione illa 79. n. 9. affirmans sufficere si semel ponatur post nomen Filij: sic enim distinctio divinarum Personarum satis declaratur; quandoquidem Pater & Filius suis nominibus illam pręseferuntpræseferunt: & ita cum pro Spiritu sancto addatur, nihil est quod desiderari ad prædictum effectum queat. P. Bussembaum pro affirmante sententia videtur stare citatis locis n. præced. quatenus illam non excipit, cùm de vocibus alijs loquatur, sicut de prępositionepræpositione In dictum; oritur autem ambiguitas aliqua ex citatione pręfatorumpræfatorum Scriptorum, qui neganti suffragantur, juxta dicta ibidem. Id quod de Moure eatenus dicendum, quòd inter voces alias non meminerit conjunctionis, & quidem sententia Mag. Acacij satis verosimilis est, sed quidem
ratio ejus non convincit: nam licet nomina Patris & Filij distinctionem præseferant, quam non ita indicat persona Spiritus sancti, & per conjunctionem clariùs indicetur, non tamen omnimoda expressio necessaria est, sed quæ ad effectum appareat revera sufficiens. Id quod etiam in nominibus Patris & Filij ostendi potest: Nam licet ut distincta sonent sejuncta conjunctione: cùm tamen dicitur, In nomine Patris, Filij posset esse sensus in solo nomine Patris conferri Baptismum, Patris inquam Filij. Sicut enim in hymno Angelico loquentes cum Filio dicimus: Domine Deus, Agnus Dei, Filius Patris. Ita & Patrem dicere possumus: Patrem Filij subintelligentes, æterni, infiniti, immensi, & absolutè Dei, & in nomine Patris adeò Patre digni Filij Baptismum perfici & ministrari. Quæ quidem errandi occasio addita conjunctione removetur. Et tamen etiam illa non addita sufficiens expressio indicatur: ergo & pro Spiritu sancto licet similiter arbitrari. Confusio autem, & erroris occasio ex eo submovenda, quod à Nobis traditum cit. n. 1243.
853
*P. Leander Quæst. 37. sic illam pro
ponit: An sit validus Baptismus sub hac forma datus: Ego te baptizo in nomine Patris, Filij, & Spiritus sancti. Et negare asserit Alensem apud Pesantium, favere eisdem Patrem Layman & eum sequi P. Palaum: ipse autem contrarium asserit: sed probatio, & Auctorum citatio ostendunt in titulo errorem extare, neque de forma agi, sub qua Mag. Acacius, quod vidimus amplexatur. Titulus ergo sic disponendus: An sit valida hæc forma: Ego te baptizo in nomine Spiritus Sancti, & Patris, & Filij, sub qua non valere tenent citati, quod & sequitur P. Rhodes supra citatus n. 851. De quo & Nos n. 1247. ubi valde dubiam præfatam formam ostendimus, & ita iterandum sub conditione Baptismum. Quod equidem & præstandum in forma sine conjunctionibus adhibita; quia opposita sententia est probabilis, ut asserit P. Reginaldus Lib. 27. Cap. 4. n. 30. ubi
ita scribit: Quod, quia habet aliquid probabilitatis, talis omißio sufficientem caussam præberet Baptismum iterandi sub conditione. Sic doctus Pater, cùm aliquid tantùm probabilitatis in prædicta sententia recognoscat. Esse autem absolutè probabilem non obscurè significat Leander, dum sic ait: Vnde probabilius respondeo. Non ergo audiendus P. Layman adductus nu. 829. ita scribens: Idem Comitolus post alia circa formam, de qua ibi: Neque tertium probabi
P. Layman.
liter asseritur, cùm sit communis doctrina sola omißione copulæ. Et non vitiari Baptismum. Sic ille. Non inquam audiendus, cùm de probabilitate dictæ sententiæ constet, quæ & dici etiam communis potest, cùm tot sit nacta defensores. Forma autem, de quâ locutus, illa est, de qua Nos Difficultate 4. Neque ibi dictis aliquid adjiciendum occurrit, sicut neque circa alteram In nomine Genitoris &c. quam tamen tuetur P. Rhodes suprà in sine §. impugnat autem P. Gonet supra etiam n. 82. & de qua Difficult. 5. Ex eo autem quòd iteratio formæ necessaria sit, evincitur peccare mortaliter sub incerta forma baptizantem. Unde & de omittente conjunctionem & consequenter asserendum contra Leandrum suprà Quæst. 30. & nonnullos post assertam ab ipso probabilitatem Quæst. præced. contra doctrinam à se traditam, de qua nu. 850. quod & ratio apertè convincit cùm res gravissima sit. Et hæc pro Baptismo sufficiant.
§. III.

§. III.

Circa Sacramentum Confirmationis.
854
*DE illo Problemate 4. ubi firmatum
expressionem SS. Trinitatis ad substantiam formæ pertinere. Quod quidem P. Leander citato Tract. 3. Disput. 3. Quæst. 17. affirmat esse certissimum, objiciens quidem sibi Græcorum formam, & doctores allegans secus sentientes, nihil circa ea solicitus, quæ à Nobis sunt non leviter urgentia, & considerationis non omittendæ, proposita. Remittit autem se ad P. Dicastillum & Trullench, ex quibus ille Tomo 1. Tract. 3. Disput. Vnica nu. 74. & hic Tomo 3. Lib. 2. Cap. unico de Confirmatione, nihil habent, quod possit negotio præfato deservire. Addit illis Dianam Parte 8. Tractat. 1. Resolut. 10. ubi discursum apponit viri docti conantis ostendere à primitivæ Ecclesiæ temporibus in usu fuisse ut invocatio SS. Trinitatis in Confirmatione Sacramentali adhiberetur. Sed neque hoc momenti est alicujus, quando pro Græcis forma approbatur Pontificia auctoritate, in qua non invenitur expressa. Circa quod inquirimus quomodo possit cum forma tradita à Concilio Florentino componi. Standum ergo ijs, quæ à Nobis dicta, dum nihil opportunius occurrit.
855
*Mag. Bacus adductus n. 829. Cap. 8.
De In atque Et.
forma communi proposita addit omnia illius verba esse de essentia præter In & Et. Sed cùm circa In diversam sententiam pro Baptismo teneamus, illa etiam est circa Confirmationem retinenda. Et quotquot circa Baptismi formam quoad articulum de expressione Trinitatis moventur quæstiones, ad Confirmationem sunt etiam advocandæ, præter illam de Baptismo in nomine Christi primis Ecclesiæ temporibus; id siquidem pro Confirmatione non habet simile fundamentum; licet ex uno ad aliud possit à sic opinantibus convenientia derivari. Circa iterationem autem quam statuit P. Bonæ-Spei Tract. 3. n. 29. non est modo penitus simili discurrendum, eo quòd Confirmatio non sit Sacramentum neque in re, neque in voto ad salutem necessarium: unde qui illud sub probabili forma suscepit, ad conditionalem iterationem non tenetur. Et licet possit; non ita vi
De iteratione conditionali.
detur conveniens, ut chrismate uncta frons, iterùm inungatur. Sic enim Sacerdotis palmæ non unguntur, cùm Unctionis extremæ recipit Sacramentum. Et in ijs, qui baptizantur sub conditione non iteratur unctio chrismatis in vertice, & olei sancti in pectore & scapulis. Nec benè ibi staret conditio, si videlicet dicatur: Si non es unctus: cùm constet unctum fuisse, quamvis possit intelligi de unctione legitima; sicut in Baptismo de legitima lotione. Sed in unctione speciali aliquid videtur esse, ratione enim illius moralis quædam permanentia relinquitur, & ita videmus vasa sacra, & altaria oleis sacris consecrari, & in eis denominationem indelebilem permanere.
856
*Addi potest unctionem in pectore
Notanda doctrina.
& scapulis legitimam fuisse, quia præcessit Baptismum: & quia non sunt unctiones dividendæ, ideò & unctionem Chrismatis omittendam, pro qua non est absoluta necessitas, & cùm Sacramentum non sit, sed cæremoniale complementum gratiæ non effectivum, convenienter prętermittiprætermitti: & verosimile est, si quem ille habet affectum retrotrahi, ut illo, qui baptizatur, non penitus defraudetur, ad eum modum, quo Baptismus ipse caussat gratiam recedente fictione, retrotrahitur enim ille ad hujusmodi affectionem, & quasi tunc perficeretur, & esse inciperet, operatur. Et in hujusmodi quidem eventu, sicut Sacramentum operatur ut præsens, ita & Sacramentales ritus, quibus aliqualis respondet effectus, etiam retrotrahuntur, ut illos præstent. Unde in eo etiam casu, in quo Baptismus sine aliqua suscipientis culpa fuit nullus, tale aliquid circa Sacramentalia dicta dici verosimiliter potest ut legitima superveniente receptione ad suos effectus suscitentur, & virtute Sacramenti id habeant, quod erant in priori receptione, si legitima fuisset, habitura. Quæ quidem ex occasione dicta, neque, ut æstimo, supervacuè. Nec de Confirmatione plura, ubi de illius solùm forma agimus, & de qua alibi non pauca.

Circa SS. Eucharistiæ Sacramentum.

DIctum de illo supra § 3. circa materiam de Incarnatione, ubi de peculiari existentia SS. Trinitatis in ipsa.
§. IV.

§. IV.

Circa formam in Sacramento Extremæ Vnctionis.
857
*DE illa Problem. 6. de qua & P. Lean
der Tract. 4. Disput. 2. qui Quæst. 22. adducit Cañedum Cap. 1. de Extrema unctione pag. 245. ubi asserit formam præcisam hujus Sacramenti esse istam: Indulgeat tibi Deus quidquid peccasti per visum, sive auditum &c. In nomine Patris, & Filij, & Spiritus sancti. Quod quidem citatus Leander non approbat, eo quòd in hujusmodi forma desideretur id, quod ad unctionem spectat necessariò explicandum. Et quidem meritò, cùm pro eo adeò apertè militet Conciliorum Florentini, & Tridentini auctoritas. Dici quidem potest unctionem non indigere significatione verborum, quandoquidem ungens Sacerdos actu ipso ungendi satis quod agit repræsentat, & verbis prædictis sufficienter finis unctionis ostenditur, ritu deprecationis adjuncto.
858
*Verùm hoc minimè satisfacit: ea
Vnctio ut debeat exprimi.
enim ratione dici posset hanc esse sufficientem Baptismi formam: In nomine Patris, & Filij, & Spiritus sancti, sic proferendo, dum fit ablutio; hæc enim seipsam sufficienter repræsentat, & per adjuncta verba ejus & finis & effectus indicatur. Id quod etiam de Confirmatione dici posset. Ad quod quidem dici poterit Baptismi | formam à Christo præscriptam, quod secus accidit in Extrema unctione. Contra id siquidem stat, Christum actionem ipsam præcepisse, cum adjunctis verbis, non verò expressionem verbalem ablutionis. Unde ergo obligatio pro illa, uti pro parte ad substantiam formęformæ pertinente? Ex traditione utique in Ecclesia ab Apostolorum temporibus observata. Ergo similiter est in Extrema unctione dicendum: in cujus administratione ab antiquissimis temporibus semper ijs verbis usus constitit quibus unctio designaretur. Quod quidem à CōcilioConcilio Tridentino Seßione 14. Cap. 1. de hoc Sacramento luculenter expressum, sic enim ibi: Quibus verbis ut ex
Concilium Tridentin.
Apostolica traditione per manus accepta Ecclesia didicit, docet materiam, formam, proprium ministrum, & effectum &c. Unde & in illis formis specialium Ecclesiarum, minùs ab aliquibus ut in Problemate vidimus, probatis, unctio semper expressa, uti id, in quo dubium esse nullum poterat, per quæ P. Arriagæ discussa dubitatio Disput. 53. n. 26.
859
*Aliunde etiam potest forma prædicta
improbari, ex eo scilicet quod additur tamquàm substantiale, In nomine Patris &c. Cùm enim de usu Romanæ Ecclesiæ ioquamur, pro qua est forma à Concilijs præfatis designata, nequit illi quidquam superaddi tamquàm substantiale. Unde & Sacramentum erit nullum, cùm error in forma admisceatur, juxta communem Scriptorum doctrinam de Baptismo loquentium, si post SS. Trinitatis nomina Virginis nomen adjiciatur. Secus si ex devotione, quasi quidpiam accidentale, ut apud fere omnes de Baptismo tractantes habetur obvium. Neque hic locum habet illorum sententia, de qua Problem. 5. circa verba absolutionis, ut scilicet intentio possit usque ad finem prolationis trium divinarum Personarum prorogari, quod non displicuit Nobis. In illa enim unica est oratio expressiva plenè eorum, quæ sine divinarum Personarum expressione implicitam significationem habebant, unde pro eadem reputantur. In forma autem, de qua agimus, distincta oratio est, ut constat, nec pro una & eadem haberi possunt. Præterquam quòd protensio illa intentionis ex eo accidere potest, quod juxta Concilia possint verba illa sanctæ invocationis adjungi: quod tamen in casu nostro non accidit, cùm talis adjectio minimè sit Ecclesiæ menti conformis: aliàs posset etiam Virginis prolato nomine, aut devoti alterius Sancti, usque ad finem prolationis intentio protelari. Præterquàm quòd additio In nomine
Patris &c. aptum sensum cum præcedentibus habere non potest, scilicet, Indulgeat tibi Deus &c. quia Deus non dicitur propriè indulgere in nomine Patris &c. propter quod dixi verba ista distinctam orationem continere: sic enim & alibi sæpè videre est, & præsertim initio Missæ: neque enim cum Antiphona, Introibo unam integrat orationem, ut ex interpunctione liquet, aliàs post Psalmum Iudica me Deus simul repeteretur. Unde & receptissimus apud Fideles usus, cùm aliquid aggrediuntur, & ita in verbis prædictis, licet verbo careant, aliquod subintelligendum est, videlicet, aggrediar, agere volo, vado, tendo, nomine adjutorio SS. Trinitatis invocato. Et in Missa quidem satis est nota intentio illam celebrandi, ut id debeat intellectum credi & Ecclesiæ intentione contentum, quidquid de Sacerdote celebraturo sit ad hæc minùs attento.
§. V.

§. V.

Circa Sacramentum Ordinis.
860
*DE illo non pauca Problemate 7. unde non multa in præsenti.
De Subdiaconatu.
IN sola Calicis & Patenæ exhibitione cum
accommodata forma illius essentiāessentiam consistere dictũdictum & probatũprobatum cum multis §. 4. Contra quod insurgit P. Leander Tomo 2. Tract. 6. Disput. 3. Quæst. 12. Nam duplex potestas confertur: ergo per duplicem materiam & duplicem formam. Consequentia patet, & Antecedens probatur; Nam in primis confertur potestas administrandum Sacerdoti vasa Corporis & Sanguinis Christi, & hæc confertur per traditionem Calicis vacui & vacuæ Patenæ cum verbis illis: Videte cujus ministerium vobis traditur &c. Rursus confertur eidem potestas altera ad legendum Epistolas solemniter in Ecclesia, & hęchæc datur per traditionem libri Epistolarum sub hac forma: Accipite librum Epistolarum, & habete potestatem legendi eas in Ecclesia Sancta Dei &c. Sed cōtracontra est. Nam etiam Subdiacono tra
Fit illi satis.
duntur Urceoli cum vino & aqua, & bacile cum manutergio: nec tamen proptereà traditio talis ad substantiam dicitur pertinere. Et quidem traditione tali conferri potestatem ad suggerendum vinum & aquam in Eucharistiam Sanguinis Christi nobiliori modo quàm Acolyhto manifestum est; cùm tamen citatus Scriptor id ad substantiam illius gradus asserat pertinere Quæst. 17. Nec dici potest illos tradi ab Archidiacono, neque formam supra illos proferri, id quod in Acolytho secus accidit: nihil enim ex ijs obstare ostensum n. 1320. & quidem indubitabile est per hujusmodi urceolorum traditionem ad ministerium dictum tradi potestatem, quomodocumque illud placeat explicare, unde & tactus in Pontificali præscribitur. Quare ergo ad substantiam non pertinet? Ideò equidem, quia minimè ab Ecclesia ut substantialis hujusmodi traditio virtute potestatis à Christo acceptæ adhibita reperitur. Quod equidem ex Concilio Florentino constat, juxta dicta in Problemate, ubi & alia addita, quibus consentaneæ minimè responsiones perhibentur. Et ita præter citatos, & alios adductos à P. Leandro tenet P. Bonæ-Spei Tract. 7. nu. 19. & seqq. Antonius Fernandez de Moure Parte 3. Cap. 11. §. 5. nu. 2. P. Arriaga Disput. 56. Sect. 4. P. Busenbaum Lib. 6. Tract. 5. Cap. 2. Resp. 3. P. Esparza Lib. 10. Quæst. 104. Arti. 12. & alij. Mag. Acacius de Velasco Tomo 2. Resolut. 339. n. 2. ita scribit: Materia remota est Calix & Patena vacui, & liber Epistolarum: | & traditio rerum istarum est materia proxima. Ita definit Concilium Florentinum. Sic ille citans in margine Decretum Eugenij Quarti. Ubi mirari juvat virum doctum eo in errore fuisse, ut definitum à Concilio sibi persuaderet, quod ita indubitanter profert; cùm oppositum potiùs, & satis quidem probabiliter asserere potuisset. Eugenius enim traditionis libri non meminit, unde illud est præcipuum oppositæ sententiæ fundamentum.
§. VI.

§. VI.

De Diaconatu.
861
*IN sola libri Evangeliorum traditione
cum propria forma substantiam esse hujus Ordinis constitutam, statutum §. 5. pro quo P. Leander multo plures refert, quàm pro sententia opposita probabiliore ab ipso judicata. Stant etiam pro nostra citatus Moure loco eodem. P. Bonæ-Spei n. 24. & seqq. Mag. Acacius Resolut. 340. Quidquid P. Esparza, & P. Busenbaus videantur adversari: nihil tamen speciale adducentes, cui non sit obvia ex dictis §. citato satisfactio. In Magistro autem Acacio peculiaris doctrina occurrit, quæ & profectò difficilis, ait enim principale Diaconi ministerium versari circa traditionem Calicis cum vino in Missa, & Patenam cum Hostia, dum assistit Sacerdoti, & nihilominùs, & libri Evangeliorum traditionem, quod ad ministerium minus principale spectat, esse mate
riam ejus Ordinis. Et rationem reddit: Nam vel consideramus Calicem & Patenam cum Hostia & vino, aut sine illis: si sit sine vino & Hostia, est materia propria Sacerdotis (ubi est apertus error, cùm dici debeat, Subdiaconi) Ergo materia hujus Ordinis propria est liber Evangeliorum. Sic ille. Sed quidem incredibile apparet, ut quod minùs principale in Sacramento est, sit unicum substantiale significatum: quod quidem in nullo alio Sacramento reperietur, & rationi valde dissonum comperitur. Neque ratio adducta ullo modo satisfacit, in qua aliquid pro illius complemento deesse videtur. Neque enim ex eo quod Calix & Patena sine vino & aqua sint materia Subdiaconatus, sequitur cum illis Diaconatus materiam constituere, cùm hoc ex dispositione Ecclesiæ juxta datam sibi potestatem à Christo dependeat, neque è converso, juxta ipsius sententiam, de qua nu. præced. etsi proportio servanda est inter utrumque Ordinem, duplex utrique est materia designanda, cùm in utroque & liber, ac Calix & Patena sint. Alius autem videtur esse sensus rationis dictæ, quandoquidem ea, quæ diximus, contra ipsum directè non sunt. Vult ergo ex eo quòd Calix & Patena vacui materia Subdiaconatus sint, non stare ut materia Diaconatus sint, etiamsi cum Vino & Hostia exhibeantur, quia exigua in eo apparet differentia, consideratis instrumentis eisdem, licet aliàs magna sit, quatenus magis ad Eucharistiæ consecrationem accedit. Iuxta quæ ratio adducta ab ipso non videbitur claudicare, ex defectu unius membri divisionis, si dicamus subintelligi illud, quod revera oportuisset ampliùs declarari. Sed quidem ratio illa potest apertè redargui in Ordine Presbyteratus, qui adhibi
Quid in Diaconatu præcipuum.
tis Calice & Patena confertur. Unde videtur dicendum ministerium, quod Evangelij traditione confertur, esse præcipuum, quia pro eo major solemnitas, quàm pro alijs adhibetur, juxta dicta in Problemate: sic enim voluit Christus Evangelium honorari. Præterquàm quòd hujusmodi traditione non solùm designatur Evangelij decantatio, sed etiam prædicatio, quæ ad Diaconum pertinet, ut habetur in Pontificali: Prædicatu divino, exemplo perfecto, portandum scilicet Ecclesiæ Tabernaculum, quod quidem ministerio circa Eucharistiam præmittitur. Sic enim amplificanda illa, id quod est Christo maximè gloriosum. Quibus non obstantibus veneranda est doctrina S. Thomæ in 4. Dist. 24. Quæst. 2. Arti. 3. juxta quam Auctor, sed minùs exactè.

De Presbyteratu.

862
*DUplicem materiam cum proportio
nata forma ad illius substantiam concurrere dictum & comprobatum §. 6. quod & tenent citati omnes nu. præced. Circa id autem, quod dictum n. 1378. de substantiali necessitate panis & vini, ita ut unum ex illis non sufficiat, P. Bonæ-Spei eidem assertioni consentiens ita scribit suprà n. 29. Quidquid P. Marchantius in Resolut. de Sacramento Ordinis Casu 1. dicat Ordinationem illam Titij factam per
porrectionem Calicis absque vino fuisse omnino validam, & pro valida haberi debere, neque absolutè, neque conditionaliter debere repeti in eo, cui Calix sine vino, & Patena cum Hostia porrecta est. Hanc enim sententiam gravi censura notat P. Tannerus Tomo 4. Disput. 1. Quæst. 2. Dub. 4. & ideò eam prudenter declinat P. Herincx Disput. 10. num. 42. Sic ille: qui id quidem in P. Henriquez à Nobis adducto similiter sentiente, si legisset, pariter rejecisset, nec ita in alijs ibidem citatis, qui licet cum P. Henriquez sentiant quoad sufficientiam materiæ, non ita circa iterationem Ordinationis saltem sub conditione. Circa quod P. Arriaga doctè discurrit n. 24.
P. Arriaga.
& seqq. ubi ita scribit: Vnde clarißimè infertur esse obligationem repetendi saltem sub conditione eum Ordinem, si quis velit actus illius exercere. Et inferiùs: Dixi, si velit exercere eos actus: nam si nolit eos exercere, sed manere ac si esset laicus, non est cur obligetur ad eam repetitionem. Sic ille, minùs advertens sic Ordinatum non posse, si velit, ut laicum remanere, cùm supponatur Diaconus. Potest autem dubitari an audire Confessiones possit, cùm sit probabiliter Sacerdos, quidquid de Missæ celebratione sit; & ratio dubitandi ex eo desumitur, quod est communi sententia receptum, Ecclesiam scilicet posse defectum in Sacerdote supplere probabiliter procedente, ob multa & gravia inconvenientia, quæ ex hujusmodi defectu, si supplementum desit, sequerentur. Ubi verosimiliter dici posse videtur: quòd si opinio statuens verum esse Sacerdotem falsa sit, non sit locus supple|mento, quia Ecclesia supplere nequit defectum substantialem Sacramenti: si autem revera Sacerdos sit, defectus poterit suppleri; immò nullus videtur defectus, qui suppleri debeat: nisi dicamus Ecclesiam nullo modo admissuram sic ordinatum ad exercitium Sacerdotale, & defectum admissionis posse ex titulo præfato suppleri, stante errore communi, & titulo colorato, si hic est etiam necessarius, quod multi negant, de quo aliàs. Et potest quidem sic ordinatus defectum ignorare, ut nullo modo in eo peccatum admisceatur. Si autem defectum agnoscat, id quod dicitur de abstinentia ab actibus Ordinis, si velit manere ut laicus, intelligendum est, si nihil occurrat, propter quod obligatio iterandæ Ordinationis oriatur, ut videtur occursurum moraliter loquendo, ratione scandali, si videatur minimè se gerere ut Sacerdos, aut ex alijs circumstantijs. Quibus etiam deficientibus non apparet omnino certum posse sic manere; quia ejus manus ad Officium Sacerdotale consecratæ sunt: sicut autem post illarum consecrationem non posset resilire dicens se nolle ordinari: ita & dicere nequit postquàm modo dicto ordinatus est, se nolle in assecuratione Ordinationis procedere, ut certæ consecrationi non certa ordinatio respondeat. Ad eum modum, quo suppositis sponsalibus tenetur quis Matrimonium contrahere, & non utcumque, sed certò: secus enim injuria fit Ecclesiæ, suo in ministro deceptæ, ut ejus nequeat uti ministerio.
Circa formam autem secundariam & impositionem manuum Episcopi, duæ difficultates occurrunt, quas contingentia ipsa suscitavit.

DIFFICULTAS PRIMA.

Pro casus contingentia.
863
*EPiscopus Verba illa: Accipe Spiritum
sanctũsanctum
&c. ita protulit: Accipe Spiritum sanctum, quorum remiseris peccata retenta sunt, & quorum retinueris, remissa sunt. Et id quidem non ex ignorantia, sed ex inadvertentia. Et quidem tunc eo modo ordinati ex reverentiali quodam timore tacuerũttacuerunt: posteà autem vehementer stimulati ex suspecta nullitate quoad partialẽpartialem illam Ordinis completionem, minimè potuerunt quiescere, donec Episcopum, immò & Archiepiscopum, (talis enim erat, & in suprema Indiarum Metropoli,) humiliter adeuntes, iterationem Ordinis exacta verborum prolatione, benignè & placidè, obtinuerunt. Circa
Vt à nonnullis approbata.
quod quidem non defuerunt qui iterationem minimè sunt necessariam arbitrati; nec jam quidem ex eo quòd impositio manuum prædicta de necessitate Ordinis Presbyteralis non esse censeretur, juxta illos, quos in dicto §. 6. n. 1346. retulimus nec paucos quidem, nec contemnendæ auctoritatis; sed ex eo quòd in verborum transmutatione materialis tantùm error, & non formalis intercesserit, sicut in forma illa Baptismi à Pontifice Sanctissimo & doctissimo Zacharia approbata: Ego te baptizo in nomine Patria, & Filia, & Spiritua sancta, de qua in Cap. Retulerunt de Consecrat. dist. 4. Ubi solùm fit exceptio, quam verba illa significant: Si ille, qui baptizat non errorem introducens aut hæresim, sed pro sola ignorantia Romanæ locutionis &c. Cùm ergo in casu dicto nullus error sit intentus introduci, & ea sola fiat exceptio, videtur de transmutatione eadem esse ratio, ac de infractione verborum, cùm revera nullius verbi fuerit defectus. Ex prædicta enim Pontificia decisione ad aliorum Sacramentorum formas Doctores sumendum asserunt communiter argumentum. Nescio autem an quod à præfatis contra iterationem instructum, ita fuerit expensione prædicti Capitis roboratum.
864
*Sed quomodocumque id steterit, in
Impugnati illi.
firmum prorsus est, & nimiùm probans, contra omnium scilicet Doctorum sensum, qui etiamsi error non intendatur introduci variatione formæ, posse prorsus invalidam reddi, & consequenter Sacramentum unanimiter contestantur. Si videlicet varietur sensus, ita ut non sit æquivalens verborum virtus: quæ cùm adest, pro eadem reputatur. Pro quo quotquot in citato Problemate adducti, & in Superioribus §§. allegati. In præmissa forma non ita accidit; variatur siquidem sensus contraria applicatione verborum, dum retineri pro remitti sumitur, & remitti pro retineri, contra expressam Christi institutionem; unde falsa absolutè redditur, & pro non forma habetur, sicut docti Iurisperiti dicunt, de quo Nos alibi, injustam sententiam non esse sententiam. Neque quod ex Cap. Retulerunt adducitur alicujus momenti est: nam in ipso non solùm ex eo quòd non sit intentus error decernitur valor Sacramenti, sed quia formæ servatus proprius & legitimus sensus, quidquid de locutionis corruptela fuerit infringendo linguam, unde non ad solum errorem aut hæresim arctanda dispositio. Hinc factum quod narrat Fernandius Moure suprà Cap. 10. n. 6. de Parocho, qui in administratione Extremæ unctionis pro verbo Deliquisti dicebat Dereliquisti: quam mutationem Scriptor valori Sacramenti censuit obstitisse, ob sensus diversitatem, cum adeò diversa sint prædicta verba, licet non multùm dissimilia sono, in cujusque propria significatione.
865
*Sed demus ijs, qui, ut vidimus, cen
Amplior impugnatio.
suerunt, eorum placitum esse verosimile. An proptereà certum? Non equidem, quia complures sunt aliter sentientes, quorum est sententia probabilis. Ex quo habetur iterandam Ordinationem quoad partem illam, ex receptissima doctrina. Ubi quidem non probabiliter arguitur, sed demonstrativè, juxta subjectam materiam, sic stante opinione probabili circa Sacramenti nullitatem, illud est sub conditione iterandum: In casu, de quo agitur talis extat opinio: ergo sub conditione iterandum est. Major admittitur, & Minor est innegabilis, ex ratione, & auctoritate: Ergo est | evidens Consequentia. Ubi opportunè cadit, quod ex D. Thoma in 4. habet Sylvester Verb. Baptismus 1. Quæs. 9. ubi ita scribit: Nono, quid
Sylvester.
si fiat transpositio? & dicit S. Thomas ubi suprà, quòd si talis sit, quæ mutet intentionem, non est Baptismus, ut si dicatur: In nomine Patris baptizo te, & Filij. Secus si intentionem non mutet: Vt in nomine Patris, & Filij, & Spiritus sancti, baptizo te. Et sic intellige dictum Petri (de Palude) quod mutatio ex simplicitate non nocet, quando scilicet sensum non tollit, ex malitia autem nocet, etiamsi sensum non tollat, sicut de corruptione dicit S. Thomas, quia tollit intentionem in Ministro. Sic ille. In nostro autem casu manifesta est sensus (quem explicat S. Thomas nomine intentionis) mutatio ex verborum transpositione. Sicut autem in eo casu non excusat simplicitas, ita neque in nostro inadvertentia. Et quidem
quando mutatio sensus certa est, circa iterationem Sacramenti nullum esse dubium potest. Stante autem illo, ut stare necesse est in opinionum conflictu, iteratio etiam sub conditione adhibenda; quod est firmissimum dogma apud eumdem Doctorem Sanctum 3. p. q. 66.
Cap. De quibus.
Arti. 9. ad 4. ubi adducit Decretalem Alexandri Tertij in Cap. De quibus est, de Baptismo. Quæ licet de Baptismo procedat, ad alia est Sacramenta necessitatis similis extendenda sub gravi conscientiæ gravamine, juxta receptissimam, de qua sæpiùs, doctrinam Theologorum.

DIFFICULTAS SECUNDA.

866
*CIrca formam eamdem alteri Prælato
accidit, quæ & ejus conscientiam non parum stimulavit, sic enim illam protulit: Accipe Spiritum sanctum, quorum remiseris, remittuntur eis, & quorum retinueris, retenta sunt. Itaque nomen Peccata omissum, quod post ordinationem certò deprehendit. Et ratio dubitandi est obvia, quia ex omissione hujusmodi sensus formæ videtur claudicare, cùm id desit, supra quod debeat verborum significatio cadere, ut integra evadat oratio. Sicut enim per excessum corrumpi forma potest, variato sensu, ita & per defectum reddi inutilis, ut est apud Doctores exploratum, pro quo specialiter Sylvester suprà n. 4. ubi multa ex D. Thoma. Sic dicunt graves Scriptores solo Verbo Absolvo non posse consistere absolutionem, quia deficit appositum, licet sint, qui sufficere existiment, junctis circumstantijs Confessionis, & accusationis, quibus significatio verbi ad peccata coarctatur. Sicut è converso ex defectu verbi redditur nulla Baptismi forma, ut si quis abluendo dicat: In nomine Patris, & Filij, & Spiritus sancti, omittens priora verba: Ego te baptizo, ut declaravit Alexander Tertius in Cap. 1. de Baptismo, quem adducit D. Thomas Quæst. 66. citata, Arti. 5. ad 2. quia oportet, ut qui baptizat determinet in verbis formæ ad quid sit ablutio illa, de quo & diximus n. 836.
867
*Nihilominùs censui & consului for
Quid pro illa.
mam prædictam fuisse sufficientem, neque necessariānecessariam iterationem, quia in illa idem est sensus, etiam cum omissione dicti nominis. Nemo enim audiet illam, qui non intelligat de remissione & retentione agi peccatorum: licet enim sub proprio non efferantur nomine, ex adjunctis evidenter concipiuntur. Neque enim de absolutione alia, aut retentione sensus commodus esse potest; tum ex eo quod Christi verba proferantur, quibus de peccatis egit: tum etiam, quia datur Spiritus sanctus, quem constat pro debitis alijs temporalibus non posset dari. Unde diversa est in eo ratio ac in verbo Absolvo, de quo nuper, quod communiter negant Scriptores pro forma sufficere, licet ex circumstantijs propria constare significatio videatur, quia illa debet in ipsa forma reperiri; quod in casu præsenti evenit, juxta dicta, ex eo scilicet quòd remissio & retentio cum Spiritus sancti datione jungatur.
868
*Est prætereà ratio alia ex Gramma
Probatio alia ex Grammatica.
ticæ præceptis desumpta, nam posito genitivo solet accusativus eleganter subtrahi, eo quòd sufficienter intelligatur. Sic dicitur in Divi Petri, & Ad Divi Petri templum scilicet. In D. Pauli, & Ad D. Pauli, Collegium, inquam, quod pro hoc, in quo hæc scribo, frequentissimum. Et circa hoc attendendum esse linguæ usum benè observat Sylvester V. Baptismus 1. nu. 5. ex Paludano & Summa Confessorum. Cumque Latina nobilissima omnium sit, & qua feliciter in Sacramentorum administratione utimur, licet ad usum præscriptum teneamur, dum stante illius proprietate varietas aliqua sincerè procedendo contingit, non est substantialis in forma sensus denegandus. Num. 830. vidimus circa formam Baptismi
Notanda doctrina.
Auctores affirmantes conjunctionem Et esse de substantia formæ. Quid ergo dicemus de Baptismo administrato in ea lingua, quæ non habet conjunctiones, qualis est Peruviana? Unde inter Patrem & Filium, & hunc ac Spiritum sanctum, nihil interjici potest. Videtur quidem certissimum formam hujusmodi esse sufficientem, quia juxta usum talis linguæ res agitur: unde sic Indi instruuntur, ut in necessitate, cùm Parochi diu & longè absint, possint baptizare: Latina enim forma erroribus esset obnoxia: licet jam multi sint, quibus illius possit usus commendari. Quod quidem eatenus potest instituto præsenti subservire, quatenus & ex eo, quod est dictum de usu linguæ multiplici stabiliri, & quod in casu nostro juxta Latinam vidimus posse cum legitima significatione constare, ubi nihili improprium, sed elegantiæ peculiaris admiscetur.
869
*Ex quibus ad illa, quæ videbantur
Fit satis objectis.
obstare potest facile responderi, concedimus enim per defectum, sicut & per excessum, posse formam reddi invalidam; negamus tamen in præsenti casu tale quid intercedere. Et ad id, quod de forma absolutionis dicebatur, jam diversam esse rationem ostendimus. Pro forma autem Baptismi optima est ratio Divi Thomæ adducta, quòd scilicet in verbis formæ debeat determinari quis sit ejus actionis finis, circa | quam cadunt: hoc autem in præsenti vidimus inveniri, cùm constat ex forma ad tradendam pro remittendis peccatis tendere potestatem. Addo quod magni videtur esse momenti, scilicet peccata sufficienter expressa, dum in fine dictum Retenta sunt, adjectivum enim illud positivum indicat, & ex eo satis intelligitur de peccatis esse sermonem, ad quæ & non ad aliud dirigi valet ejus significatum. Quemadmodùm si quis juxta definitionem peccati à Divo Ambrosio traditam absolveretur sic: Ego te absolvo à dictis, factis, & concupitis contra legem Dei mihi Confeßis, valida esset absolutio, & tamen nullus terminus substantivus expressivus peccati proferretur, sed subintellecti sufficerent. Immò etsi tantùm diceret à commißis &c. Commissa enim pro peccatis sumuntur juxta Ecclesiæ sensum: Commissa mea pavesco &c. ratione scilicet subintellecti. Stat ergo prædictam formam validam fuisse, unde & dicti Prælati spiritus tranquillatus.
§. VII.

§. VII.

Circa Sacramentum Matrimonij.
870
*IN Problemate 8. n. 1371. Vers. Dici ergo,
non esse iterandum Matrimonium sine Parochi benedictione celebratum afferui, & post alia sic: Cùm aliàs etiam in casu, quo non esset Sacramentum, esset verus contractus, utpotè coràm requisitis testibus celebratus: & ita conjuges non essent in statu peccati mortalis, etiam materialiter loquendo. Sic ibi locutus juxta valde probabilem sententiam gravium Theologorum, juxta quos in Matrimonio potest stare celebritas & substantia contractus sine adjuncto consortio Sacramenti: si videlicet conjuges fideles sine ullo ad Sacramentum respectu solùm velint naturalem inire contractum. Licet revera alius videatur casus præfatæ assertionis: supponitur enim conjuges voluisse contrahere juxta morem Ecclesiæ, & ita conficere Sacramentum: quod cùm defuerit, videri non inverosimiliter potest, cessare penitus obligationem, qualicumque defectu ex parte Parochi succedente: quia deficit cōsensusconsensus circa objectivam materiam, contractum inquam Sacramentalem. Hinc est ut defectu hujusmodi stante Declarationes Cardinalium absolutè concludant Matrimonium non valere, nulla contractus naturalis habita ratione. Sic apud Leandrum citata Quæst. 40. & tamen supponitur contrahendi voluntas, & testium præsentia. Unde & ita semper de contrahentibus videtur præsumendum in facti contingentia. Nihilominùs perseverante conjugio secundùm opinionem probabilem, cui ratio Sacramenti ex præfata caussa deficit, idq́ue auctoritate Ecclesiæ renuentis divortium, dici convenienter potest in ratione contractus perseverare. Licet enim Christus contractum hujusmodi Sacramentalem esse voluerit: in casibus tamen hujusmodi, in quibus non est conjugibus separatio possibilis, rationem puri contractus noluit denegari, ne sic conjuncti essent fornicarij, licet tantùm materialiter, & juxta hunc spiritum Ecclesiam procedere, dum tales sustinet, nec judicat separandos. Iuxta quem explicandi modum stat doctrina à Nobis tradita, quem verosimilem æstimamus. Nec plura de Sacramentis.
871
*Si pro præfato explicationis modo
Notanda doctrina.
illud adjiciamus, quod ad meliorem intelligentiam poterit deservire: siquidem objici poterit ad contractum requiri necessariò ut sit voluntarius: quod quidem in contractu modo prædicto explicato non apparet: juxta dicta enim fideles quando contrahunt, Sacramentalem contractum inire intendunt, & ita cessante, aut non extante ratione Sacramenti, contractus penitus deficit: neque subintrat nova voluntas contrahendi, & ita subsistere contractus nequit. Ad hoc enim dicimus fideles dum contrahunt, ita velle contrahere, saltem implicitè & virtualiter, ut si ex aliquo defectu Sacramenti ratio desit, & necessariò sint in conjugio remansuri, eo modo remaneant, ut minimè fornicarij sint; quod quidem aliter contingere nequit, quàm naturalem contractum ineundo, unde sufficiens est pro illo voluntas.
Loading...