Circa taxam pecuniæ pro Bulla Cruciatæ difficultas specialis.

1138
*PAuperibus in ea ita indultum vt vidi
mus Tit. 5. Thesauri. n. 225. & dubitari potest an qui ita egent, vt ad Religiosas domos pransuri concurrant, habeant tamen obtinendæ solutionis spem eorum labori debitæ, mendicantium sint nomine percensendi. Id quod his diebus accidit, sicut & sæpiùs ante illos, dum militibus stipendia non soluuntur, qui tamen promissæ solutionis, sed dilatæ nimiùm, expectatione premuntur. Et videntur quidem indulto præfato gaudere, quia reuera longa cruciati dilatione mendicant. Vt enim quis mendicus dici queat, satis est vt ad ianuam alicuius accedat alimenta petiturus, quin sit opus vt circumcursando mendicet; sic Lazarus, cuius hodie celebris in Ecclesia memoria, erat quidam mendicus, qui iacebat ad ianuam diuitis. Lucæ 16. v. 20. vbi & ra
LuceLucæ 16. v. 20.
tio eadem est: egestas enim est quæ attenditur, subsidio indigens, quod per accidens est à pluribus, aut ab vno præstari. Sicut in seruientibus, quibus idem suffragatur indultum, accidentarium quidem est, & in considerationem pro caussa præsenti non veniens, quod vni aut pluribus seruiant, à quibus alimenta recipiant. Quòd autem spes solutionis subsit, non videtur obstare, quandoquidem præsens status mendicare cogit, & reuera dicitur mendicare; & eo quidem tempore, quo Bulla præcipuè prodesse potest, tempore scilicet Quadragesimæ, quando facienda Confessio, & Indulgentiæ lucrandæ, cùm omnes dies sint stationis, vbi de Pontificia præsumendum est pietate.
1139
*In contrarium tamen argui ex eo po
Quid contra ipsos.
test quòd præfati spem retinent solutionis post tempus non longum promissæ, & certò ex parte saltem debiti faciendæ: spes autem pro re habetur, quando huiusmodi est, iuxta ea, quæ habet Cardinalis Tuschus Tomo 7. lit. S. Conclus. 365. Vnde tales non videntur pauperes, quia pauper est, qui non habet, quo viuat, & explere possit Officium de suo, vt tradit Alexander Consil. 37. lib. 7. licet enim non habeat de præsenti, petere mutuum potest; nec deerit, qui spem talem habenti eroget, securitate firmata, præsertim si præmij aliquid offeratur. Pro quo & facit eo
rum sententia, qui affirmant ei, qui in extrema, aut etiam graui necessitate constituto subuenit, non teneri donare, sed mutuatione succurrere eum, qui scit verosimiliter sic egentem ad pinguiorem fortunam emersurum. Sic P. Sa Verb.
P. Sa.
Eleemosyna n. 10. vbi ita scribit: Extremè patienti sufficit mutuum dare, si ille habet vnde restituat. Circa quod in editione reformata ita dicitur locupletatore Victorello: Extremè patienti sufficit mutuum dare, si ille habet vnde restituat. Vide Conradum de Contractib. tit. 2. q. 29. Nauar. Cap. 17. n. 6. Valer. loc. cit. Col. 7. (scilicet Tom. 5. q. 9. pun. 4. col. 7. D.) Qui extremè hic eget, alibi diues, non eget re simpliciter, huic sufficit mutuò dare. Sot. l. 4. q. 7. art. 1. Bañez. 2. 2. q. 32. a. 7. p. 1. Cap. 1. 5. Val. l. c. Vide Ioannem Baptistam Conrad. q. 105. Lopez. Sic ille: pro quo & alij plurimi. Iuxta quod; qui autem habet obtinendi spem, habet quo restituat, quia habet de præsenti certum ius ad solutionem, sicut qui habet alibi, & ita simpliciter non eget. Ex quo pro casu præsenti prompta est applicatio.
1140
*Sed responderi ad ista potest in Ordi
Fit satis obiectis.
ne ad alios effectus habere illa locum, qui cum ipsis compati possunt; secus autem esse erga præsentem, quia non tollunt, quin ita egentes mendicent, & more mendicantium sine spe pinguioris fortunæ cum illis pariter recipiantur, & in eadem mensa, cibisque eisdem sustententur. Id quod roborari ex eo potest quod plurium sententia firmat, scilicet in ea necessitate constitutum, in qua alius subuenire teneatur, clam posse suffurari ab eo, qui in simili necessitate constitutus non est, quod pro ea subleuanda sufficiat. In quo quidem distinctio adhibetur nulla habentis, aut non habentis alibi, vel habituri, & meritò, quia stante necessitate prædicta, quòd alibi habeat, aut habiturus postea sit, in considerationem non venit, quia perinde est ac si non habeat, aut habiturus sit, periturus hîc & nunc, aut miserrimè, vitam exacturus. Supponimus enim non esse, qui mutuum velit porrigere, quod tamen nuper vti facile proponebatur, & experientiâ difficillimum demonstratur. Iuxta quæ in
Et probabilitas stabilitur.
casu nostro mendicitas accipienda, vt scilicet mendicus hîc & nunc censendus sit qui mendicat, non semel aut iterùm, sed longo dierum tractu, & in quibus Bullæ vsus, vt diximus, est maximè opportunus. Vnde & probabile esse illum validum, & conuenienter posse induci, sicut in multis accidit ad Bullam eamdem spectantibus, etiam vbi de absolutione à reseruatis agitur, vt videri apud scriptores potest, quos habet illa & plures & eruditione conspicuos.
1141
*Sic autem accepta Bulla non solùm
pro mendicitatis tempore suffragabitur, sed pro toto spatio publicationis, ita vt habita pecuniæ copia non sit opus aliam ad omnes illius effectus vendicare: quia cùm sumitur, absolutè pro eo traditur. Quod & dicendum pariter de ijs, qui priuati cùm essent, illam acceperunt, & currente publicationis tempore ad munus sunt prouecti | aliquod, quo qui potiuntur, maiorem pecuniæ summam debent exhibere. Et idem de Nouitijs dicendum, qui Bullam sumere possunt eadem
pecuniæ taxa tradita, quam & Professi possunt, more pauperum. Si enim habitum deserant, Bulla vti poterant, quia omnibus Religionis priuilegijs gaudent, vt videri potest apud P. Mendum Disp. 24. nu. 71. & 72. & multò id potiùs in dimissis à Societate post vota biennij. Videnda etiam quæ diximus citato Tract. 5. nu. 258. Qui & dispensati circa irregularitatem ob defectum natalium celebrare etiam dimissi possunt, quia dispensatio absoluta fuit, & suum habuit effectum: ex quo & resolutio circa Nouitios roboratur. Videndus P. Suarez Tomo 5. in 3. p. Disp. 50. Sect. 5. nu. 14. P. Palaus Tomo 2. Tract. 16. Disput. 2. Puncto 8. num. 11. P. Layman Tract. 5. Cap. 10. nu. 4. lib. 4. illum secuti, sicut & P. Thomam Sancium lib. 5. in Decalogum cap. 5. nu. 13. & 14. & quidem Bullæ ipsius tenor omnem potest dubitationem vel solus propulsare, sic enim ille: Y por quanto vos N. distes dos tomines de plata ensayada, que es la limosna, que auemos tassado y de
Tenor concessionis.
clarado, y recebisteis esta dicha Bulla, escrito en ella vuestro nombre, declaramos que aueis conseguido, y se os conceden las dichas Indulgencias, gracias y facultades, y que podeis vsar y gozar de todas ellas en la forma susodicha.
Vbi quidem concessio absoluta est, & sine limitatione vlla, quæ verificari non potest, nisi, vt dicitur, Podeis vsar y gozar, vsus & fruitio ad totum publicationis tempus extendatur. Circa hoc ergo non videtur posse rationabiliter dubitari. Ergo ad alia.
Loading...