SECTIO XVI.

SECTIO XVI.

Circa casum nuperum Religiosi illegitimi petentis dimissionem ob omissam informationem. Et quid circa illam pro Indijs & Societate IESV cum peculiari pro ipsa doctrina.
169
*SIxtus V. Constitutione speciali, quæ
est ordine 71. apud Cherubinum informationem præmittendam statuit susceptioni habitus religiosi, circa parentes, patriam, mores, vocationis veritatem, & quædam alia, eamque accuratam, cui aliam declaratoriam adiunxit apud eumdem reperiendam; quarum tenorem etiam habet F. Emmanuel Rodericus Tomo 3. qq. regul. ad calcem q. 54. sicut & Miranda prioris in Manuali Tomo 1. Quæst. 19. Arti. 3. cuius & mentionem faciunt quotquot de materia præsenti agunt inferiùs referendi: & Gregorius XIV. ac Clemens VIII. suis in Constitutionibus in decursu quæstionis allegandis.
170
*Et iuxta Sixtinas informatio ita necessaria est, vt si desit, neque susceptio religiosi habi
tus, neque professio valorem habeant, & inde etiam secuta irrita sint: quod quidem ita communiter Scriptores affirmant: licet Fr. Emmanuel cita Quæst. præsertim Arti. 5. & 6. oppositum conetur euincere, si non temerè, qua particula Sixtus vtitur, sed bona cum fide procedatur, & nullum postea impedimentum ex appositis ab ipso deprehendi contingat. Quem tamen validè impugnat Dom. Barbosa in votis decisiuis & consultiuis voto 15. Dub. 1. Pro quo & P. Suarez Tomo 3. de Religione Lib. 5. Cap. 10. nu. 11. & seqq. & pluribus Rotæ decisionibus comprobatum ostendit citatus Vgentinus Antistes.
171
*Quod cùm ita, vt dixi, communiter re
ceptum sit, & pro certo habitum, circa illegitimos occurrit difficultas: nam Gregorius XIV. Constitutione sua, quæ est in Ordine 3. apud citatum Cherubinum, prohibitionem circa illegitimos in Constitutionibus Sixti contentam submouens, & ad terminos iuris communis reducens, circa informationes sic præscribit: Ita tamen vt cùm de recipiendis quomodocumque illegitimis ad habitum & professionem Ordinum quorumcumque agitis, ijs, ad quos huiusmodi receptio spectat, præter alia, ex quibus ex dictarum Constitutionum præcepto, circa quoscumque etiam legitimos, disquirere debent, diligenter vitam eorum, & mores inquirant, & ita demùm recipiant &c. Iuxta quæ informationis necessitas à Sixto stabilita videtur etiam erga illegitimos, vt eius defectus inualidum reddat ingressum, suo in robore permanere. Dictio siquidem illa Ita tamen conditionem & formam indicat, ex cuius omissione actus redditur nullus, vt videri potest apud citatum Barbosam Tractatu
de Dictionibus Dict. 173. nu. 3. 9. & 11. & ita tenet P. Thomas Sancius Lib. 7. de Matrimonio Disp. 37. nu. 55. & Peyrinis de Religioso Prælato Quæst. 3. Cap. 1. nu. 6. Contrarium tamen tenent Fr. Emmanuel citato Tomo 3. q. 10. arti. 5. Miranda citato etiāetiam arti. 3. Concl. 3. Bordonus Tomo 2. Resol. 12. dicto Libro nu. 19. qui citat inter alios P. Suarium nuper ad n. 19. qui Cap. 7. nu. 14. vbi nihil speciale habet circa præsentem difficultatem, sed tantùm asserit Constitutionem Sixti reuocatam esse quoad illegitimos, & ad terminos iuris communis redactam: neque Cap. 10. vbi circa Sixti Constitutionem ex professo disquirit, nullam de Gregorij Constitutione inserit mentionem. Vnde res ista sub opinionum ambiguo videtur relicta, cùm ex proprietate Dictionis præfatæ Ita tamen resolutio dependeat, quam non semper conditionem aut formam, sed etiam modum, ex cuius defectu non redditur actus inualidus, asserunt Menochius & Surdus apud Barbosam suprà nu. 10. Quibus positis.
172
*Dico Primò. Etiamsi non procedat in
formatio pro illegitimis, eorum receptio ad habitum & professionem valida est. Constat ex Constitutione Clementis VIII. 83. in Ordine apud Cherubinum an. 1602. cuius tenorem etiam exhibet Naldus verb. Profiteri n. 12. & Quaranta in Summ. Bullar. verb. Monasteria, & Conuentus, in qua Constitutionibus Sixti & Gregorij relatis, eas ad terminos iuris communis, & Sacrorum Canonum reducit, perindè ac si prædictæ Constitutiones in illa parte editæ non fuissent, quæ sunt illius | verba: Atqui iuxta commune ius, & Sacros Canones receptio valida est. Ergo
173
*Dices in præfata reductione solùm fuisse Clementem de Constitutionibus Sixti locutum, nulla de Gregorij Constitutione facta mentione, & ita videri minimè suo robore destituta.
Sed contra. Nam Clemens ob vitanda scan
dala, de quibus luculenter pronuntiauerat, dum religiosus passim dimittebatur habitus ob non seruatam formam in Constitutionibus dictis requisitam, concludit ex illius omissione non debere religiosum ingressum inualidum reputari: Atqui si Dictio Ita tamen in Constitutione Gregorij nullitatem induceret, & suo maneret in robore, illius frustrabatur intentum, cùm scandalis frequentibus porta relinqueretur aperta: Ergo dicendum est ab eius mente hoc fuisse penitus alienum.
Item sequeretur in præfata Constitutione con
Nouum præclusioni robur.
trarietatem extare, videlicet reddi Constitutiones priores prorsus nullas, ac si editæ non fuissent, & Religionibus eam in Ordine ad illegitimorum receptionem facultatem restitui, qua potiebantur ante illas, & pariter inualidam esse receptionem, cui incommodo occurrere ille nitebatur. Quando
autem tale quid accidere potest, dictio præfata Ita tamen in eo est sensu accipienda, quo contrarietas penitus euitetur, vt ex Decisione Rotæ habet citatus Barbosa suprà num. 7. & licet illam Clemens non apponat, si tamen à Gregorio appositam in eo sensu, pro quo arguitur, retinendam censet, perinde est ac si sua in Constitutione posuisset.
174
*Et ex eo quod in Constitutione Gre
gorij specialem vim Dictio præfata non haberet, illius Clemens in reductione aliarum ad terminos dictos non meminit, vnde ex eo potiùs contra aduersantes arguendum. Non inquam meminit, quia nihil habuit vnde oporteret meminisse: fauorabilis enim erat illigitimis, quibus & fauere ille pergebat; & in ordine ad ipsius intentum nihil in ipsa habebatur, quod esset opus reuocare: quod si esset, & reuocare nollet, eius certè mentionem induxisset, sicut ab eo circa pœnas factum contra superiores temerè hoc in negotio procedentes: non inquam recipientes illegitimos, cum ij recipi possint, sed criminosos, & alios, de quibus Sixtus, vt bene Bordonus suprà num. 20.
175
*Si vlteriùs dicas Constitutiones Sixti
iussas obseruari ab eodem Clemente, & illius decretum confirmatum ab Vrbano VIII. vt ait Peyrinis suprà citans Constitutionem præfatam 83. & aliam; quæ incipit Sanctissimus, ex Tomo 2. suorum priuilegiorum in Constitut. 10. Vrbani VIII. §. 78. & 80. ex illis profectò nihil habetur quod generaliter vrgeat; & in Constitutione 83. informationes quidem fieri iubentur, sed non cum eo rigore, qui apud Sixtinas habetur, vt vidimus: in alia verò limitata est dispositio pro Italia, & Insulis adiacentibus, ad reformationem ordinata, circa cuius moderationem Vrbani Constitutio 115 versatur. Quod quidem oportuisset à præfato Scriptore notari, neque cum generalitate ea loqui, quam eius verba præseferunt, apud quem præfata Vrbani Constitutio extat in Additamentis ad Constitutiones Vrbani Constitut. 7. al. 17. qui etiam num. 9. fatetur futuram validam professionem informationibus non præmissis, de quo & Tomo 1. Cap. 25. §. 3. vers. Ad 3. interrogationem. Circa Decreta alia Clementis, quæ adducit Lezana Tomo 2. verb. Nouitius, nu. 14. idem quod de præfato dicendum, pro quibus & videndus ille.
176
*Dico Secundò. Quamuis probabile sit,
vbi Sixti Constitutiones vigent, Nouitium ex vna Religione ad aliam nulla existente intercapedine transeuntem posse recipi sine informatione, iuxta id quod tradit P. Pellizarius Tomo 1. Tract. 2. Cap. 3. nu. 2. id non videtur ad praxim reuocandum, quia oppositum est probabile, & locus litigijs relinquitur, nec recepti commodo cum securitate debita prouidetur. De translato Professo non est dubium, vt videri potest apud eumdem, & tenore Constitutionum inspecto.
177
*Dico Tertiò, si is, de cuius admissione
agitur quoad conditiones omnes notus sit, non esse opus informatione affirmat P. Suarez Tomo 4. de Religione Tract. 10. Lib. 2. Cap. 3. nu. 3. quem sequitur P. Pellizarius suprà nu. 4. Verùm circa hoc idem videtur esse dicendum quod Assert. præced. vnde & præmittendam censuit Rota apud Barbosam citato voto 15. nu. 44.
178
*Dico Quartò. Licet Constitutiones
Sixti, & communiter aliæ, solùm procedant de maioribus sexdecim annis, & ita circa alios non vrgeat quod de pœnis dicitur, vt tenent Emmanuel citata q. 10. arti. 13. Peyrinis citata q. 3. Cap. 1. nu. 10. adducens P. Suarium citato Cap. 10. nu. 11. Portel in Dubijs Regular. verb. Nouitius nu. 8. P. Pellizarius citato nu. 4. & alij: in omnibus tamen præmittenda est informatio, ex cuius defectu peccatum potest lethale committi, quia & recipi quandoque euenire potest eos, qui iuxta peculiares Religionum leges sunt penitus incapaces, vt non semel accidit, aut inepti, cum dedecore expellendi, in quorum sustentatione expensæ sint non parui momenti faciendæ, & circa quas Religio nequit esse voluntaria. Et quidem iuxta Constitutiones Sixti
non videtur quomodo in ijs, qui decimum Sextum annum non excedunt, informatio possit omitti, quandoquidem iuxta ipsum illegitimi nequeunt admitti: ergo circa hoc informatio est præmittenda, non ita circa alia, quæ in minori non præsumuntur ætate, vt Peyrinis benè obseruat citato nu. 10. Id etiam quod idem Pontifex habet Constitut. 1. sic dicens: Nisi denique constet ipsos non humana aliqua ratione, sed tantùm deuotionis & pietatis feruore vitam religiosam sponte & ex animo elegisse: ad habentes sexdecim annos, immò & minùs aliquid, pertinere potest, & ita videtur etiam ad illos dignoscendos, informatio præmittenda, iuxta ipsius mentem, quia vbi est eadem ratio, eadem est & iuris dispositio; vt in materia præsentis casus arguit D. Barbosa citato Voto n. 27. textibus & Doctoribus adductis, quod à Gregorio non inuenitur reuocatum, sed confirmatum potiùs, cùm concessioni pro illegitimis præceptionem illam adiecit, Ita tamen, de qua dictum: quod est quidem non inuerosimile.
179
*Dico Quintò. Pro Indijs, vt non semper debeat informatio præmitti, id facit, quod Sixtus Constitutione declaratoria his est verbis | executus: In his autem, qui in locis à sua patria longißimè remotis degentes, vel quorum patria ab hæreticis vel infidelibus miserè oppressa detinetur, volunt se diuinis obsequijs sub regulari habitu dicare;
Sixtus V.
vt in hoc quoque Sedis Apostolicæ benignitas elucescat, quæ cunctos mortales, præsertim verò exteros ex longinquis regionibus ad eam aßiduè confluentes materno sinu libenter amplectitur: sancimus exteros huiusmodi & aduenas, quamuis non liquidò constet de ijs omnibus, quæ in Constitutione nostra requiruntur, tametsi diligentia adhibita nihil appareat, quod eos impediat, habiles reputandos esse. Hæc ille, qui non penitus omittendam informationem statuit, sed tantùm quoad ea, quæ nequeunt ratione distantiæ cognosci. Stare enim potest, vt licet aliquis à patria sit valde remotus, nec conterraneis testibus probare possit se esse legitimum, aut puri sanguinis &c. ex diuturna habitatione quo ad alia esse possit notus, & ita processus vitæ probari. Circa quod Fr. Emmanuel Arti. 13. citato patriam longissimè remotam tunc dici affirmat, ad quam intra annum non potest quis ire ac redire, nisi cum magna difficultate: quod & P. Pellizarius nu. 3. ex eo adducit, nec improbat: & pro Indijs quidem conferre videtur, si ex Europa petendæ informationes sunt, aut intra Indias ipsas ex remotis valde tractibus, à quibus seriùs quàm ex Europa responsa haberi contingit.
180
*Et posset in casibus huiusmodi conue
niens agendi modus iudicari, qui à Clemente VIII. concessus est Conuentui S. Stephani PP. Prædicatorum, vt solo iuramento iuuenis maioris sexdecim annis, quo affirmet se nullo impedimento teneri, ad habitum recipi possit: & posteà Religioso alicui cura informationis faciendæ sine iudiciali strepitu committatur, qui eam approbandam aut reprobandam Superiori Conuentus, Magistro Nouitiorum, ac Magistro studentium
fideliter referat. In hoc enim locum esse communicationi affirmat P. Emmanuel citata q. 10. arti. 1. vbi tenorem Pontificiæ concessionis exhibet, sicut & post q. 54. In ea tamen videtur indicari professionem non priùs faciendam, quàm informatio & facta & approbata à designatis in Bulla sit, vnde incommodum imminet dilationis. Est autem opportunus pro casibus à Fr. Emmanuele propositis, quando scilicet informatio fieri non potest in loco vbi parentes degunt aut cognati, & periculum impeditionis timetur, si ex diligentia prædicta ad ipsos volentis ingredi notitia deriuetur.
181
*Dico Sextò. Pro Societate magis pe
culiare extat priuilegium Gregorij XIV. die 30. Augusti 1591. in quo & Constitutionis præfatæ circa moderationem Sixtinarum, quæ incipit Circumspecta, specialem inserit mentionem, cum eius non obstantia nimis quantùm expressa. An autem ea vti Religiones possint gratiam communicationis habentes, ex ipsius attento tenore erit fortè qui dubitet, immò & qui neget. Rationes siquidem, quas R. P. N. Generalis Claudius Aquauiua apud Pontificem allegauit, pro illius instituti conditione sunt valde singulares. Neque argui ex eo potest, quod de priuilegio nuper dicto Conuentui S. Stephani concesso affirmat Fr. Emmanuel Arti. 1. citato & Barbosa de potestate Episcopi Allegat. 101. nu. 42. sed potiùs ex alio, quod à Gregorio XIII. concessum, & negat ille posse communicari ob diuersitatem rationis, sed contendentibus locum esse communicationi, eam ipsis cum fundamento loquentibus neutiquàm inuidebo, quam & concedit P. Pellizarius suprà n. 5. Poterit autem deseruire, quia clarissimum est & penitus inconcussum, & cui nequeat nisi à rebellibus luci contrairi.
182
*De priuilegio autem, de quo num. 180.
dubitari potest an eo vti possit Societas, si fortè aliquando concessiones præfatæ cessent, vel ad satisfaciendum obligationi, quæ ex Constitutionibus, Decretis Congregationum generalium, & Ordinationibus PP. Generalium vrget, pro quo consuli Index generalis potest verb. Admittere & videtur affirmatiuè respondendum; ob dictam rationem generalis participationis: quamuis quod ad Magistrum Nouitiorum & Studiorum attinet, alienum ab eius agendi modo videatur. Et ita sufficeret Prouinciali fieri relationem, aut alteri, qui recipiendi habeat facultatem, qui suis cum Consultoribus de informatione iudicabit. Hac enim ratione P. Pellizarius suprà asserit adductum Societatis priuilegium alijs Religionibus esse commune, licet diuersum modum gubernationis habeant; vnde neque in hoc decisiuum est Consultoribus suffragium concedendum, sed solummodò consultiuum.
183
*Pro euentu autem, in quo ita informatio
necessaria esset, vt ex eius defectu inualida esset receptio ac votorum remissio, inquiri meritò potest, an ille renouationis semestris in Societate consuetæ virtute sanaretur, iuxta Decretum. 22. Congregationis generalis. 8. statuentis illos defectus non obstare valori, qui temporis possunt lapsu cessare, & dicendum ita quidem esse, si informatio tandem aliquando fiat, dum autem non fuerit facta, etsi quamplures renouationes præcesserint, vitium receptionis perstat, quem poterit sic receptus allegare. Ne autem tale aliquid allegari possit post vitium emendatum ab eo, qui eius inscius non potuit præbere consensum, sic in Decreto statuitur: & hoc ipsum in Regulis Magistri Nouitiorum exprimendum, & ab eodem Magistro apertè explicandum Nouitijs, cùm vota post biennium debent emittere: vt intelligant renouationes votorum à se deinceps de more Societatis faciendas habere vim primæ nuncupationis, si fortè ex prædictis defectibus (ætatis scilicet, biennij &) prima vota vim suam non obtinuerint. Sic ibi.
184
*Circa quod dubitari potest, an si Magi
ster Nouitiorum per incuriam in hoc defecerit, & vota emittens nihil tale de renouationis valore conceperit, hoc etiam vitium renouatione possit emendari. Ad quod vti certum videtur statuendum, dum in ea ignorantia persistitur, vitium etiam persistere: & probato Magistri defectu vota esse nulla reputanda, cùm manifestè desideretur consensus, stante ignorantia, quæ reddit inuoluntarium. Vbi autem de illo haberetur notitia, prima renouatione emissa vota accipiunt firmitatem, quia si quis renuat, sui iuris est, vt ad sæculum redire queat. Dixi probato Magistri defectu: nam si non probetur, pro eo standum est, & credendum suæ obligationi minimè defuisse. Si autem reuera defuit, licet non probetur, & qui | emisit ac renouauit vota, de eo certus sit, communis est casus cum eo, qui de suæ professionis est certus nullitate, pro quo Auctores consulendi, & videndus præ alijs P. Palaus Parte 3. Tract. 16. Disput. 2. Puncto 5. & 6.
185
*Obseruandum tamen, etiamsi ignoran
tia impedimenti subsit, si illud iam cessauerit, posse renouatione vota emissa firmari; si videlicet ea renouans velit in omnem euentum votis se ligare: quod benè à P. Lessio assertum Lib. 2. de Iust. & Iur. Cap. 41. Dub. 7. n. 60. quem adducit & sequitur P. Palaus suprà Puncto 5. n. 3. & circa hoc cum magna debet consideratione procedi: nam in renouationibus, & extra illas, dum feruore peculiari desiderium Deo perpetuò in Religione seruiendi concipitur, ad id solent votorum renouationes assumi. P. Gabriel Sanchez votorum professionem, (& erat illa tantùm trium votorum) semper circumferebat in pectore, ac illam
Illustre pro illis exemplum.
sexagies quotidie renouabat, vt scribit P. Nadasi in Anno dierum memorabilium Societatis IESV die 1. Ianuarij. & similia possent, si opus illis esset, hoc loco referri. Vnde in casus contingentia oportebit vt fluctuans conscientiam conueniat suam, & dubium omne deponat, quo stante pro Religione stat ius, pro qua & possessio: pro quo Lezana cum alijs Tomo 2. verb. Dubia Regularium n. 16. & verb. Profeßio n. 23.
186
*Dum verò in præfato Decreto dicitur
firmitatem votorum post biennium, & veritatem religiosi status non esse sub discrimine opinionum quantumlibet probabilium relinquendum, videtur innui extare opiniones, iuxta quas sine cautione dicta renouationum, stare firmitas & veritas desiderata possit. Quod quidem ita est: nam is, qui vota inualidè nuncupauit, defectu valoris cognito, & impedimento cessante, potest sine nouo Nouitiatu ea ratificare, iuxta quamplurium scriptorum sententiam, quos adducunt & sequuntur Lezana citato verb. Profeßio n. 20. & P. Palaus citato Puncto 5. nu. 9. apud quos etiam circa Nouitiatus peracti conditiones sua est etiam opinionum diuersitas; & de professione loquuntur, in qua maior esse poterat dubitandi ratio.
187
*Vbi difficultas insurgit ex eo quòd per remedium adductum à Congregatione non vi
deatur stabiliri votorum firmitas, sed sub opinione relinqui, dum Nouitiatus repetendus non dicitur, quod tamen P. Suarez Tomo 3. de Religione Lib. 7. Cap. 1. n. 34. vt minùs probabile reijcit, & eum secuti alij. Sed verò omnis circa hoc cessat dubitatio, si diligentia prædicta vti est à Congregatione disposita adhibeatur. Cùm enim Nouitio id sit dicendum, quod vidimus, & illius sit tali modo in Religioso statu procedendi consensus, vult consequenter Nouitius esse donec per legitimam votorum emissionem, si fortè aliquod impedimentum interuenerit, verus Religiosus efficiatur. Vnde nullo modo defectus biennij obstat, immò plus temporis adijcitur, expectata renouatione, quàm esset in rigore necessarium. Quod quidem oportebit admittendis per vota simplicia à suis in Nouitiatu Magistris apertè declarari, licet ex eo quòd non adeò expressè quod ad Nouitiatum spectat quispiam apprehenderit, defectus valoris non sequatur, quia generaliter apprehendit legitimam votorum emissionem sine præuio Nouitiatu esse non posse, & in casu dicto futurum se esse Nouitium. Et prætereà vult stare dispositis à Societate, quæ circa hoc probè noscit quid sit ex Ecclesiæ præscripto necessarium, vnde ignorantiam nequit allegare.
188
*Ex dictis habetur Religiosum illum di
missionem postulantem ob informationis defectum audiri non debuisse, qui ex quibusdam P. Suarij verbis perperàm applicatis intentionem suam probare nitebatur. Et quidem Barbosa pro
d. Barbosa.
quodam ex eodem defectu post annos plurimos idem prætendente militans, vbi ad Constitutionem Clementis de qua dictum, deuentum est, id solum quod opponeret habuit, Constitutionem huiusmodi circa futura tantùm disponere, cum Portel verb. Nouitius in principio, & verb. Pro
Portel.
feßio ex Iure communi pag. 911. eum autem, de quo agebatur, ante illam & receptum fuisse & professum. Et priuilegij Societatis videtur citatus scriptor non habuisse notitiam, aut eam dissimulasse, cuius participationem Religionibus alijs gratiam communicationis habentibus negare non potuit iuxta superiùs dicta num. 181. Pro quo & Fr. Antonius à Spiritu sancto in Directorio Regularium Tractat. 3. Disputat. 2. Sectione 1. num. 32.
Loading...