SECTIO XVIII.

SECTIO XVIII.

De Professione illegitimi in Religione, in qua Professus pater, & dispensatione ad dignitates. Addicta Parte 2. Auctarij num. 53. & sequentib.
197
*PRobatum ibi validam esse professio
nem, quia licet Gregorius XIV. in Constitutione sua, quæ incipit Circumspecta, à Nobis adducta suprà Sect. 15. id prohibuerit, ab eo tamen decretum irritans non adiectum, & ita pro valore standum: quod tenet Bordonus posteà visus Tomo 2. Resol. 12. nu. 18. qui nu. 46. etiam affirmat Prælatos posse cum eo dispensare ad dignitates in Conuentu, in quo pater est subditus, & multò id potiùs si iam in eo non degat, vel quia alibi, vel quia mortuus. Probat ex
Vide etiam Resol. 26. nu. 64.
concessione Gregorij citata in Constitutione pro illegitimis, quęquæ generalis cùm sit, ad hunc, de quo agimus, debet extendi. Si enim aliter voluisset, distinxisset. Argumento l. Si seruus, §. Prætor, cit. ff. de acquir. heredit. Quidquid autem in Iure, Decretis Pontificum, & Concilio Tridentino Seßione 25. Cap. 15. de Reformat. circa illegitimos stabilitum habetur, ad Religiosos non pertinere ex eo constat, quòd de illis non faciunt mentionem; & si fortè alicubi, id quidem de Militaribus.
198
*Oppositum tamen tenent apud eumdem
Negantium absolutè.
generaliter loquentes Miranda in Manuali Prælat. Tomo 2. q. 2. arti. 10. Portel vers. (corrige verbo) Dispensare nu. 3. Lauorius Tit. 4. Cap. 16. nu. 47. Alij autem cum distinctione loquuntur affirmantes posse quidem in eadem Religione dignitatem
Cum distinctione loquentium.
habere, sed non in eâdem domo, in qua illam habuit pater. Sic Emmanuel Rodericus Tomo 1. qq. regul. q. 13. (non 14. vt apud Bordonum) arti. 7. per errorem 12. Sigismundus à Bononia. de Electione Dub. 75. nu. 5. Quod & videtur tenere Barbosa in Collectaneis ad Concilium Trident. nu. 17. (non 19. vt apud Bordonum) Sessione & capite citatis. adducit enim Sigismundum cum Emmanuele loquentem, nec improbat. Et Compendium etiam eiusdem Emmanuelis Resolut. 52. num. 42. Probat autem Emmanuel ex Constitutione Clementis VII. quam adducit Nauarrus in Cap. Si quando de rescriptis Cap. 21. nu. 2. in qua prohibet filios habere easdem dignitates, quas eorum parentes aliquando habuerunt in aliquo Monasterio, si Presbyteri illi, Clerici, aut Religiosi erant, quando eos genuerunt. Quam Constitutionem (verba illius sunt) non video quoad hoc esse reuocatam.
199
*Dico Primò. Satis mihi verosimile ap
Assertio 1. absolutè negans.
paret illegitimum, (de quo est sermo) non posse dignitatem habere, neque à Prælatis circa illam dispensari. Sic citati, quibus adde adductum à me citato loco Partis 2. Ascanium Tamburinum Tomo 1. de Iure Abbat. Disp. 5. Quæs. 15. Probatur (relictis alijs, quæ non admodùm videntur vrgere) quia Pontifex non est credendus specialem gratiāgratiam ei velle præstare, qui gratia eiusdem abutitur: Atqui idem accidit in præsenti: Ergo. | Maior constat, hac enim de caussa ab ijs priuilegia auferuntur, qui abutuntur eisdem. Cap. Dilecti. 4. de priuilegijs: Pro certo sciatis, quòd Nos concessa vobis priuilegia decurtabimus, cùm Ecclesiæ Romanæ scriptis authenticis obuiare minimè timeatis. Sic Alexander Tertius. Et quid magis authenticum, quàm præfata Gregorij Constitutio? Cap. Tuarum. 13. ibidem Priuilegium meretur amittere, qui permissa sibi abutitur potestate. Ita Innocentius Tertius. Minor autem est comperta, quandoquidem illegitimus talis contra præceptum admittitur in præfata Constitutione contentum, vnde & admittentes & admissus contra Pontificis agunt voluntatem.
200
*Vbi dici nequit mereri quidem priuile
gium amittere, sed dum non amittitur, posse illud ad vsum applicari. Nam contra euasionem huiusmodi est, quòd licet non amittatur, in eo tamen agendi modo iam admittitur manifestus abusus, & ita illicita operatio, iuxta delicti qualitatem, de qua citato loco Partis 2. Deinde, vt stet non amitti concedens tamen minimè id concedit, quod sibi in concessione ipsa declarat penitus displicere: sic autem in præsenti contingit, dum adeò expressa prohibitio proponitur. Prætereà. Qui aliquid prohibet, magis ea prohibere censetur, quæ rem prohibitam consequi possunt, & eam magis reddere possunt odiosam: ergo & prohibens illegitimi receptionem, magis illius in Religione dignitates censendus est prohibere, quibus Iura adeò esse infensa, tam est notum, quàm quod notissimum. Neque ex eo quòd in proprijs terminis non habeatur prohibitionis expressio argui potest, quia sufficientissimè prohibuisse censetur, qui receptionem expressè prohibuit, & obedientiam Religiosorum Prælatorum sibi habuit persuasam, pro cuius defectu non oportuit magis in speciali prouidere: vnde neque præsumptioni locus est de Pontificis voluntate, quando enim illa expressa est, pro contraria nequit præsumptio militare. Et habet hic etiam locum axioma illi simile, de quo num. 197. Si voluisset, non prohibuisset.
201
*Dico Secundò Dispensatio circa Dignitates non solùm erit illicita in casu, de quo agi
mus, sed etiam inualida. Hoc sibi volunt citati Scriptores, quod & adductæ rationes ostendunt: nam vt valida sit debet de Pontificis voluntate constare, à quo omnis circa hoc potestas deriuatur: Atqui Pontificem voluntatem non habere ex adductis conuincitur: Ergo. Nec dicas Pontificem etiamsi prohibeat, eam tamen gratiam facere, vt professio valida sit, & ita similiter dici posse circa valorem dispensationis, vt valida quidem sit, licet prohibita. Id enim stare nequit: pro valore enim adest fundamentum, non ita pro alio specialem gratiam importante. Quemadmodùm ex eo quod habens votum castitatis validè contrahat, neque Ecclesia talem contractum irritauerit, non sequitur sic contrahentem posse debitum coniugale petere, quia eam non meretur gratiam contra voti sanctitatem operatus. Et pro illis diuersa est ratio: ex eo enim quòd professio sit inualida, multa possent inconuenientia suboriri: non ita ex eo quòd filius Presbyteri, aut Monachi Prælatus non sit; cùm potiùs si esse contingat, grauibus se exponat opprobrijs, quæ vt euitet, vereri magno cum fundamento potest non ita vt par est pro religiosa obseruantia excubiturum. Quamuis hoc non adeò timeri queat, si illegitimus talis in Religione alia profiteatur, pro quo est præfata Constitutio, vnde & in illa ad habendas potest Dignitates dispensari, si eas, de quibus ibidem Pontifex, habeat qualitates: quibus si manifestè destitutus sit, dispensationem futuram inualidam videtur exploratum, quandoquidem sub ea conditione concessio Pontificia procedit, à cuius, vt diximus, voluntate, potestas dicta descendit.
Loading...