*
DIco primò. Frequenter in hoc gra
ue peccatum admitti, dum ex æmulatione durâ antecessorum, dura
inquam sicut infernus, juxta illud
Cant. 8.
vers. 6.
Dura sicut infernus æmulatio, multa euertunt benè
ab illis constituta pro publicâ vtilitate. In hoc
enim sicut graue esse detrimentum potest, ita &
graue delictum. Pro quo videnda, quæ adducit
Dom. Solorzanus
Tomo 2.
lib. 1.
cap. 4.
num. 69.
& seqq. Lib. 2.
cap. 27.
numer. 76.
& seqq. Cap. 30.
num. 99.
& seqq. Lib. 4.
cap. 9.
num. 33.
& seqq.
& locis correspondentibus in Politicâ, præsertim
Pag. 866.
Col. 1. in quibus eruditionis multùm, si velint, qui terram iudicant, erudiri, juxta
Regii vatis monitum,
Psalm. 2.
v. 10. Vbi allegari
nequit parem in illis esse potestatem, nec antecessores eorum manus ligare potuisse. Contra
hoc enim stat, etiam cùm par est potestas, in
eorum mutatione, quæ sunt pro communi vtilitate statuta, peccari. Vnde Pontifices summi,
qui omnium supremâ auctoritate præcellunt, &
nullis prædecessorum statutis ligantur, ea mutare
nequeunt, quando Christianæ Reipublicæ com
moda comprobantur, sine graui conscientiæ reatu, quidquid de validitate mutationis fuerit. Pro
quo ita loquitur S. Hilarus Pontifex (al. Hilarius)
in Cap. Nulli, 25.
Quæst. 1.
Nulli fas sit sine
status sui periculo, vel diuinas Constitutiones, vel Apostolicæ Sedis decreta temerare;
quia Nos, qui potentißimi Sacerdotis administramus officia, talis transgreßionis
culpa respiciet. Et Diuus Gregorius Magnus
Lib.
12.
Registri Epistol. 31. & habetur in Cap.
Si ea,
Quæst. 2.
Causâ citatâ, ita scribit
: Si ea destruerem,
quæ Antecessores nostri statuerunt, non constructor, sed
euersor esse, justè comprobarer, testante Veritatis voce
(Lucæ 11.)
quæ ait:
Omne regnum in se ipso diuisum, non stabit;
& omnis scientia & lex aduersum
se diuisa destruetur. Sic ille. Nec prætereunda alia
eiusdem sententia citatis
Causâ & Quæst. adducta,
in Cap.
Institutionis, & sic habet post alia:
Nimis est asperum, & præcipuè bonis Sacerdotum moribus
inimicum:
nisi quempiam, quantacumque rationis excusatione, quæ benè sunt ordinata, rescindere, & exemplo docere cæteros, sua quandoque posse instituta
dissoluere. Hæc ille: qui dum præcipuè Sacerdotum moribus inimicam pronuntiat mutationem,
ad alios etiam significat mutationem talium incommoda pertinere: vt & Proreges caueant,
nec leuitate, aut præsumptione, siue æmulationis
imperio, ad euertenda, quæ benè sunt instituta,
procedant.