CAPVT XII.

CAPVT XII.

Quomodo Proreges possint in iudicum ordinariorum annuâ electione, & aliorum Officialium Capitulis ciuitatum indulta, peccare.
94
*DIco primò, posse grauiter peccare:
& vtinam reipsa non peccent, quod grauissimæ multoties querelæ videntur indicare. Libera esse illa debet: vnde si libertas ostensione beneplaciti cum efficacitate propositi stare nequeat, satis inde constat, quantùm iustitiæ iura ex hac parte violentur. Vbi non obstat, si dicatur secreta esse suffragia, quæ in vrnam mittuntur (quæ & ante missionem in manus Proregis quandôque veniunt, à quo & adstantibus propalantur) experientiâ enim constat, nihil huiusmodi manere secretum. Quid si eum reeligere faciat, qui jam annum admini|strationis exegit, contrà nitentibus Ciuitatis Rectoribus, & pluribus ex nobilibus occurrentibus, qui eo possint, & gaudeant officio decorari? Hæc iustificare velle est nigrum velle facere ex albo, seu potiùs album ex nigro, & curuum velle rectissimum apparere.
95
*Dico secundò. Si electio talis sit, vt ele
cti à Capitulo Proregi videantur inepti, peccabit grauiter, si eos confirmarit. Id planum; quia mala electio nequit saluâ conscientiâ confirmari; id enim est malo robur addere, quod pessimum malorum est, confirmatio enim auctoritatem tribuit, qui est vnus eiusdem effectus, inter alios, de quibus Glossa in Cap. Quia diuersitatem, de concessione Præbendæ. Et res est manifesta. Potest
autem hoc prudenti animaduersione caueri. Ante electionem siquidem spargi in vulgus solet de aliquorũaliquorum electione tractari: quæ vox ad Proregis aures nequit non deferri, ad quas minutissima alia deferuntur. Rectores ergo ciuitatis admoneat ne talẽtalem vel talẽtalem eligant: quo pacto ad durũdurum illũillum reprobandæ electionis non deuenietur articulum. Neque hoc est libertati electionis obstare, sed eam dirigere, quod Proregalis est muneris, sicut contrarium ipsi id, quod Assertione præcedenti dicebamus.
96
*Pro quo juuat casum apponere, qui eo ipso, quo hæc scribebam, die accidit. Cùm enim Prorex duos equites sibi benè visos eligendos vellet, idq́ue diu ante electionis diem fecisset Capitularibus manifestum; annuerunt illi, cùm esset periculo expositum repugnare. Die ergo electionis accedente Prorege, assurrexerunt omnes & dixerunt suæ voluntatis esse vt duo dicti equites ordinarii judices crearentur, quando sic Excellentiæ suæ placitum agnoscebant. Cumq́ue Prorex eâ videretur acclamatione contentus, secretè est admonitus ne talem electionis modum admitteret, sed vsitatum per suffragia omnino secreta obseruandum imperaret. Eo, vt videtur, intuitu, ne aliquando Proregi ablatæ libertatis in electione capitulum posset opponi. Tunc ergo ille se in talem electionem non consentire respondit, & vt per suffragia in vrnam missa celebraretur iniunxit, testatus se liberāliberam velle penitus electionẽelectionem. FactũFactum sic quantùm ad suffragationẽsuffragationem & omnium suffragiis illi ipsi, qui acclamati fuerant, sunt iudices designati. Quis iam hîc simulatāsimulatam illam liberęliberæ electionis voluntatẽvoluntatem non rideat? Si alios eligerent, qualem Principis indignationem incurrerent? Prior quidem electio libertati eligentium contraria visa est: Atqui & quæ secuta statim alia esse non potuit, neque quod erat ab omnibus dictum retractari; aliàs mendaces & viles ita sibi contrarii homines haberentur: ergo libertas in eâ labefactata deprehenditur. Vbi, si bona non adfuit fides (vti est adfuisse credibile) quis possit violatæ iustitiæ piaculum manifestissimum excusare? & bonam quidem fidem generaliter loquendo, desiderare magis possumus, quàm firmare in iis, qui circa hæc se, vt debent, instructissimos profitentur. Quamuis sciam aliam quandoque in aulis Theologiam ab eâ diuersam, quāquam in scholis didicimus, & probatis Auctoribus legimus, practicari.
97
*Dico tertiò. Peccatum est graue eos eligi, & confirmari, qui administrati officii rationem, quæ in syndicatu reddi solet, minimè reddiderunt. Id constat; quia pro eo est lex, & materia est grauis, in cuius obseruatione magnũmagnum est boni publici momentum constitutum. Quod generaliter loquendo verum est: potest tamen
Exceptiones aliquot.
exceptiones aliquas habere. 1. Si per electum non steterit, sed aliunde sit redditio retardata. 2. Si iam diu administratio præcessit, neque est arte aut dolo circa impeditionem actum. 3. Si nihil rumor sparserit de moribus eiusdem minùs in officii administratione probatis. Tunc enim videtur finis & ratio legis cessare, & ita illius obligatio; iuxta dicta Titulo præced. num. 95.
Loading...