*Dico Secundò Dispensatio circa Dignitates non solùm erit illicita in casu, de quo agi
mus, sed etiam inualida. Hoc sibi volunt citati
Scriptores, quod & adductæ rationes ostendunt
:
nam vt valida sit debet de Pontificis voluntate
constare, à quo omnis circa hoc potestas deriuatur: Atqui Pontificem voluntatem non habere
ex adductis conuincitur: Ergo. Nec dicas Pontificem etiamsi prohibeat, eam tamen gratiam facere, vt professio valida sit, & ita similiter dici
posse circa valorem dispensationis, vt valida quidem sit, licet prohibita. Id enim stare nequit: pro
valore enim adest fundamentum, non ita pro alio
specialem gratiam importante. Quemadmodùm
ex eo quod habens votum castitatis validè contrahat, neque Ecclesia talem contractum irritauerit, non sequitur sic contrahentem posse debitum
coniugale petere, quia eam non meretur gratiam
contra voti sanctitatem operatus. Et pro illis diuersa est ratio
: ex eo enim quòd professio sit inualida, multa possent inconuenientia suboriri: non
ita ex eo quòd filius Presbyteri, aut Monachi
Prælatus non sit; cùm potiùs si esse contingat,
grauibus se exponat opprobrijs, quæ vt euitet, vereri magno cum fundamento potest non ita vt par est pro religiosa obseruantia excubiturum.
Quamuis hoc non adeò timeri queat, si illegitimus talis in Religione alia profiteatur, pro quo est
præfata Constitutio, vnde & in illa ad habendas
potest Dignitates dispensari, si eas, de quibus
ibidem Pontifex, habeat qualitates
: quibus si manifestè destitutus sit, dispensationem futuram inualidam videtur exploratum, quandoquidem sub ea
conditione concessio Pontificia procedit, à cuius,
vt diximus, voluntate, potestas dicta descendit.