*Dico tertiò. Præbendarij qui ratione
officij à Choro plus absunt, quàm officij administratio exigat, nequeunt assistentium emolumenta lucrari. Id constat
: quia in eo, in quo
Præbendarius non habet impedimentum
assistẽdiassistendi, perinde se habet acsi officium non haberet.
Deinde arguere possumus ex iis, quæ circa Præbendarios, quibus ex officio lecturæ onus incumbit, vel in Vniuersitatibus Facultatum ingenuarum Professores sunt, adducit Dom. Solorzanus
Lib. 3.
Cap. 14.
numer. 31.
& seqq. & in Politica
Lib. 4.
Cap. 14.
pag. 616.
& seqq. illis enim certæ
tantùm sunt
horęhoræ concedendęconcedendæ, & non, vt contendebant aliqui, dies integra functionis. Et
eāeam gratiam eisdem factam à Gregorio XIII. habetur in
Declarationibus Cardinalium circa
Cap. 7.
Session. 5
num. 12. §.
Non debent. Et ita id tenet P.
Thomas Sancius
Libr. 2.
Consiliorum Cap. 2.
Dub.
95.
num. 5. de quo &
inferius Titulo 18. Quòd
autem in quauis alia iustâ non assistendi caussâ,
quæ publicum bonum concernat, idem dicendum sit, apud eumdem Dom. Solorzanum habetur
num. 37. & talis debet Vicariatus officium
reputari. Esset autem maius ad prætensionem
dictam fundamentum, si quis esset simul Vicarius, & publicus Theologiæ, aut sacrorum Canonum Professor, vt hic Limæ nonnullos vidimus
: occupationes enim illæ integrum hominem
exigunt, ex quibus si quidquam temporis relinquitur, aliquali est quieti necessarium, vnde non
videntur tales ad assistentiam in Choro diebus
omnibus obligandi. Et quidem vt non assistant
horis, in quibus exercitio munerum prædictorum
vacant, ratio congrua persuadeat; vnde & sic est
per dispositionem aut declarationem iuridicam
constitutum
: Atqui geminata occupatione majus est otium pro studio & requie necessarium
:
ergo ratio quæ pro vno militat, debet etiam pro
alio militare. Id quod roborati potest ex dispositione Concilij Tridentini
Seßione 24.
Cap. 8.
de
Reformat. vbi de Cononico Pœnitentiario sic di
citur:
Qui dum Confeßiones in Ecclesia audiet, interim præsens in Choro censeatur. Hæc ibi. Si ergo in
Confessionibus audiendis toto eo tempore distineatur, quo Chorus non vacat, toto eo est pro
pręsentipræsenti reputandus. Cuius ea est ratio, quia totum illud officij conditio requirit: ergo similiter
est in casu nostro dicendum. Idem autem esse de
Archidiacono, & quolibet alio, dum auocatur à
Choro, vt officio fungatur suo, communis resolutio est, pro qua Lælius Zechius
de Repub Eccles. Cap. 24.
num. 6. & de Canonico pariter, qui
Paræciam habet annexam vt videri potest apud
P. Bauny
Tomo 1.
Tract. 11
Quæst. 7. §.
Secundus
est. Et de ægrotantibus, per adducta à P. Thoma Sancio
suprà Dub. 90. ac de aliis legitimè impeditis ex eodem
Dub. 92.
& seqq.