SECTIO XII.

SECTIO XII.

Vtrùm in Jndijs dispensare Regulares possint in ea inhabilitate, quam contrahunt recipientes Simoniacè Beneficia.
215
*GEneralis esse quæstio potest, sed pro
Indijs specialiter agitanda, quia in illis maior est labis istius occasio, & quia maiora etiam sunt pro illis priuilegia concessa. Et generalibus quidem priuilegijs attentis affirmatiuè respondent Vrbanus & Crousers, quos adducit P. Antonius à Spiritu Sancto in Di
Fr. Anton. à Spiritu S.
rectorio Regularium Tract. 2. Disput. 3. n. 77. qui tamen n. seq. contrarium tenet cum Abbate, Trullenck, Portel, & PP. Suario, & Palao, ex eo fun
Negatiuæ fundamentum.
damento quia impossibile est posse talem dispensationem concedi à Regularibus, & simul non esse virtualem Beneficij collationem: Atqui Regulares neque directè, neque indirectè possunt conferre Beneficium, vt possunt Episcopi: ergo nullo modo possunt in tali inhabilitate dispensare, licet aliàs Episcopi in illa dispensare possint quando est occulta, vt tenent P. Suarez, P. Hen
riquez, & P. Lessius, adducti à P. Palao Tomo 3. Disput. 3. de Simonia. Puncto. vlt. n. 4. & Sayrus, quem refert & sequitur Trullenck in Cruciatam Lib. 1. §. 2. n. 15. & alij. Licet aliàs quoad occulta
Sayrus. Trullench. Bruno.
pares sint Episcopis Regulares, ratione suorum priuilegiorum, de quo n. 74. & 75. & præsertim n. 65. & seqq. Quod etiam tenet Bruno Chassaing de priuilegijs Regularium Tract. 5. Cap. 4. Proposit. 2. vbi de casu præsenti, in terminis proprijs agit, & procedit iuxta idem fundamentum, de quo in præcedentibus. Idem videtur tenere P. Gibali
P. Gibalin.
nus Libro singulari de Irregularitatibus &c. Cap. 6. Quæst. 5. vbi priuilegijs adductis nullam pœnam excludit ex occultis, nisi homicidium.
216
*Dico Primò. Sententia prior est proba
bilis, & videtur in praxi, si grauis vrgeat ratio, minimè reijcienda. Primò, quia nomine pœnæ venire illam est prorsus innegabile, cùm reuera pœna sit; id quod de irregularitate ex delicto orta valde probat P. Gibalinus citata Quæst. 5. &
Probatur 1. quia est pœna.
etiam Cap. 1. Quæst. 2. Vnde si genus quoddam irregularitatis Simoniam esse dicamus, quod voluerunt aliqui apud citatum Cap. 5. Quæst. 3. Dub. 3. & apud Dianam Parte 1. Tract. 11. Resolut. 113. ex ea parte id amplius roboratur: quamuis reuera id certius habeat inhabilitas illa, si irregularitas non sit, quia vix est aliud quod in ea possit considerari, nisi quædam iustissima Ecclesiæ vindicta in eum directa, qui abominando ad Sacrorum administrationem est vsus ingressu. Secundò, quia
fundamentum, quod adducitur, non videtur vrgere: neque enim sequitur ex dispensatione dicta dispensantem Beneficium conferre, sicut dispensans in Ordinibus non eos virtualiter confert, & Prælatos Regulares dispensare in Interstitijs communissima sententia est, licet quidam velint id ad Episcopos, suppositis etiam priuilegijs, pertinere, nec tamen proptereà conferre ordines etiam virtualiter dicuntur: & dispensantes ijdem in Matrimonij impedimentis, vt scilicet illud contrahi possit, non ideò contrahentes virtualiter dicuntur coniungere, cùm ad Parochos tantùm ea spectet coniunctio, iuxta receptum contrahendi ritum. Dispensatio ergo id tantùm habet, vt tollat impedimentum, & in nostro casu inhabilitatem, vt ea sublata liceat ad Beneficium ingressus, sicut sublatis censuris, pro quibus ampla est Regularibus facultas, licet ingressus idem quantùm ad vsum; omnem enim censuram rationem impedimenti habere benè ostendit P. Gibalinus citata Quæst. 3. & ex se perspicuum videtur.
217
*Dico Secundò. Ex priuilegijs SacietatisSocietatis
pro Indijs maior circa inhabilitatem prædictam habetur facultas, quàm per Bullam Cruciatam habeatur. Id constat, quia ex concessione Pauli Tertij, & Gregorij XIII. non solùm habetur pro peccatis omnibus & censuris, etiam in Bulla Cœnæ contentis, sic etiam pro pœnis consequentibus, vt patet ex Compendio Indico verb. Absolutio. §. 1. Quod quidem in Bulla habebatur olim, sed est iam sublatum: & prætereà limitata Commissarijs potestas circa Simoniam. Ex quo manifesta apparet differentia, quia iuxta dicta, inhabilitas ex Simonia, pœna est, immò & pura pœna. Videtur autem sublata clausula dicta, ne inde argumentum desumeretur ad dispensandum in irregularitatibus, quæ pœnales sunt, & in quibusbusdam alijs inhabilitatibus, quæ iuxta mentem Sedis Apostolicæ non videnrur esse, & Commissario prohibentur.
218
*Potest autem cogitari modus dicendi
non penitus inuerosimilis, vt dicatur virtute Bullæ dispensabilis inhabilitas, de qua est sermo, etiam si in illa non extat iam clausula dicta, & pœnis Ecclesiasticis. Nam, vt affirmat Salonius 2. 2. q. 64. arti. 8. etiam si talis clausula desit, irregularitates pœnales veniunt nomine Censurarum, quod & tenent multi apud P. Gibalinum citata Quæst. 2. n. 1. Vnde Pius IV. in Bulla à se concessa post tres expressas Censuras, sic addit: Y de todas haslas CencurasCensuras, y penas Eclesiasticas. Nec
Bulla Cruciatæ Pij 4.
potest, reperiri præter tres iam notas, & ab ipso expressas, aliqua alia Censura nisi irregularitas: vnde negari nequit irregularitates dictas esse Censuras. Licet ergo prædicta Clausula non addatur, debet intelligi concessa facultas ab illis absoluendi: quia cùm sit fauorabile valde priuilegium Regibus de Catholica Ecclesia adeò benemeritis concessum, latè interpretandum est; & ita dicendum, concesso eo, quod plus est, id quod est minus in eodem genere debere etiam concessum reputari. Est autem excommunicatio Sedi Apostolicæ reseruata summum quid in genere Censuræ; & suspensio etiam cum eadem reseruatione, quæ potest esse perpetua: vel sub nomine suspensionis venire, quia reuera irregularitas, quæ pœna est, impedimentum inducit in administratione sacrorum, vnde in Iure aliquando irregularitas suspensionis nomine designatur, vt
videri potest apud P. Gibalinum citata Quæst. 2. n. 2. Iam quòd inhabilitas ex Simonia contracta sit Censura, ex dictis habetur, iuxta probabilem sententiam, quæ licet non ita plures habere videatur Auctores, ipsi tamen non parùm auctoritatis in Bullæ concessione conciliant, dum Commissario facultatem absoluendi aut dispensandi in irregularitate ex Simonia contracta denegant, quod & Commissarius exprimit, in quo multi graues ac docti Theologi ac Iurisperiti proculdubio concurrerunt: & super alia illis qualibet ir
regularitate, præterquàm homicidij voluntarij, aut Simoniæ, vel Apostasiæ à fide. Quæ sunt verba Pontificis. Et quia ex illis videtur id, quod præmisimus, infirmari, addendum restat, id quod Commissario negatur, ad forum externum pertinere; quod non tollit quin in foro conscientiæ à Confessario electo absolutio dari queat. Sicut multi dicunt de Inquisitoribus, qui solùm circa forum externum iurisdictionem possunt exercere. Et ita tenent Auctores, quos adducit & sequitur Diana citato Tract. 11. Resolut. 111. Hinc
Diana.
est, vt cùm multi Doctores affirment apud eumdem ibidem Resolut. 25. absolutionem à Censuris debere intra Confessionem fieri, id quod valde indicat Bulla: nullus tamen circa hoc Commissarij meminit, quia non est necessarium vt sit ille Sacerdos; quod neque contrariam sententiam amplexi aliter quoad præsentem articulum arbitrantur. In quo dicendi modo, cùm verosimilis
appareat, erunt fortasse qui sine scrupulo conquiescant, & est ille in Cruciatæ fauorem, quem tamen ego non penitus probo, sed neque reprobo, iudicium circa illum prouocans doctiorum.
219
*Contra priorem Assertionem argui po
test ex eo quòd Simoniacus non acquirit ius in re, neque ad rem respectu Beneficij, vt constat ex Extrauag. 2. de Simonia, & Constitut. 5. Pij V. ac communi omnium consensu, vt videri potest apud P. Suarium Tomo 1. de Religione Lib. 4. Cap. 57. n. 22. Cùm ergo ius non acquirat, non videtur quomodo per absolutionem aut dispensationem à Regulari, virtute suorum priuilegiorum obtenta, verum titulum comparare possit, quia Regularis ipse eum conferre nequit, vt patet, quia non habet ius collationis, aut Institutionis Canonicæ: neque Episcopus, quia cùm ille Beneficium conferre intendit, actum facit nullum, & posteà nihil circa Benefiarium efficit, cùm nullitatem, absolutionem, vel dispensationem ignoret: ergo absolutio & dispensatio locum ha
bere nequeunt. Ad quam obiectionem, quæ non leuis sanè est, responderi potest, quod ad Regularem attinet, ab ipso non conferri verum Beneficij titulum, & sic neque ius in re, nec ad rem, nisi æstimatiuè loquendo; sic enim qui facto suo præstat vt aliquis rem quampiam obtineat ab alio conferendam, censetur & ipse contulisse: vt qui à Rege vel Prorege precibus obtinet vt accipiam officium, seu Magistratum largiatur, vel qui agit vt ab Episcopo similiter Beneficium pro amico aut cognato consequatur. Habetur ergo Beneficium dictum ab Episcopo, cuius Collatio reparatur ex Pontificia gratia, perquam habetur vt sit illa sufficiens, & etiam ex voluntate illius, qui dum Collationem præstitit, id omne agere voluit vt illa esset sufficiens, quoties impedimentum pro illa nequaquam extitisset. Quod declarari potest
ex Matrimonio coràm Parocho cum impedimento dirimente celebrato, occulto tamen: quo impedimento cessante validari potest sine assistentia Parochi, quia assistentia præterita sufficiens iudicatur, vt multi tenent scriptores, estque receptissima sententia, quia sic videtur finis à Concilio intentus obtineri; ne scilicet detur locus coniugijs Claudestinis: istud enim tale dici nequit, cum in foro externo possit comprobari. Quòd si hoc non placeat, dici potest Beneficium à Pontifice conferri, Ordinarij defectum supplente, eo ipso quòd gratiam absolutionis Regulari dilargitus est, nec sit officium Episcopi requirendum.
220
*Potest autem existimare aliquis officium
Episcopi in casu dicto implorari posse, si videlicet absolutionem quis à Regulari obtineat, qua inhabilitas aboleatur, & pro collatione recursus sit ad Episcopum, quod potest quidem secretò peragi, Confessarij ipsius interuentu. In quo quidem repugnantia non apparet, & eo modo securius videtur in negotio isto adeò graui procedi. Et quidem Episcopis Indiarum facultas ad huiusmodi dispensationem conferri solet cum temporarijs alijs, & est numero. 5. sic habens: Absoluendi
& dispensandi in quacumq;quacumque Simonia, & in Reali dimißis beneficijs, & super fructibus malè perceptis, iniuncta aliqua eleemosyna, vel pœnitentia salutari, arbitrio dispensantis; vel etiam retentis Beneficijs, si fuerint Parochialia, & non sint qui Parochijs præfici poßint. In casibus ergo, in quibus fieri aliquid huiusmodi oporteat, ad Episcopum potest, tacito Simoniaci nomine, recursus haberi, qui & Parochum sustinere valet ijs in partibus, vbi generaliter Parochorum penuria haberetur. Sed verò res est periculo obnoxia frustrandæ dispensatio|nis: si enim Episcopus collationem impertiri re
cuset, manebit Beneficio exclusus dispensatus, neque iam Confessarius circa collationem se interponere poterit, quia id eius officij non est, sublata inhabilitate, ad quod se priuilegiorum virtus extendit. Vt ergo frustrationi non maneat obnoxia dispensatio, absolutè conferenda est, vt scilicet Beneficium sine recursu alio ad Episcopum teneatur: qui tamen recursus non vt omnino necessarius, sed ad maiorem securitatem visus fuerit requirendus. Vt si pro absolutione à Simonia tamquàm à censura requiratur absolutio ob securitatem maiorem, cùm tamen graues Scriptores minimè necessariam arbitrantur, vt superiùs vidimus.
Loading...