*Ex quo argui etiam pro nouâ Prouin
ciâ potest
: nam Archiepiscopus non tenetur
Legibus Concilij, eò quòd dignitas talis vt talis
Concilio non potuit interesse
: ergo neque Prouincia. Illatio ostenditur; quia Prouincia vt talis
Concilio non interfuit, per sua scilicet Capita,
quæ eam vt talem repræsentarent: diuersus enim
valde status illius est, vt sub diuerso Metropolitano existit, & diuersis legibus est subiecta, quæ
per Prouinciale Concilium condi possunt, nec
debet simul antiquis nouisque grauari. Si enim
Legibus antiquis tenetur, non poterunt illæ per
Concilium ex nouis Suffraganeis congregatum
reuocari. Tenetur enim, quia Concilium prius
supra membra & Capita est
: Superioris autem
leges nequit inferior abrogare. Iuxta hæc ergo,
cùm auctoritas Concilij cesset, cessabit etiam præfata ad absoluendum concessio; quia cessat iurisdictio ad concessionem penitus requisita. Ni
hilominùs oppositum videtur dicendum: quia
cùm ratio à Concilio adducta valde vrgens sit, &
negotium salutis animarum in momenti magni
rebus agatur, credendum omnino est Prælatos
nouæ Prouinciæ in idipsum consentire, & velle
non irritari ea, ex quorum irritatione inconuenientia adeò ingentia sequerentur. Concilij verba
sic habent
: Præsentis auctoritate Synodi, Parochis, &
approbatis Confessarijs Indorum, casus Episcopis reseruati conceduntur, vt ab omnibus illis, & Censuris annexis, poßint absoluere Indos, cùm id expedire in Christo
iudicauerint:
ne Indi propter imbecillitatem suam, &
spiritualis sensus inopiam, dum ad Superiores pro reseruatorum casuum absolutione recurrere cessant, quod
crebrò fit, conscientijs suis illud experiantur noxium,
quod pro earum salute ab Ecclesia prouisum est. Sic
Concilium: addens tandem
: Liceat tamen Episcopo aliquibus Parochis hanc facultatem restringere, cùm
ei videbitur expedire. Sed certè vix apparet conuenientia aliqua huiusmodi restrictionis, suppositâ
ratione à Concilio adductâ, damni inquam conscientiis Indorum imminentis, si ad Superiores
recurrere compellantur,
propter imbecillitatem
suam, & spiritualis sensus inopiam: Vnde non scimus restrictionem talem Confessariis impositam.
Et ita propter rationem dictam omnibus Parochis & Confessariis dicendum est talem competere facultatem. Quòd autem Concilium non
Confessarios indefinitè posuit, sed Confessarios
Indorum, non ideò fuit, quia ad Confessiones Indorum debent esse specialiter approbati
: sed
Concilium id posuit, quod est minimum in genere approbationis: pro Confessionibus enim
aliorum limitationes esse solent, pro Indis autem
nulla
: quia ad eorum Confessiones audiendas
minima omnium sufficientia ad hoc genus mini
sterij sufficiens iudicatur, sicut & ad Æthiopum
Confessiones, circa quos idem dicendum, ob
eamdem prorsus rationem. Videantur dicta,
numer. 129.