*Sed contra hoc esse videtur, sic ex
Commodior explicutio.explicatio.
plicatam laureolam, superfluè expressam, quandoquidem nihil aliud significat, quam radios & splendores ex capitibus emanantes. Verba autem in legibus debent aliquid operari, &
non esse superflua
: proinde ita debent intelligi, ne maneant sine effectu: vt multis Tex|
tibus & auctoribus exornat Barbosa
Axiomate
222.
citato num. 11. & cum Coronæ etiam ab
Angelis allatæ non videantur prohibitæ, quandoquidem, vt dictum est, Prælatis non reluctantibus sic vsus obtinuit, qui, & Romæ videtur ad
missus, aliud certè quærendum, ad quod se prohibitio debeat extendi. Et certè nullum apparet
commodius, quàm id, quod diadema dicimus,
siue semicirculus sit in capite eminens, qui picturis aptior; siue integer, vt in statuis. In picturis enim non ex radijs aut splendoribus formari
solitus, & ei congruit Coronæ etymon iuxta
Grecam originem, est enim à
Κορονις, seu
Κορωνι
sic dicta, est autem Coronis summitas circuli, vt
exponit Carolus Paschalis
Lib. 1.
Cap. 1. Si autem
quæras cur circulus aut summitas, seu semicirculus prohibiti sint, qui speciem coronæ non ita
præseferunt, cùm tamen coronæ permissæ sint:
Ratio discriminis ex
EcclesięEcclesiæ dispositione
reddẽdareddenda, quæ in vno voluit gloriam significari vt certò
iam obtentam, non in alio. Et dispositionis ratio
ea etiam esse potuit quòd modus diadematis dicti
numquàm est vsu receptus ad heroum excellentiam designandam aut alias coronas promerentium, vnde opportuit ab Ecclesia ornamentum
aliquod speciale pro sacris imaginibus decerni,
quo eorum, quos exprimunt, gloria signaretur.
Quod & in titulo videre licet, quo Ecclesia vtitur ad eorum beatitudinem indicandam, vocat
enim eos
Sanctos, quod quidem non est apud
Ethnicos inuenire Latina vsos lingua, vt numina
etiam honorarent sua. Diuos quidem vocarunt
Cæsares; quo titulo etiam Ecclesia vtitur, &
sanctis attribuitur: sed non ita vt iuxta antiquitatis ritum Imperatoribus, ac Regibus, summisque alijs velit negari Principibus, vnde in eorum
elogijs illud solet esse principium D. O. M. scilicet
Diuo, Optimo, Maximo, cùm scilicet opus aliquod eisdem dedicatur. Numquàm tamen Ecclesia compellationem sancti erga ipsos pateretur.