*Et hæc quidem generaliter loquendo,
in casu autem nostro, vbi de Religiosis agitur
non se gerentibus vt excommunicatos, id videtur apertius, quia de contemptu non agitur circa rem iudicatam, cuius executio pendeat, sed
tota caussa est ille censuræ contemptus, vnde ex
prædictæ Decretalis decisione nequit procedere
delegatus. Secus erit, si sit publicum scandalum,
tunc enim subintrare potest Concilij Tridentini
Decretum
Seßione 25.
Cap. 14.
de Regularibus.
Vbi & de Censuris nihil, de quo & Nos alibi,
scilicet
Parte 4.
nu. 169. vbi & citatiò pro loco
alio. Et ego quidem semper in votis habui, sicut
& habeo, & habebo, dum spiritus hos reget artus, vt conflictus cum Ordinarijs curentur peni|
tus euitari, & quæ occurrere controuersiarum
offendicula possunt pacificè transigantur, Nam
& Pontifices & Reges multa pacis conseruandæ
generoso respectu dissimulant, & quod circa immunitates & priuilegia poterat vti præiudiciale
timeri, vrbano & sereno agendi modo felicem
est exitum consecutum. Quod quidem pro So
Præcipuè in Societate IESV.
cietate nostra opportunissimum arbitror, Societate inquam
Iesv, ipse enim est Pax nostra, qui
fecit vtraque vnum, Ephes. 2. v. 14. Nec quomodo id fecerit ab Apostolo prætermissum, addidit
siquidem:
& medium parietem maceriæ soluens,
inimicitias in carne sua. In carne inquam sua, nobilissimo patientiæ theatro.
Ideoque & nos per
patientiam curramus ad præpositum nobis certamen,
aspicientes in auctorem fidei, & consummatorem
IESVM, qui proposito sibi gaudio sustinuit Crucem,
confusione contempta. In
Iesvm quidem aspicientes, qui de
Iesv Societate gloriantur, per patientiam currant, sic enim & pacem, nam & Pax ille nostra, feliciter obtinebunt. Et verò vbi de
Iesv agitur, omnia alia exemplaria conticescunt:
Ideoque & nos tantam habentes impositam nubem
testium, deponentes omne pondus, & circumstans
nos peccatum, per patientiam &c. Consequentia
est ex illustribus deducta præmissis, nobilissimum enim catalogum præmiserat Apostolus eorum, qui in Testamento veteri excellentium virtutum præstantia clarescunt. Et tamen
Iesvm
iam vt vidimus positurus, illos non vt exemplaria, sed vt testes proponit, quia coràm exemplari
adeò sublimi & præfulgido, nullum potest aliud
eum habere concursum, vt exemplaris possit titulo decorari. Hoc ergo inspiciamus
exemplar,
quod Nobis
in monte monstratum est, & secun
dùm illud faciamus.