SECTIO XXVI.

SECTIO XXVI.

Circa certitudinem vltimi conscientiæ dictaminis verior & receptior stabilita doctrina.
Section
238
*DE hoc Auctor Quæst. 13. in qua quin
que Assertionibus difficultatem, quęquæ est in hoc negotio præcipua, pergit enodare, quarum Prima est: Dari possunt simul in intellectu duo dictamina conscientiæ sibi subordinata circa eamdem actionem particularem, quorum vnum ex natura rei sit vltimum, & præsupponat alterum, tamquàm capax vt sit non vltimum. Circa hanc non est cur immoremur, communem enim sententiam continet de vltimo iudicio certo de honestate operationis, pro quo Auctores adducit præeuntes Assertioni. Probabile est hoc fieri posse. Hoc præcedit iudicium. Mihi licitum est hoc nunc facere. Hoc subsequitur, estque vltimum per euidentem discursum sic elicitum: Quidquid omnibus | perspectis prudenter iudico esse licitum, mihi licitum est: Sed ego hîc & nunc omnibus inspectis prudenter iudico hoc esse mihi licitum, (vt pingere in die festo, non ieiunare, restituere &c.) ergo mihi licitum est. Quod ait de priori illo vt præsupponatur tamquàm capax vt sit non vltimum proptereà videtur dictum, quia vltimum esse potest, si quis velit iuxta illorum opinari sententiam, qui censent sufficere iudicium probabile, de quo dictum n. 41. & 182.
239
*Assertio Secunda sic habet: Vltimum conscientiæ dictamen, quod ex principijs directis deducitur, & in suo genere sufficit ad fundandam actionem honestam, sæpè nec certum est, nec euidens. Probat Primò. Quærit pictor an sit licitum pingere in die festo: si per principia Synderesis directa procedat, venire tandem poterit ad conclusionem probabilem, quòd licitum: non obstantibus, quæ in contrarium occurrunt. Sed numquàm perueniet ad conclusionem particularem, qua certò aut euidenter sciat id sibi licere, quia nulla habemus principia, per quæ hoc certè aut euidenter sciri queat, aliôquin nullum de hoc apud Auctores dubium superesset. Iam verò quòd hoc iudicium seu dictamen sit vltimum ex ijs, quæ ex principijs directis deduci possunt, probatur, quia per illa circa hoc peculiare obiectum vlteriùs progredi non possumus. Similiter quòd dictamen hoc in suo genere sufficiat probatur, quia potest esse probabilius opposito, in quo casu certum est apud omnes, vno aut altero dempto, in suo genere sufficere ad fundandam actionem honestam, aliôquin numquàm liceret sequi vllam opinionem. Secundò. In tota latitudine opinionum probabilium nulla est quæ certò aut euidenter ex probabilibus principijs vera probari possit. At ex tota latitudine illarum multæ conclusiones directæ vltimò inferibiles formari possunt, quæ in suo genere sufficiant ad fundandam actionem honestam. Ergo multa dictamina huiusmodi ad effectum prædictum sufficiunt. Quod clarius redditur exemplis. Certum est Iacob ac
Exemplis roboratur.
cedentem ad Liam, quam putabat esse Rachelem, non peccasse. Hinc arguitur. Iudicium, quo Iacob iudicabat se ad Rachelem licitè accedere, nec certum erat, nec euidens, quia nil falsum aut certum esse potest, aut euidens, esto illud iudicium fuerit probabilissimum, & ex eorum numero, quæ rarò sunt falsa, quęquequæque apud homines aliquem certitudinis gradum videntur habere. At illud iudicium, aut certè conclusio directè ex illo deducta, erat vltimum dictamen conscientiæ, quod ex directis principijs hîc & nunc à Iacob deduci poterat: Ergo dictamen vltimum ineuidens & incertum &c. Idem patet in rudibus, qui à viro docto instructi, tuta conscientia & honestè faciunt, quod ille ipsis licere dicit: nequeunt enim habere dictamen certum & euidens directè, quòd obiectum illud sit ipsis licitum, quia nullo alio motiuo ducuntur ad hoc credendum, quàm ex fallibili auctoritate Parochi. Certum autem est quòd hoc fallibile iudicium sufficiat in genere dictaminis directi ad fundandam actionem honestam, quia in illo genere melius nullum haberi hîc & nunc potest. Vnde certum est sic operantem non peccare. Per quod interpretatur Patres Vasquium & Sancium citatos ab ipso nu. 1. dum aiunt ad operationem honestam non requiri dictamen certum conscientiæ: loquuntur enim de dictamine, quod ex directis principijs Synderesis deduci potest, non autem de dictamine, quod ex principijs etiam reflexis potest & solet inferri: de hoc enim manifestum est quòd semper esse possit & soleat esse certissimum, quod à præfatis Scriptoribus non negatur.
240
*Hæc Auctor, in quibus videtur dicto
rum Patrum sententiam amplecti; vnde quidquid de sequentibus Assertionibus sit, operæ pretium erit eisdem respondere. Ad Primum ergo dicendum benè ex eo inferri vltimum dictamen directum tantùm esse probabile, sed illud esse
sufficiens ad concludendum pro licita actione hîc & nunc, non ita, quia Conclusio talis est: Ergo probabile est licitum esse pingere. Cumque simul cum hoc iudicio stet alterum dictans esse illicitum, non solùm materialiter, sed formaliter; qui apud se decernit pingere, vult probabiliter peccare: ergo & probabiliter peccat: Ergo si contingat, vt contingere potest, opinionem esse falsam, reuera peccabit, & ita eius non erit secura conscientia. Cùm autem huic periculo se volens exposuerit, fit non solùm probabiliter peccare quando pingere decernit, sed certò, quia certo se exponit periculo, vt de operantibus cum dubio communis Doctorum sensus amplectitur. Aliud ergo magis immediatum dictamen, illudque certum, est necessarium ad honestatem operationis. Ex quo ad Secundum patet solutio. Iam
Ad Secundum & exempla.
quod de exemplis affertur, non vrget. Iacob sine vlla fraudis suspicione accessit ad Liam, nec vsus iudicio probabili, sed sibi certissimo, dum nulla in contrarium formido pulsauit, quod est opinioni proprium, & idem est de rudibus à viro docto instructis dicendum: ita enim ex naturæ ductu credunt, vt de fallaciæ periculo nulla subeat cogitatio. Quod hîc & nunc nullum melius iudicium haberi possit quàm fallibile illud in eo genere affirmat Auctor: ergo ab ignorantia inuincibili oritur circa fallibilitatem, & ita sine suspicione, aut consideratione, de qua eadem est ratio. Quod ad P. Sancium attinet eius aperta est mens, vt agnoscit Auctor, quidquid alicubi videatur indicasse. Si pro P. Vasquez allata interpretatio placet, placeat equidem, de quo nos locis indicatis.
241
*Iam Assertionem Tertiam sic proponit:
Vt operatio libera sit honesta, procedere debet à persuasione intellectus, qua operans saltem moraliter certus est actionem illam non esse peccaminosam. Probat ex bona fide, cum qua quis operari debet, iuxta illud Rom. 14. v. 23. Quod non est ex fide, peccatum est. Non est autem bona fides vbi non est saltim moralis certitudo de honestate operationis, seu absentia peccati: quia vbi non est certitudo, est dubium & periculum ac formido probabilitati connexa, vt nuper dicebamus. QuędamQuædam deinde argumenta proponit, quibus doctè respondet. Illud solùm videtur desiderari, quomodo scilicet sit moralis explicanda certitudo. Circa quod dici potest eam esse, cum qua neque dubitatio, neque formido concurrit, & cum qua id etiam videtur stare, quod est ad excludendam malitiam operationis necessarium. Neque enim Deus homines ad exquisitissimam certitudinem | obligare intendit, quod esset graue onus, & importabilem redderet modum secum & cum alijs agendi, supra quàm valeat explicari. Sic duorum aut trium testimonio standum iubet, etiam cùm de capitali supplicio agitur, & ita alia, quæ humani iuris Auctores imitati, licet penitus præcaueri nequeat periculum falsitatis. Itaque circa hoc dubium esse nequit.
242
*Sequitur Assertio Quarta sic procedens:
Assertio 4. non improbanda.
Formido quòd obiectum, ad quod electio hîc & nunc terminatur, sit à Deo vniuersaliter prohibitum, sæpè non impedit honestatem electionis ad illud terminatæ, neque absolutam conscientiæ certitudinem tollit. Illud declarat & probat Religiosi exemplo, qui doctus cùm sit, formidat an habeat caussam sufficientem in Quadragesima comedendi carnes. Huic ex probabili persuasione talis necessitatis Superior ordinet vt comedat. Certum est licitè id facere posse, quia obediendum illi, etsi Superior fortasse erret in suo iudicio, & iubeat quæ re vera non expediunt, dummodò id subdito non constet, qui certus est de sua licita operatione, licet formidet de vniuersali Dei prohibitione. Neque enim Superioris imperium sufficit ad formidinem illam à subdito docto excludendam. Immò primum illud principium synderesis reflexum, à quo vltimum conscientiæ dictamen certificans de honestate operationis deducitur, supponit illam formidinem directam manere; nam Minor experimentalis reflexa sic subsumit: Sed Superior meus hîc & nunc ordinat vt soluam ieiunium; mihique non constat quòd erret. Vnde infert. Ergo hîc & nunc licitè soluo ieiunium. etsi Superior meus fortasè errauerit in suo iudicio. Discrimen autem hoc inter
Obseruanda doctrina.
iudicium formidolosum & certum ex eo prouenit, quòd reuera circa diuersa obiecta versentur: manifestè enim implicat intellectum simul hærere dubium de veritate aliqua, & simul esse certum de eadem. Solùm ergo formidat de obiecto relatè ad aliquas circumstantias, & de eôdem relatè ad alias non formidat. Sic in exemplo adducto hæc applicanda doctrina. Aliud enim est ieiunium non posse frangi à Religioso secundùm probabilem sententiam, & ita illum formidare: aliud ieiunij obligationem non extare vllo modo, si Superioris accedat imperium: sic enim circumstantia adijcitur, per quam formido circa eamdem operationem excluditur: eamdem quidem physicè aut materialiter, sed moraliter diuersam, circa quam non plus præualet formido, quàm si circa omnino diuersam versaretur. Et hæc quidem pro Assertione præfata sufficiunt, licet Auctor nonnulla superaddat alia, quæ hoc loco non iudico necessaria.
243
*Vltima tandem Assertio in hunc modum
profertur: Vltimum conscientiæ dictamen regulans operationem honestam, non solùm debet esse moraliter certum; sed etiam est, & debet esse euidens: seu, quod idem est, vt operatio sit honesta, eius honestas debet esse euidenter cognita per vltimum conscientiæ dictamen, à quo voluntas dirigitur. Probat multiplici fundamento, circa quod oportet nonnihil immoremur.
Primò ergo arguit. Quia omne iudicium cer
tum distinctum à fide Theologica est iudicium euidens: Ad honestam operationem certum requiritur: ergo & euidens. Quod roboratur ex iudicio circa res fidei: sunt enim illæ secundùm se obscuræ, & ita iudicium euidens non admittunt: vt verò sunt euidenter credibiles euidens iudicium terminant prudens, & ad fidem amplectendam obligans. Sic etiam circa creditam Trinitatem euidens est deberi adorationem & cultum adhiberi.
244
*Secundò. Conscientia regulans actio
2. Ex infallibilitate.
nem honestam est dictamen infallibiliter repræsentans veram honestatem operationis. Ergo est euidens: Consequentia est clara, & antecedens probatur: Quia si non esset infallibiliter tale, esset fallibile, & ita cum formidine, ex quo fieret non esse sufficiens ad dirigendam operationem: esset namque expositum diuinæ offensæ, cùm certum non sit illam euitari.
Tertiò, Quia demonstrari potest: demonstra
3. Ex demonstratione.
tionem autem ex eo instruit, quòd euidens est lumine naturæ nulla vituperatione dignum esse aliquem propter eam operationem, quam post diligentem veritatis inuestigationem prudenti fundamento iudicat à Deo esse permissam. Vnde omnes naturæ ductu hanc afferunt excusationem tamquàm legitimam, quoties operationis malæ arguuntur: neq;neque aliam habemus regulam proximam actionum nostrarum, quàm prudens consilium ex lumine intellectus nostri. Sed cùm probabilem sententiam amplectimur, sic procedimus: ergo euidens est licitè operari. Hæc demonstrationis summa, circa quam multa non satis expedita.
Quartò, Quia hoc principium nemo negare
audet: ergo signum est illud esse euidens. Ad hoc ratio tota reducitur.
245
*Quintò, Si hoc principium posset esse
falsum, posset esse peccatũpeccatum velle facere, quod ideò facio, quia prudenter iudico non esse peccatũpeccatum: At hoc est euidenter impossibile; aliôquin possem similiter dicere ac iudicare aliquid mihi omnino cauendum esse, & illud idem nullo modo esse cauendum. Circa hoc Auctor plura, sed substantiam dedi.
Sextò, Natura sic constituit creaturam ratio
nalem, vt illa ex suæ conscientiæ testimonio saluari aut condemnari queat. At hoc fieri non posset, nisi vltimum dictamen esset certum & euidens. Si enim esset formidolosum, ex eo certificari non poterit an peccauerit, quia memoria actus præteriti non magis certificat de veritate obiecti directè cogniti, quàm ipsa cognitio directa de eo certificat: cùm ergo hæc non certificat, neque illa. Et ita neque est vnde se saluare possit, & consequenter necessarium est dictamen formidine nullatenus laborare.
Tandem, si dictamen conscientiæ non esset
euidens, esset obscurum, ergo liberum: ergo possemus illud suspendere, atque ita à conscientia non damnari. At hoc non est in nostra potestate: ergo &c. Prætereà. Prima volitio libera regulari debet ab aliquo iudicio practico, non ab obscuro, quia omne tale iudicium præsupponit volitionem liberam: ergo ab euidenti: ergo aliquod dictamen conscientiæ vltimatè constitutæ est euidens.
246
*Sic cùm Auctor præmiserit, ad princi
pium dictum enucleatiùs (vt ille loquitur) deueniens explicandum, posito pictoris exemplo, ait | quando illius intellectus hæret dubius, si pingat, indubitanter peccare, quia non potest non contemnere legem Dei: verùm non ideò peccat, quia facit contra actum illum dubium; non enim magis se exponit periculo incurrendi offensam Dei, quàm spei agendi, quod Deo placet: sicut enim dubitat an sit licitum, sic etiam dubitat an sit illicitum, & æquè propendet ad vtrumque. Ergo si quis taliter dispositus pingeret, non esset cur actio potiùs euaderet mala, quàm bona: non enim magis difformaretur, quàm conformaretur vltimo dictamini. At certum est peccare: ergo iudicium illud dubium non est vltimum dictamen conscientiæ. Ideò ergo peccat, quia operatur contra aliud dictamen, quo homo in dubio transgrediendi legem se constitutum videns, euidenter cognoscit actionem à tali dubio regulatam esse hîc & nunc illicitam: adeôque clarè cognoscit voluntatem Dei exigere vt actionem suspendat, donec certior factus dubium deponat: & hoc est vltimum dictamen conscientiæ, quod antecedit opus, estque reflectens supra statum animæ per omnium, quæ occurrunt, ponderationem constitutum, & præsupponens omnem discursum, quem intellectus ante reflexionem supra suos actus habet in illo instanti circa hoc eligibili. Ipsum autem iudicium vltimum discursiuum est, dependens tamen à iudicio immediato experimentali, per quod status, quem obiectum habet in mente, repræsentatur intellectui: neque enim nudè repræsentatur status ille, sed etiam status ille applicatur ad principia moralitatis per Synderesim vbique obuia, vt intellectus formet hunc Syllogismum: In dubio non licet operari: Ego sum hîc & nunc in dubio: Ergo non licet mihi hîc & nunc operari. Quæ conclusio intellectui dubitanti est euidens. Maior enim huius Syllogismi est principium Synderesis, illudque euidens. Minor semper est immediata & experimentalis reflexio supra statum obiecti in intellectu discurrendo habitum: vnde conclusio est euidens, nullique formidini obnoxia. Et hæc quidem omnia clara sunt pro casu dubij: at eadem est ratio pro omni dispositione, in qua operans honestè operatur: nam principia Synderesis reflexa æquè certa, pro omni opportunitate etiam sunt æquè obuia. Et in dubio cùm determinatio est certa & euidens circa vnam partem, nulla est difficultas formandi vltimum iudicium euidens: si probabilis, tunc Maior Syllogismi est aliud principium Synderesis, scilicet: Qui facit, quod prudenter credit esse Deo gratum, rem Deo gratam facit. Minor autem est experimentalis reflexio supra statum animæ, quo intellectus dicit: Ego prudenter iudico hanc operationem hîc & nunc eliciendam esse Deo gratam: Ergo rem Deo gratam faciam eam ponendo &c. Quòd si determinatio intellectus sit euidens, non est opus noua illatione; sed illa dubij determinatio certa & euidens sufficienter constituit conscientiam, vt patet. Sic doctus Pater.

Conclusiones aliquot pro Quæstionis resolutione.

CIrca Assertionem Quintam est quod adijciamus, circa alias enim quæ diximus sufficientia, quantùm præsens negotium exigit, arbitramur. Ergo
247
*Dico Primò. Iudicium, quo vltimatè
concluditur licitum esse hîc & nunc operari iuxta opinionem probabilem, est euidens. Sic bene Auctor, cuius prior ratio ex eo quòd omne iudicium certum distinctum à fide Theologica, est euidens, difficile est, si de iudicio fidei in omni rigore sumptæ loquatur. Nam iudicium Theologicum est certum, nec tamen euidens, cùm conclusio sequatur debiliorem partem, & ita non euidentiam præmissæ phylosophicæ, aut metaphysicæ, vt docti existimant Theologi. Deinde, Propositio, cuius opposita est censuræ Theologicæ obnoxia, nec tamen in rigore de fide, certa est, nec tamen euidenter talis. Quidquid autem de hoc sit, non est equidem in negotio præsenti necessarium, quia euidentia stare potest semper in principio necessario in ordine ad effectum, de quo agimus, quidquid de obiecto sit, cui appli
Etiam in materia fidei.
catur, etiam si ad fidem pertineat. Si enim euidens est eum rectè operari, qui prudenter, omnibus inspectis, ad operationem procedit: ergo & qui operatur in materia fidei, vt circa Dei cultum, vsum Sacramentorum, Scripturarum interpretationem &c. mysteria enim fidei prudentissimè creduntur, vnde & euidens operationes circa illa esse honestas, cùm ab eadem fide proponuntur. Difficultas tamen in eo stat, an principium dictum euidenter applicetur, quando quis operatur iuxta opinionem probabilem; circa quod ita
Vt queat demonstrari.
esse meritò contendit Auctor, pro quo & tertia illius ratio, quam esse demonstrationem asseuerat. Quod & nos Parte 1. præstitimus, contra Gonet, Baronum, & Mercorum disputantes. Et quidem euidens est homines ratione & auctoritate regendos, & sic operaturos rectè: quia aliàs vita humana peragi nisi cum summa difficultate non posset. Qui opinionem probabilem sequitur, ita se gerit. Ergo euidens est eum rectè operari, vel saltim non peccare. Hinc dogma inconcussum in Dei Ecclesia fuit licitum esse vsum opinionis probabilis verè talis.
248
*Dico Secundò. Quod nu. 241. dictum
est, vbi de Assertione 3. Auctoris, scilicet persuasionem saltim moraliter certam de honestate operationis necessariam esse, non ita est accipiendum, vt illa euidens non sit: nam eo modo, quo illi inest certitudo, inest etiam & euidentia: omne enim moraliter certum euidenter tale est, morali certitudine in ea acceptione sumpta, quam communiter amplectuntur Auctores: quandoquidem id quod tale est, necessitat intellectum vt assensum præstet rei, de qua est certitudo, proportionatum.
249
*Dico Tertiò. Quod in eâdem Assert. 3.
3. illam non sufficere.
dicitur, saltim moraliter certam persuasionem esse necessariam, non ideò est quòd illa sufficiat, si standum est vltimæ Assertioni. Id constat. Nam iuxta illam requiritur absoluta euidentia per demonstrationem acquisita, & infallibilitas metaphysica, vt videre licet n. 24. Atqui certitudo & euidentia moralis sine hoc stare potest, vt est compertum: ergo non sufficit in negotio præsenti. Vt quid ergo Assertio dicta? Non equidem ex eo quòd sufficiens talis videatur certitudo, sed vt ostendatur quod Auctores, qui iudicio probabili videntur esse contenti, moralem saltem certitudinem non debeant inficiari, vt reuera inficiati non | sunt ij, de quibus num. 1. Forte etiam potuit omitti.
250
*Dico Quartò. Etiamsi principium il
lud, Licet operari iuxta opinionem probabilem, sit tantùm moraliter certum & euidens, sicut demonstratio circa illud efformata, iudicium tamen seu dictamen vltimò regulans operationem, est omnino certum & euidens. Id probo. Quia omnino certum & euidens est eum, qui operatur iuxta principium moraliter certum, non peccare, vt contingit in casu, de quo agimus: est enim illud lumine naturæ notissimum. Item, impossibile est peccare eum, qui peccare non vult: Sic autem accidit in operante iuxta principium illud, quod vt certum apprehenditur & eo stante ad operandum quis procedit, minimè id facturus, quod vt licitum proponitur, si illicitum iudicasset. Ergo operatio vt omnino licita, & non tantùm vt moraliter talis proponitur per dictamen vltimatum. Nec est idem si quis operaretur cum dictamine probabili, tunc enim verè dicere non posset se non velle peccare, quia cùm operetur cum formidine de illicita operatione, aliquomodo illam vult, vt num. 240. dicebamus. Iuxta quæ
251
*Dico Quintò. Id quod num. 246. ex
Auctore datum quoad dictamen probabile aut dubium, non videtur admittendum, scilicet eo tantùm spectato non futuram operationem peccaminosam, quia non magis se exponit periculo peccandi sic operans, quàm spei Deo placendi, & ideò requiri dictamen aliud, quo illa vt absolutè & certò illicita proponatur. Nam dictamen sic proponens non est in caussa vt operatio illicita sit, non enim illa est illicita, quia prohibita, sed è conuerso: neque si illicita non esset, vt illicita proponi posset, quia per dictamen non variatur obiectum, sed vt reuera est voluntati præsentatur. Et ratio pro eo est manifesta, & à nobis exhibita n. 240. & est profectò falsum sic operantem non magis se exponere periculo peccandi, quàm spei placendi Deo: implicat enim placere eum, qui eius non curat offensam, cuius se periculo committit, vt in humanis etiam accidit, nequit enim regi, patri, amico &c. actio vassalli, filij, amici placere, quæ cùm eorum potest iniuria contingere, etiamsi eam exercens speret etiam forsitan placituram. Malum enim ex quocumque defectu, & hic est ille manifestus, periculum inquam offensionis apertum. Quòd ergo post statum dubium sequatur iudicium præfatum, ex necessaria obiecti cognitione habetur: cognoscitur enim status ille vt insufficiens ad fundandam certitudinem honestatis, & ideò Synderesis intrat officium dictantis illicitum esse rebus sic se habentibus operari. Quod dictamen sufficit, neque aliud est necessarium, cùm sit determinatio euidens intellectus, qua stante non esse opus noua illatione, sed illam sufficienter constituere conscientiam, iam ex Auctore positum num. 246. in fine. Qui in alijs, quæ de formanda conscientia per discursus ibidem allatos asserit, eatenus admittendus, vt illi omnino necessarij semper non sint secundùm formalem illum & expressum apparatum, sed virtuales sufficiant: quod quidem ab experientia compertum: sine illis enim procedunt homines; sicut in actibus fidei, qui dum exercentur, non occurrit expressè diuina auctoritas; Si tamen quis de motiuis credendi rogetur, illa exprimit, quod & in casu nostro pariter dicendum.
252
*Quæst. 17. (vt hoc etiam addamus, quod
videtur caussam præsentem concernere) nu. 44. hanc Auctor statuit Assertionem: Vniuersaliter loquendo vltimum conscientiæ dictamen est verum & euidens, etiam quando homo operatur ex mera ignorantia vincibili. Id probat. Quia ea stante (quæ scilicet potuit facta diligentia depelli) tenetur quis tale dictamen sequi, quia peccatum est ratione sui imputabile, dictamen eonscientiæ non sequi, quo quis absolutè credit se hîc & nunc debere aliquid facere. Et hanc communem Doctorum esse sententiam affirmat P. Suarez Tractatu de bonit. & malit. humanor. actuum Disput. 12. Sect. 4. num. 11. quam & ipse amplectitur, sicut & P. Arriaga Tomo 1. in 1. 2. Disput. 21. num. 16. P. Esparza Tomo 1. Lib. 3. Quæst. 24. Arti. 4. Guilielmus Herincx Tomo 2. Tract. 2. Disput. 4. Quæst. 2. num. 17. P. Vasquez Tomo 1. in 1. 2. Disput. 60. Cap. 2. Sed præfatus Auctor, qui P. Esparzam videtur secutus citato loco, in eo valde communi sensui aduersatur, quòd affirmet operationem dictam ratione sui nullam malitiam
imputabilem continere, quidquid de illa sit, quæ ignorantiæ competit, dum non curatur expelli. Videatur P. Suarez num. 12. quid difficultati respondet ex eo resultanti, quòd homo in casu prædicto, & operans & non operans sit peccaturus; quod ex eo contingere non est inconueniens, quia ille ex negligentia sua in eam perplexitatem se coniecit. Operationem siquidem vitare potest facta diligentia pro ignorantia depellenda: pro quo & P. Vasquez num. 6. & contra Auctorem quidem videtur euidens posse argumentum affirmari. Nam ignorantia talis proptereà est culpa
Specialiter contra Auctorem.
bilis, quia ex illa sequitur legis violatio: nam eo respectu secluso culpabilis non est, iuxta illius doctrinam num. 31. vbi pictoris exemplo adhibito ait eum non peccare contra cultum debitum, dum ex leuibus indicijs iudicat non esse peccatum pingere in die festo: Atqui eo iudicio stante tenetur illud amplecti, in quo non peccat: ergo absolutè non peccat. Quod constat quàm sit absurdum.
253
*Et duas quidem ille Assertiones præmi
serat, in quarum Prima num. 2. sic habet: Voluntas operans ex dictamine vincibili erroneo, necessariò peccat, quidquid eligat. Quam doctè probat. Secunda autem ita num. 31. Actus conformis dictamini conscientiæ vincibiliter errantis, si non sit simul peccatum malitiæ, nullam habet rationem peccati sibi intrinsecam, sed solùm denominatur peccatum à malitia voluntatis, per quam error aut ignorantia contracta fuit. Sic ille, qui peccatum malitiæ vocat statim in exemplo pictoris adducto, si in sequenti instanti iterùm temerè iudicet sibi licitum esse pingere, simulque velit pingere: quia illa voluntas non est tantùm ignorantiæ peccatum, sed simul est peccatum malitiæ: nam voluntas illa reflectit non solùm supra obiectum propositum per actum erroris, sed etiam reflectit supra aliud iudicium, quo pictor iudicat se, non obstante hoc iudicio leuiter concepto, non posse licitè pingere, donec diligentiùs inquisierit veritatem. | Sed quidem licet hoc modo philosophetur, sup
Circa alia præmissa vigetur.
ponit tamen posse dari actum conformem dictamini conscientiæ errantis vincibiliter sine malitia prædicta. Ergo in eo nulla erit ratio peccati, etiam per denominationem à voluntate imperante ignorantiam. Nam ignorantia talis peccatum non est, vt iam vidimus: ergo neque in voluntate imperante illam malitia est vlla. Ergo cùm ex nullo capite malitia appareat, absolutè nullum erit peccatum iuxta ignorantiam inuincibilem operari: quod constat admitti non posse. Circa quod nolo diutiùs hærere, quæstiones accumulans, quæ circa ignorantiam moueri possunt; aliud enim negotium agitur, dum pro licita opinionis probabilis sequela depugnatur. Ergo ad alia.
Loading...