§. XXIX.

§. XXIX.

Circa usum scientiæ mediæ in prædestinatione specialis difficultas.
714
*NOn illa ab ijs proponitur, qui scien
tiæ mediæ penitus adversantur, sed à quibusdam ex illius juratissimis defensoribus, quatenus præter directam judicant esse aliam reflexam necessariam, eo quòd illa inducat necessitatem, utpotè antecedens operationem, pro qua confertur auxilium, neque fundetur in libera determinatione arbitrij creati: unde ut stet illius præfinitio decretum aliud concedendum est in Deo antecedenter ad illam, cui correspondeat scientia reflexa, qua cognoscat collaturum se auxilium, si in signo antecedente scientiam mediam directam statuat dare illud, si cognoverit per illam voluntatis creatæ determinationem. Tunc enim necessitas futuri actus non fundatur in scientia media directa, juxta quam primariò non regulatur, sed in scientia libera reflexa respondente decreto Dei antecedente illam. Decretum autem sic formatur: Dabo Petro hoc auxilium, si futurum est efficax (id est, si per scientiam me|diam videatur effectum habiturum, & tale dicendum per denominationem ab effectu) & negabo illud, & libertatem ad peccandum, si futurum est inefficax, sive si prævideatur per scientiam mediam inefficax. In hoc enim decernendi modo non regulatur decretum per cognitionem directam conditionatam, sed per aliam antecedentem ipsam, licèt illius objectum, operatio scilicet futura, terminus illius sit. Cùm enim decretum tale liberum sit in Deo, & cum auxilio efficaci non habeat necessariam connexionem, quandoquidem sub conditione procedit, locum remanet humanæ libertati, etsi quæpiam necessitas est, tantùm est consequens in voluntatis ipsius creatæ determinatione fundata. Quod tamen cùm alijs non placeat, eo ex capite prædefinitiones negant. Circa quæ P. Antonius Perez Disput. 6. de Scientia Dei nu. 48. & seqq. & P. Aldrete Disputat. 2. de Prædestinat. Sect. 9. & seqq. & Disput. 3. Sect. 5. & seqq. ubi acutè quidem, sed prolixè difficultatem versat, ab eo, cui per otium licuerit, consulendus.
715
*Et ego quidem cum eo, & om
nibus Societatis Doctoribus præter eum, quem solùm in margine citat, quod & fortè ipso inscio peractum, scientiam mediam directam prædestinationi, prædefinitionibus, & conciliationi gratiæ efficacis cum libero arbitrio, ac doctrinæ in Societate receptæ, licet cum sententiarum varietate opportunissimum fundamentum assevero. Ita enim coram Summis Pontificibus illa defensata, neque ulli in mentem venit ratione illius necessitatem antecedentem inducit, in qua libertatis cum efficacia gratiæ fundamentum constitutum. Dicere enim adversarij poterunt perperàm fuisse doctrinam P. Molinæ defensam, ex scientia inquam media malè intellectam, & inconsequenter applicatam. Fateor, etiamsi scientia media non deserviret negotio præfato, momenti tanti in Ecclesia, Deo esse concedendam, id enim evincunt solidissima fundamenta, quæ à Doctoribus Societatis afferuntur, unde & illam ipsi admitterent, etiamsi alio modo posset conciliatio dicta constitui, nec eos persecutionum turbines, quęquæ occasione applicationis ad effectum præfatum excitatæ sunt, ullatenus sustinuissent. Sed non ideò circa illam nova sunt confingenda commenta, sed in suo sincero & recepto conceptu relinqui, qualis in campum producta à strenuissimis militibus, & victoriam ab inimicis contentiosissimis reportavit.
716
*Et quidem siscientia media necessita
Efficacissima probatio.
tem antecedentem importat directè accepta, non relinquitur via, qua possit gratiæ efficacitas cum arbitrij libertate componi. Prædeterminationes enim Societas non admittit, & ad scientiæ mediæ recursum appellat. Si ergo ab ejus directa tendentia id non habetur, dicetur unde. Dicetur à scientia reflexa. Sed contra. Quia tandem ad cognitionem directam deveniendum est, ut revera devenitur: Atqui ex illa necessitas antecedens inducitur: Ergo nequit stare conciliatio efficacis gratięgratiæ cum libertate. Sic enim contra physicam prædeterminationem arguimus, quando hoc vel illo respectu indifferentia defenditur: ex antecedenti inquam necessitate, quæ quomodolibet explicetur modo, semper perseverat. Unde & modus ille decreti adductus nullius momenti est, in quo & P. Aldrete necessitatem tantùm consequentem minimè libertati obsistentem agnoscit: in quo compugnantia quædam occurrit. Cùm enim dicitur: Dabo Petro hoc auxilium, si futurum est efficax. Perinde est ac si dicatur: Dabo Petro hoc auxilium, si futurum est; ut eo ipsius neceßitetur arbitrium. Tantùm ergo abest ut ratione decreti dicti conciliatio prædicta consistat; ut potiùs inde nova ratio necessitatis emergat, cùm etiam dicatur negandum auxilium, quo negatio actus possit stare, & pro eo tollendam libertatem.
717
*An verò decretum ejusmodi locum
habere in Deo possit, meritò potest dubitari. Et videtur quidem negandum, quia post scientiam simplicis intelligentiæ immediatè sequitur scientia media, cùm valdè ad eam accedat, neque in arbitrio divino sit eam impedire, quin ejus objectum statim occurrat. Licèt autem probabile sit, quod & Nos amplexi, Deum cognoscere actus suos ut futuros, id non promovet caussam istam, quia decretum dictum non cadit supra actum aliquem Dei liberum: neque juxta prædictum dicendi modum cadere potest, qui ad rem faciat: si enim circa aliquem ille esset quo Deus vellet dare auxilium efficax, qui liber non est, quandoquidem supposito decreto de illo tribuendo, si tale prævideatur, non potest non tribui, quia ut tale prævisum est. Ex eo etiam quod videatur decretum dictum sub conditione, nihil habetur etiam nisi aliqualis necessitas, quia Deus sciens se decreturum, ex ea parte ad decernendum sub alio signo videtur obligatus, licet id possit stare cum absoluta libertate, si admittatur in Deo tale decretum. Neque ex hujusmodi actuum suorum cognitione haberi potest, ut Deus ante cognitionem per mediam scientiam quidquam disponere possit, quia ad perfectionem ipsius spectat ut nihil disponat, nisi sciens quid revera futurum sit. Ex quo & decretum dictum potest infirmari, quo Deus id decernit, quod non cognoscit ex modo directo procedendi an futurum sit, in illa signorum futuritione: per cognitionem enim actuum suorum, ut futurorum non dirigitur directè & primariò in suis dispositionibus, quas illi supponunt. Neque circa hoc diutiùs immorabor, id peragens quod in alijs non placet, licet ingenio, & eruditione florentibus, dum, ut jam admonui, properare compellor, & ut verum fateor, numquàm circa hæc libenter immorarer. Scientia media multos habuit nimis infensos adversarios, habet & modò non paucos. Defendamus uno agmine illam, nec circa ipsam seditiones illaudabiles foveamus.
Loading...